Immagini della pagina
PDF
ePub

cerdos, tefte Scardeonio loc. cit. cui lubens subscribo, Patavii fuit magnae dignitatis et aeftimationis; qui nempe praeerat Templo ab Antenore erecto: in quo forsan, poftquam [Virg. Aeneid. 1. vers. 247.]

Urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen

dedit, armaque fixit.

Et quoniam de Cleonymo men. tio incidit, non poffum praeterire feftivum navium certamen, quod singulis etiamnum annis apud nos, tanquam urbi peculi. are, celebrari in flumine solet, 122 originem haud dubie sortitum ab illo, quod, fusis, Cleonymo duce, Graecis, Patavii ob publicam laetitiam fuit editum. Et hine ait Livius Hiftor. lib. 10. cap.2. Patavii monimentum navalis pugnae eo die, quo pugnatum est, quotannis solemni certamine navium in flumine oppidi medio exercetur. Unde et mihi persuadeo, eandem pugnandi formam retineri. Parvae enim naviculae, sex robuftiffimorum remigum impulsu incitatae, ex adverso sibi commit. tuntur: in prora viri, lanceis armati, afferem, densiflimis clavis infixis munitum, scuti loco praetendentes consiftunt; qui validiffimo impetu tamdiu in se mutuo irruunt, dum alteruter in aquas dejiciatur. Hoc autem celebre spectaculum diebus fe. ftis Pentecoftes plerumque peragitur.

PATAVI) Vox ifta, quae loco 123 Patavii heic habetur, monumenti hujus antiquitatem eruditiffimo cuidam viro suspectam reddit, quod nec publice profiteri eft veritus. Verumenimvero facili negotio mihi dubium tolli videtur; cum Virgilius ipse, qui T. Livii temporibus vixit, Patavi loco Patavii scriptum reliquerit: unde quidni hoc etiam in monumento toleretur?

[blocks in formation]

Livius effuse, breviterque enar. rat, ut illi

Adjiciat Momus, tollere nulla queat.

His adde ex eodem Sert. Ursat. in Monum. Patav. lib. I. sect. V. pag. 201.

In fornice veftibuli aedium Capilifteorum, vulgo Dal Cavallo, qui aream prospicit, dextram versus monumentum hoc semirutum legitur:

T. LIVIVS. C. F. SIBI. ET SVIS

T.LIVIO.T. F. PRISCO.ET T. LIVIO. T. F.LONGO. ET CASSIAE SEX.F. PRIMAE VXORI

Monumentum hoc secundum eft, quod de T. Livio noftro habemus; tametsi clariffimi Pigno

rii sententia in Origin. Patav. cap. 16. vix germanum credendum sit, quod in eo sIBE pro SIBI non legatur: de quo alio in loco fusius egi.

LONGOJ Cognomen fortaffis a corporis ftatura tractum. Longum enim Nonius Marcellus altum erectumque interpretatur. CASSIAE) Caffia gens plebeja fuit, multis decorata consulibus, Longino, Varo, Ravilia, Kaleno, cognominatis.

PRIMAE] Ad hanc vocem disertiffimus Tomasinus in T. Livii Vita cap. 8. cum Scardeonio Lib. 1. Claff. 4. fol. 41. ex du abus uxoribus Livium noftrum duos suscepiffe filios notat. At vellem, cogitaffet cultiffimus vir, Caffiam non primam fuiffe Livii uxorem, sed primam Sexti Cassii cujusdam filiam. Panvinius enim de Antiq. Nom. quod alias observavi, in mulierum nominibus diftinguendis hanc doctrinam tradidit. Porro autem si duae essent, nomen familiae, quo vocabantur, majoris et mi noris cognomine distinguebatur. Hinc vetustissimis temporibus Tullia major et minor : Fabia major et minor apud Livium. Item apud Tranquillum Octavia major et minor, Sorores Augusti: Antonia major et minor, m. Viri filiae. Si tres filiae essent, alia erat distinguendi ratio, id est Primae, Secundae, et Tertiae. Hujus rei exemplorum pleni sunt omnes epigrammatum libri. Mox subdit de quarta. Livius lib. x. [cap. xxxvII.] Cal. purnius Piso (inquit) necatus a Quarta Hostilia uxore dice. batur. Et in vetusto epigrammate Quarta Livia refertur. Quae vero quinto loco nata esset, Quinta vocabatur, etc. Quibus omnibus subscribit Sigonius de Nom. Rom. Itaque Livius non Caffiae, Primac VXORI, sed Cassiae Sexti. F. Primae, uxori suae,

cum ceteris expreffis monumen. tum erexit.

