Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small]

nibus bibliothecis amoveret ; sed T. Livi imagines, Caligula Imperatore jubente, una cum scriptis ejus abolitae sunt.

Credendum vero eft, T. Livii imagines, non secus ac illas Caesarum, in honore ac pretio tum fuiffe ob exiftimationem summam, quam illi scripta sua conciliarant singularia propemodum et divina: indeque factum, ut una illarum in manus Baffiani devenerit, qua patriam suam eximii loco muneris exornavit. Hanc nos uti veram T. Livii maginem absque ullo dubio veneramur. Nolumus enim antiquitatem illius in dubium revocare.

At enim imaginem Patavini LiVII conata fuerit antiquitas abolere, ea re quidem certe minus ideo nobis dolendum eft, quod redivivum illum intueamur 85 in altero Patavino Cive longe clariffimo, ANTONIO QUAERENGO, cujus scriptis, quamdiu Latinae Etruscaeque florebunt literae, semper honos, nomenque suum, laudesque manebunt.

Hic enim seculi noftri Livius jure omnium ore colitur, salu. tatur; cum nullus eo propius Liv fylum attingat, sive locutionem ejus gravem et candidam, sive rerum geftarum narrationem, sive locorum descriptiones spectes. Novit id ingeniorum acerrimus aeftimator Perronius, S. R. E. Cardinalis, qui, cum Henrico IV. Magno praeftantiam illius suis ex meritis adumbrasset, in causa fuit, ut ab eo Lutetiam Parisiorum, magnis propositis praemiis, fuerit evocatus, quo sua egregia regiaque facinora literis consignaret.

Novit et Ranutius Farnesius, magni acque animi ac ingenii 36 Princeps, qui unum illum Par. mam arceffivit, ut is sibi pro dignitate scriberet res, in Bel.

gio et alibi ab ALEXANDRO patre et Imperatore fortiffimo geftas, quod egregie re ipsa praeftitit, secutus tanti Principis judicium, immo et feliciter affecutus. Aemulatur ille scilicet ea in uberrima segete pulcherrimarum rerum LIVIUM concivem suum, eundemque nobis graphice repraesentat. Extat ejus porro divinac scriptionis, nondum typis editae, in commentario brevissimo exemplar unum, quod vidi pe nes virum clariffimum, fratris ejus filium, FLAVIUM QUAERENGUM, Cathedralis Ecclesiae Patavinae Canonicum, cujus dignitatis personam aeque in illa digne suftinet, ac Philosophiae Moralis interpretis in publicis Patavinis scholis. Alterum apud Hispaniarum Regem. Tertium in bibliotbeca Farnesiorum Ducum. Quartum in Museo tuo, Illuftriflime ac Excellentiffime 87 MOLINE, qui prae caeteris ingenium viri tanti facis, hoc titulo:

ANTONII QUAERENGI De rebus gestis Alexandri Farnesii Parmae et Plac. Ducis Historia.

Et initio tali. ALEXANDRO Far.

nesio primae rudimentum militiae victi maritimo praelio Turcae ad Naupactum fuere.

Talique fine. Hic secundus Farnesii in Galliam transitus fuit, sed et tertium, ut regiis comitiis interesset, quamquam supremo morbo implicitus, apparabat, cum militaris disciplinae ac

virtutum omnium

praeclaris laudibus invidiam jam supergresso, inimicum felicitati Belgicae fatum manus injecit.

Auxit itaque Scriptor hic nobilis adeo praeftanti divini sui ingenii monumento patriae suae decus, ut Livius Hiftoria Roma- 88 narum rerum: auxit et ornamen

89

ta domus, non hoc uno nomine toti terrarum orbi notus, sed et Theologiae, Philosophiae, Jurisprudentiae, Poësis, et amoe. niorum quorumque ftudiorum cultu, quibus veluti radiis, So lis inftar, longe lateque conspi cuus, cum Aulae Farnesianae micuiffet satis, Romam illufirare coepit, ibique summis continen. ter Pontificibus illius, ut in Universi Centro, novum exemplo suo TICHONIS Syftema confirmavit, sibi semper acqualis undi. que, vitaeque semper integerrimac, et eruditionis ac doctrinae sanae et solidae jubar undequaque cum amore pariter et admi. ratione diffundens. Sed haec alias pluribus in Elogiis noftris. Satis enim hic habeo demonftras

se leviter, in ANTONIUM QUAERENGUM cominigraffe LIVIUM, ut, co nunc sospite, magni illius luminis, exftincti dudum, Stylum et imaginem habeamus, cu jus nos jaspectu aeternum pasci Caelites patiantur.

