Immagini della pagina
PDF
ePub

noratissimi Comitis Oxoniensis,
hanc solam librorum decada
continens; cujus cum vulgatis
editionibus comparandi pote-
ftatem mihi impetravit Vir Ce-
leberrimus Jacobus Philippus
D'Orvillius; cujus itidem offi.
ciis numquam satis praedican-
dis acceptum refero, quod Vi.
rum Nobiliffimum permoverit,
ut etiam reliquorum bibliothe-
cac suae codicum excerpta mi-
hi parari liberalissime conces-
serit. Dicitur autem trecen-
torum admodum annorum fu.
iffe.

III. LOVELIANUS PRIMUS. De hoe
codice supra vidimus, quum
subsidia enarrarem, quibus in
decem prioribus Livii libris
usus sum, num. Iv.
1V. LOVELIANUS SECUNDUS.

De

hoc etiam codice ibidem vi-
dendum eft num. v. Ad finem
autem libri 40. Livii, qui de
sinebat, ut uno excepto reli.
qui omnes, in lib. ejus cap.
37. §. 3. verbis per omnia fo-
ra conciliabulaque edixerunt,
sequentia adscripta invenit
Periit hujus XL. libri finis,
quemadmodum et ceteri om-
nes post hunc librum. Fiebat
autem in hoc fine post quae-
dam alia mentio de Philippo
rege, qui aegritudine animi
confectus, quod Demetrium
filium, falsis Perseï alterius
filii in eum delationibus im-
pulsus, veneno sustulisset,
cum de poena Persei cogita-
ret, velletque Antigonum po.
tius amicum suum regni suc-
cessorem relinquere,ˇraptus
e medio est. Perseus vero re-
gnum excepit. Hic finem De-
cadis quartae, id est libri
XL. ab urbe condita Histo
riae T. Livii Patavini ante
operis ejus naufragium fuis-
se, Guinifortis invenit. Deo
gratias amen.

V. LOVELIANUS TERTIUS eft codex
Liv. Tom. XV. P. I

scriptus in membranis, forma
majori, seculo, ut videtur,
vel tertio vel quartodecimo.
Sed erat mutilus. Quaedam
enim deërant ab initio, et de-
mum incipiebat libr. 32. cap.
8. §. 11. in vocibus ipsi prae-
sidium. Quaedam etiam de-
ërant a fine. Nam desinit lib.
40. cap. 27. §. 7. in verbis ma-
nere jussi.

VI. LOVELIANUS QUARTUS codex
eft membranaceus, forma ma-
jori, plerumque consentiens
Loveliano primo. Scriptum effe
seculo quintodecimo ineunte,
haec ad finem ejus adjecta ver-
ba teftantur: Gerhardus Ma-
gistri Lanfranchi de Bononia
scripsit MCCCCVIII.
VII. LOVELIANUS QUINTUS eft et.
iam codex membranaceus, for.
ma majore, nata jam arte ty-
pographica exaratus. Ad cal-
cem enim libri adscripta sunt
haec verba: Finis. pro reve-
rendissimo Domino Cardina-
li Theanensi Franciscus de
Tianis Pistoriensis scripsit
anno Domini MCCCCLXX.
Convenit plerumque cum Lo.
veliano secundo, et cum edi.
tionibus principibus; inprimis
autem cum editione Campani,
quae ex simili cxemplari typis
descripta effe videtur.

VIII. LOVELIANUS SEXTUS cft co.

dex chartaceus, forma majori, ac ferme cum codice Voffiano, de quo mox num. xi. agam, convenire solet.

IX. MEADIANUS PRIMUS eft coder

Viri Clariffimi Richardi Mead, celeberrimi apud Londinenses medici, qui scriptis et editis variis libris insigne in orbe erudito sibi nomen paravit. Ejus codex hic, qui in perga meno scriptus quadringentorum admodum annorum effo dicitur, complectitur primam, tertiam, et quartam decadas Rr

librorum Livii, et in princi. pio cujusque libri res, quae in ipso libro describuntur, picturis exhibet. Praeterea in cujusque Decadis initio con. tenta singulorum librorum praemittuntur, quibus in pri ma decade bie titulus appositus eft: Tabula inprimis de decem libris Titi Livii, edita a magistro Donato de Casentino Gramatico. Harum Decadum ultimam, ut et codicem sequentem, mei cauffa cum editis conferri, Viro Celeberrimo Jac. Philippo D'Orvillio, quum ftudiorum ergo per An. gliam peregrinaretur, depre. cante, poffeffor cjus benignissime permisit.