T.] TITI praenomen, ut notat Pignorius in Adnot. ad Patav. Origin. fol. 171. in hac gente venerabile fortaffis crat ob Titi Livii noftri memoriam.

Inscriptio haec mentem meam diu multumque forsit. Legebant enim in ea primo intuitu fere omnes,

T. LIVIO. T. F. PRIS CO. F. T. LIVIO. T. F. LONGO. F.

Quae meo judicio non consonant; siquidem non accipiebam T. LIVIO T. F. PRISCO FILIO, vel FECIT, ut alii etiam explicabant: quid enim FILII vox uni personae bis adsignata? et quid iterato FECIT, quod semel monumentum claudit? Verum. enimvero cum saepe saepius saxum perluftraffem paulo diligentius, omnesque fiffuras ac rimas affidue inveftigaffem, nonnulla subsequentis T. et corrupti E. veftigia deprehendi; adeoque cum Grutero fol. 693. num. 15. hoc epigramma sic legendum observavi.

T. LIVIO.T. F. PRISCO. ET T.LIVIO. T. F. LONGO. ET

CASSIAE. SEX. F. PRIMAE

VXORI

Tametsi id ex Robortelli e

mendationibus lib. 2. cap. 12. duplex ipse praebeat; unum in Livianis fol. 801. num. 2. ubi tamen nunquam fuit, hoc autem in Capilificorum aedibus.

Correctionis vero nota desideratur cum apud collectores Inscriptionum Sacron sanctae vetuftatis fol. 336. tum apud Scardeonium Lib. 1. Class. in. fol. 41, ac Tomasinum in vita T. Livii cap. 8. fol. 45. apud quorum duos poftremos etiam deeft F. quod in saxo conspicitur.

Sed offa Livii, ad tuendam ejus perennitatem ac suaviffimam per tot secula quietem, doctiorum ingenia reposcunt. Vir e

nim eruditiffimus, omniumque virtutum genere clarus, e pu. blico suggeftu illa Livii non effe quatuor rationibus contendit. Nullum nempe eo loci, ubi offa illa eruta, de Livio inventum fuiffe teftimonium. At de eo, quod in Praetorio visitur, monumento Sicco Polentonus, egregius ea aetate civis ac teftis oculatus, in epiftola, quam Pignorius in suis Originibus edidit cap. 17. haec scripsit. At vero quod fuerit sepultus eodem ipso loco, quo haec ista ossa reperta sunt, fama auget fidem, quod lapis, quo insculptum hoc epigramma videtur, (necdum excessit octuagesimus annus) inde levatus fuerit: nam et modo calcis fragmenta erant, et apparebant vestigia, unde evulsus foret. Hunc autem ipsum lapidem, qui repertores ejus fuerunt, ad ornamentum civitatis, ad dignitatem viri, ad memoriam rei, ad solatium studentium, in eo ipso, quo nunc visitur, vestibulo Ecclesiae Sanctae Justinae fixerunt. neque aliam rem puto magis obfuisse, quod illi homines, qui harum rerum maxime studiosi illa aetate vigebant, non amplius effoderint, monumentum non ruperint, ossa

non

invenerint, nisi quod ea muralis strues similior fundamento, quam monumento, esset, neque illis effodiendi profundius necessitas incubuisset. Quibus addo, quod diligentiffimus ifte vir Po. lent. Epift. sup. cit. afferuerat ante, verisimile creditum, illum non fuiffe proprium monumenti locum, hac ratione: Monumentum vero dixerim aut pro humilitate summissum, aut si quod illustre fuerit, vel obru. tum ruina rerum, vel absconsum dirutumque ab his, qui primum Christi fidem acceperunt, ne fortasse illo primor dio nascentis Ecclesiae vestigi.

um gentilitatis obesset. Car mina autem illa, quae reperta sunt, ac barbariem sapiunt, ad. eoque doctiffimo viro sunt su specta, inferiori aevo eo loco posita putat Polentonus loco cit. non autem quum Livius condebatur. Ea haec sunt.

Invenies, sub urna posita

quae tegitur umbra. Non multum per latum te fo diendo dilates. Exemplo lustri passibus te

metas servare decet. Nee difficile fuerit horum aeta. tem cognoscere ex iis, quac Polentonus ibid. subnectit, scilicet: Scripsit haec dudum sacer Abbas, quae marmore sculpsisset, nisi mors, bonarum saepe mentium occupatrix, sententiam irritasset. Sic Monachi ex Patribus acceperunt, acceperunt. que Livium ibi sepultum esse.