[blocks in formation]

Claudent T. Livii vitam ejus Encomiaftae, hactenus non allati, ducetque Paterculus fami. liam reliquorum. Ejus enim ista sunt Libro 11. (cap. 36.] Pene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio: inter quae maxime nostri aevi eminent, princeps carminum Virgilius Rabiriusque, et consecutus Sallustium LIVIUS, Tibullusque et Naso perfectissime in forma operis sui. nam vivorum ut magna admiratio, ita censura difficilis est.

Philippus Cominaeus putavit LIVIUM, Latinorum Polybium, omnibus Senatoribus ac Gubernatoribus rerumpublicarum perlegendum.

[blocks in formation]

Iidem in alia Nuncupatoria editionis alterius in 8. ita de illo scribunt. Nam, quod ad nuctorem attinet, talis est, ut vivus lacteo eloquentiae fonte nobiles, quos Roma ad sui contemplationem trahere non potuit, nominis sui fama, ut Hieronymus ad Paulinum refert, de ultimis Hispaniae Galliarumque finibus pertraxerit, et moriens ob eorum, quae describit, magnitudinem, varietatem, praestantiam, utilitatem, ac jucunditatem, dignus sit habitus, qui ad Romanae Historiae cognitionem,prudentiamque cirandam prae caeteris in mani. vilem cum eloquentia compa. 91 bus omnium teneretur.

Philippus Beroaldus in orati. one, habita in enarratione ejusdem ac Silii Italici, praeter ea, quae supra produximus ex eodem, haec alia adducit.

Eodem animo Livius bella

scriptitavit, quo Romani gesserunt; eodem ingenii fulmine stylum exercuit, quo Romanus populus arma tractavit; eadem vigilantia incubuit chartis, qua Romani milites disciplinae militari incubuerunt. Et medius fidius videtur populus Romanus vel ob hoc unum tam memoranda facinora gerere voluisse, ut illa tam a luculento Scriptore describerentur, qui

res haud dubie luculentas verbis luculentis aequavit; quem quotiescumque in manus sumo, non legere videor bella, sed tractare, et, ut inquit Hiero91 nymus de Paulo, non audire verba, sed tonitrua. In Livianis voluminibus videre videor Imperatores concionabundos, militesque suos exhortantes ad praelia alacri animo capessenda, Senatum de rebus dubiis consultantem, hostes hinc for. midolosos trepidare, Romanos hine furibundos invadere. Denique apud LIVIUM omnis rei militaris disciplina continetur omnia strategemata, omnes cal.

omnes

liditates Imperatoriae demonstrantur. Legés, Senatus Populique decreta, deni. que artes, quibus domi forisque vivitur conspiciuntur. Sed, proh dolor! quantam jacturam passi sunt omnes literarum studiosi ex centum et decem voluminibus LIVIANIS deperditis? qui omnia, quae unquam Romani per septingentos annos gesserunt, praeclara facinora, veluti in unum redacta corpus, noscere potuissent. Quanto dis. pendio affectus est Pop. Rom. cujus tot, ac tantarum rerum gestarum memoria cum libris Livi pariter interiit. Quantum verae famae detrimentum Illu. strissimi Imperatores subie 93 runt, quorum nomina fuissent sempiterna, et gesta memorarentur, si LIVIANA volumina non intercidissent. Quod si defunctis ullus est sensus, profecto LIVIANOS manes ingemiscere credendum est, tot labores incassum sibi fuisse susceptos, tot nequicquam vigilatas noctes, tot frustra conscripta volumina, quae si extarent omnia, nihil praeterea foret nobis desiderandum. Haberemus, in quo otium, in quo tempus bene collocare possemus, et tamen nobis, u'pote somniculosis, vix aetas

suppeteret ad legendum, quae illi, divina quadam benignita. te praedito, suppeditavit ad scribendum, qui etiam Dialogos (ut inquit Seneca) Philosophorum more conscripsit.