X. MEADIANUS SECUNDUs cft co

dex membranaceus modo laudati Richardi Mead, qui, quartam tantum Decada continens, trecentorum annorum aetatem

praeferre creditur. Hujus et. iam Mfti collationem munifi.

ce ab ejus domino conceffam D'Orvillii, cui tot ac tanta Li. vius et ego debemus, beneficio debeo.

XI. VOSSIANUS eft codex chartaceus, forma majori, qui olim pars bibliothecae Voffianae exftitit, nunc vero in bibliotheca publica Universitatis Lugduno-Batavae adservatur, continens solam decada quartam. De eo vide Catalogum Bibl. publ. Lugduno - Bat. pag. 373. num. 66. In limine hujus codicis sequentia reperiuntur: Codex hic est Francisci Philel.. fi, et inprimis amicorum. Fe. derici Ceruti nunc est, dono Petri Nasarii, militum strenui praefecti, dum Veronae esset anno MDXXXVII. Ad finem vero haec adscripta sunt: Titi Livii liber decimus de bello Macedonico feliciter explicit amen. qui liber esi mei Petri de Compostellis nota

rii.

Ad Epitomas Livianas hos codices Manuscriptos adhibui.

I. BERGIANUs eft codex chartaceus, forma majore, quem olim poffedit Nic. Heinsius, a quo pervenit ad Virum Ampliffimum ac Nobiliffimum Johannem van den Bergh. J. C. saepius civitatis Lugdunensis consulem, summum Rhenolan. diae Praetorem, et aggerum ac viarum publicarum ea regione Praefectum, qui etiamnum possidet, ejusque usum benignis. sime mihi conceffit. II. BOENDERMAKERIANUS eft co. dex membranaceus, forma ma-, jori, olim pars bibliothecae, quam in usus suos et amico. rum collegit Vir Nobiliffimus Theodorus Boendermaker, S. Martini apud Trajectinos Canonicus. Hunc, praeter Epi

tomas Livianas etiam Plinium sive, ut vulgo vocatur, Aurelium Victorem de Viris Illuftribus continentem, cum c. ditis contulit Vir Celeberrimus Carolus Andreas Dukerus, ejusdem collegii et amicitiae vinculo mihi conjunctiflimus, et benigne mecum communi. cavit.

III. LEIDENSIS Ccodex eft charta

ceus, forma majori, optimae notae, cui subjuncti sunt multi alii scriptores, enumerati in Catalogo Bibl. Leid. pag. 325. num. 19. Eum cum sequentibus Voffianis ad libros editos in usum meum officiose exegit Vir Clariflimus Franciscus Oudendorpius.

IV. LOVELIANUS eft ille codex, quem inter eos, quibus ad decada primam usus sum, num. X1. latius descripsi. Is enim praeter tres decadas librorum Livii insuper complectebatur omnium deperditorum librorum hiftorici noftri Epitomas. V. VOSSIANUS eft codex membranaceus recentiffimus, in forma quadruplice,omnium librorum Livii Epitomas continens, qui cum omnibus reliquis biblio. thecae Voffianae libris in Leidensem migravit. Eidem C. Plinius, sive Aurelius Victor, de Viris Illuftribus, et alia quaedam subjunguntur. Vide Catalogum Bibl. Leid. pag. 388. num. 54. Hunc codicem in septem priorum librorum E.

pitomis, in quibus mihi etiam alii Voffiani ad manus fuerunt, Vossianum primum, poftea, ubi reliqui desinunt, simpliciter Vossianum vocavi. VI. VII. VIII. VOSSIANI SECUN DUS, TERTIUS, QUARTUS tres sunt codices bibliothecae nunc Lugduno Batavae membranacei, quorum duo vetuftiffimi forma sunt quadruplice, unus paullo recentior forma octuplice. Hi omnes poft L. Annacum Flo. rum nobis exhibent septem primorum Livii librorum E. pitomas et quidem duplicem ac diversam libri primi. Recensentur autem in Catalogo Bibl. Leidensis unus pag. 386. num. 5. alter pag. ead. num. 14. tertius pag. 389. num. 77.

SYLLABUS CODICUM,

QUIBUS HEARNIUS

USUS EST, QUORUMQUE VARIANTES LECTIONES NOTIS MEIS INSERUI.

mam continens.

VI. N. eft Codex Oxonii in bibliotheca collegii novi Oxoniensis, decadas primam, ter. tiam, et quartam continens. Complectitur etiam, si non omnes, certe quasdam Epitomas Livianas. Ejus enim Hearnius meminit usque ad Epitomen libri 22.