Addit ille, quod de sexu non ita conftare poterat: et nihilo. minus Polentonus ibid. ipse profeffus fuerat, quod non defue runt, qui inficiari magnopere niterentur, quique et non maris illa ossa fore, sed foeminae, seminarent. calumniatoribus nusquam res ullae, quamvis apertissimae, caruerunt. PorTo maris esse, non foeminae, adversantibus Physici demonstrarunt ex scissuris integerrimi cranii, quibus sexum li quida ratione discriminabant. Quam etiam cognitionem tradit Ariftoteles tertio hiftoriae animalium cap. 7.

Pergit ea in dubium vocare, quia cadavera intra civitatem non sepelicbantur: sed locus ille, ubi inventa fuere offsa Livii, non fuit intra civitatem eo tempore, ut nunc eft. Omnes enim, qui noftrae civitatis cognitione pollent, optime sciunt quod Divae Juftinae Coenobium,`qui locus inventionis fuit, a porta Turricellarum vix quingentis pas sibus diftat. At non et Romae

quoque in Capitolio, in Campo
Martio, sepulchra publice con-
ceffa, abunde confirmant pluri.
bus monumentis adscripta haec
verba?

LOCVS DATVS PVBLICE.
vel in municipiis et coloniis
LOCVS DATVS DECRETO
DECVRIONVM.

Tandem subjungit, corpora
aetate illa fuiffe cremata, non
autem integra deposita. Hoc vc-
ro non fuiffe omnino neceffarium,
vel Plinio tefte Hift. Nat. lib. 7.
cap. 54. conftat ; qui monet,
apud Romanos non fuiffe veteris
inftituti corpora cremare, et
multas familias priscos serva-
visse ritus. Nec sane Patavii sic
Romanorum omnia servabantur,
ut in eorum ritus quasi juraffent
Patavini. Addo etiam, eo teme
pore sine rogo corpora Romae
condita; siquidem in Tiberio
Suetonius cap. 7. qua actate Li-
vius obiit, de Drusi corpore
haec protulit: Drusum fratrem
in Germania amisit, cujus cor-
pus pedibus toto itinere prae-
grediens Romam usque perve-
rit. Corpus autem integrum ca-
daver, non incineratum, signi-
ficare, persuadet mihi Petro-
nius, qui, Romanos errores sub
schemate Graeco detegens, illi-
us bonae mulieris facinus recen-
set in Satyrico, quae jussit cor-
pus mariti sui tolli ex arca,
atque illi, quae vacabat, cru-
ci adfigi. Ad quem locum di.
ligentiffimus Kirchmannus de Fu-
nerib. Rom. lib. 3. cap. 15. haec
notat: Speciatim vero, ubi cor-
pus integrum condebatur, Ar-
ca dicta fuit. Ad haec corpora
fuiffe sepulta prius, non combu-
fia, patere opinor apud Sucto-
nium de Druso in Claud. cap. 1.
Corpus ejus per municipiorum
coloniarumque primores, sus-
cipientibus obviis scribarum de-
curiis, ad urbem devectum, se-
pultum est in Campo Martio.
Nec siluiffet Suetonius, si prius

crematus fuiffet, qui de Julio
Caesare cap. 84. de Augufto cap.
100. de Tiberio cap. 75. de Cajo
Caligula cap. 59. de Claudio cap.
45. diligenter et accurate id per-
scripserat. Sed paucis emensis
annis, Tacito tefte Annal. lib. 16.
[cap. 6.] Poppeae corpus non
igni abolitum,ut Romanis mos:
sed, Regum externorum con-
suetudine, differtum odoribus
conditur, tumuloque Juliorum
infertur. Sepeliendi vero voca-
bulum non uftorum, sed huma
torum effe corporum, nos docet
Cicero 3. de Legibus [cap. 22.
Hominem mortuum, inquit lex
in duodecim tabulis, in urbe
ne sepelito, neve urito. Credo
vel propter ignis periculum.
Quod autem addit, neve urito,
indicat, non qui uratur sepeli.
ri, sed qui humetur.

INDEX AUCTORUM.

Conspectus Scriptorum, tum

veterum, tum recentiorum,
quorum ope profecimus in
hac Vita.

A.

Adeodatus Seba.
Achilles Statius.
Adrianus Romanus.
Albertinus Mussatus.
Angelus Portinarius.

[blocks in formation]

Annius Viterbiensis.
Antoninus Caesar.
Antonius Luscus.
Asinius Pollio, 7, 35.36.37. 115
B.

Bartius (Gaspar.)
Benius, vide Paulus.
Bernardus Georgius.

26

97

24

30

22. 91

Bernatius.
Bertius (Petrus.)
Beroaldus (Philippus.)
Blondus Flavius. 66. 101. 118,120
Bonamicus (Lazarus.) 75. 112
Bonifacius (Balthassar.) 46.98
Budaeus.

[ocr errors]
[blocks in formation]
« IndietroContinua »