Pertinent huc etiam illa Francisci Petrarchae de otio et solitudine quorundam virorum (sive Rerum memorandarum lib. 1.] Cap. 3. Tract. 11. Quaenam enim aetas illustrium apud nos ingeniorum fertilior fuit? Marcum Varronem, Marcum Ciceronem, Sallustium, et Livi- 94 innumerabilesque alios uno tempore suis licet vivendi

UM,

gradibus distantes habuit, qui se invicem viderint, vel videre potuerint.

Et Cap. 8. ubi de ftudio T. LIv ex profeffo. Atque ut moenia Urbis egressi non statim ex Italia fugiamus: quo studio putandus est arsisse T. LIVIUS Patavinus, qui omnem Roma. nam Historiam ab Urbe con. dita ad Caesarem Augustum cujus ipse claruit temporibus, centum quadraginta duobus vo. luminibus scripsit. Opus ipsa mole mirabile, stupendumque, praesertim, quia in eo nihil ra. ptim et tumultuario, ut ajunt, stylo, quod quidam solent, qui omne verbum labiis oblatum scriptis mandant, sed tanta majestate sententiarum, tantaque verborum modestia complevit omnia, ut ab arte eloquentiae non multum abesse videantur. Sed heu quantam aetatis nostrae maculam! Hujus tam ingentis, tamque egregii operis vix portio superest exigua. Et quidem, cum in decades, vel ab ipso conditore, vel, quod magis reor, 95 a fastidiosis postmodum lectoribus, sectum foret, ex quatuordecim, non nisi tres decades supersunt, prima scilicet tertia, et quarta: secundam quidem ipse ego, hortante quon

96

dam sacrae memoriae Rober. to Siciliae Rege, summa, sed hactenus inefficaci, diligentia quaesivi. Atque utinam falsus vaticinator inveniar! Cito enim, nisi mores hominum mutentur, de hoc eventurum vereor, quod olim proposuerat Cajus Caligula, nequissimus tyrannorum, de quo est apud Suetonium Tranquillum, quod T. Livn Historiam, et Virgilii Poëtae libros, et imagines parum abfuit, quin ab omnibus bibliothecis amoveret: utque ingenio viri hujus clarissimo nubem oblivionis, quam non attulit imperiosa crudelitas, afferat sensim incuriosa segnities.

Gaspar Conradus Sil. in sua Prosopographia Melica, millenario primo pag. 98. Titulo

T. LIVIUS HISTORIOGRAPHUS. Optimus Historiae Romanae LIVIUS auctor.

O plene hoc magnum nunc superesset opus! ANTONIUS LUSCUS in carmine ad Joannem de No

[blocks in formation]

Roma peregrinas fracta Carthagine tandem Strinxerit.

T. LIVII

EPITHAPHIUM

E BERNARDI GEORGII Praetoris Patavini carminibus. LIVIUS exstinctus jacet hic, quem fama superstes Incolumem servat, tum peresse facit.

su

Quem labor, et Studium, phra-
sis quoque lactea, priscas
Scribentem historias sidera
ad usque vehit.

Multum igitur debes Patavis, 98
Roma inclita, nam te
LIVIUS exaltat, dum tua ge-
sta refert.

Adriacam donec praeterfluet
Albula molem

Tantisper, Livi fama super-
stes erit.

Balthaffar Bonifacius de Scriptoribus Romanae Hiktoriae.

T. LIVIUS Patavinus, lac Mu. sarum, mare tranquillum, anima eloquentiae, eorum, qui nunc supersunt, Scriptorum Romanae Historiae longe Princeps, lactea quadam ubertate dictionis divinitus facundus, amans virtutum, osor vitiorum, rectus judicii, rerum togae, rerum sagi, etsi non usu, neque ritus, ab urbe condita ad Diexperientia, egregie tamen pevi Augusti aevum centum et quadraginta libris divinas illas lucubrationes perduxit ; quarum tamen longe maximam quam partem, ingenti rei lite. rariae jactura deperditam, sideramus; nec tanti operis re- 99 nunquam fortasse inventam deliquos habemus, nisi quinque et triginta libros.

Angelus Portinarius in Felicitate Patavina, Italico idiomate

« IndietroContinua »