1. B. eft codex Oxonii servatus dices Laudinos, decada priin bibliotheca Bodlejana, de: cada primam continens. II. C. eft codex Oxonii in biblio. theca collegii Corporis Chrifii, decada primam continens. III. D. eft Codex K. Digbaei 0. xonii in bibliotheca Bodlejana, decada tertiam continens. IV. L. 1. eft codex Oxonii in bibliotheca Bodlejana inter codices Laudinos, decadas primam, secundam et tertiam continens.

V. L. 2. eft codex Oxonii in bibliotheca Bodlejana inter co

VII. NORVICENSIS eft codex M&tus, Epitomas Livianas continens, quem poffedit admodum Revc. rendus Johannes Morus, olim Norvicensis, poftea Eliensis Episcopus.

SYLLABUS

EDITIONUM PRAECIPUARUM

TITI LIVII.

....Romae per Conr. Sweynheym et Arn. Pannartz, cura Jo. An. Episcopi Aleriensis, qui editionem hanc a se recognitam, addita praefatione, quam pleraeque editiones seculo xv.

et initio seculi zvi,excusae servarunt, dedicavit summo Pontifici Paulo II. Veneto, et Marco Sancti Marci Cardinali, in forma majori.

Huic editioni annus,quo prodiit, non adscribitur; antevertille tamen annum MCCCCLXXI. eo argumento probat J. Fr. Gronovius in Praefat. quod illo anno Paulus Pontifex, cui dicatur, mortalitatem explevit. Hinc Fabric. in Bibl. Latin. eam retulit ad annum MCCCCLXX. fimiliterque viri Clariff. Thom. Hearne et Joh. Clericus in Indice praecipuarum Livii editionum. Verum Clariff. Mich. Maittaire in Annal. Typograph. tom. 1. pag. 66. et tom 4. pag. 283. potius referendam contendit ad an. num MCCCCLXIX. quia Veneta Livii editio, quae sequitur, et lucem adspexit anno MCCCCLXX. eamdem, quam haec Romana, Episcopi Aleriensis epiftolam praefert, et hinc pofterior, quam illa, censenda eft. Alc. riensis enim epiftola indicat, se editioni, quae Romae ex、 cusa cft, dedicandae conscri. ptam effe: neque facile credi poteft, utramque editionem alteram Romae, alteram Venetiis eodem anno exiiffe. Non

convenit etiam de ipsius edi toris nomine. Joannes Antonius de Buxiis vocatur Ughello in Ital. Sacr. tom. 3. pag. 503. ubi ipsi, in Ecclesia S. Petri ad Vincula sepulto, sequens epitaphium positum fuille refertur: Joanni Antonio Episcopo Aleriensi, patria Viglevanensi, Sixti IV. Pontif. Max. Ref. Biblioth. Secretarioque, venerando senatui ac toti Ecclesiae charo, qui fuit pietate, fide, literis insignis, de patria, parenti. bus, amicis, et omnibus bene meritus, Jacobus frater germanus pientiss. vix. ann. LII. mens. VI. dies II. obiit anno Jubilei M.CCCC. LXXV. prid. Non. Febr. Contra Joannes Andreas vocatur apud Pomponium Infortunatum in vita Lucani, quam ex Lucani editione Romana anni ccccLXIX. in sua repetiit Clariff. Oudendorpius. Similiter apud Raph. Volaterr. lib. 21. Comment. Urban. fol. 246. verso, et apud Petr. Cyrneum lib. 4. de Reb. Corsic. (quem edidit Murator. tom.24.Rer. Ital.Script.) pag.490. His synchronis, aut certe aetate proximis, scriptoribus consentiunt J. Fr. Gronovius in Praefat. Liviana, et Maittaire in Annal. Typogr. tom. 1. pag. 43. et tom. 4. pag. 112. Insupcr tomo 3. commen. tariorum Lyrani in SS. Biblia, qui ab ipso Aleriensi anno CCCCLXXI. editi sunt, prae.

milla eft ejus epiftola hoc titu lo: In tertium volumen Nicolaï de Lyra Jo. Andree Alerien Episcopi Sanctissimi D. N. Papae Bibliothecarii ad Xystum IIII. Pont. Maaimum Epistola. Quaenam virorum doctorum sententia, haec, an illa, verior sit, certius adfirmare poterunt, quibus memorati Epitaphii inspiciundi copia erit. Mihi verisimilius videtur, in Epitaphio per compendium scriptum fuifle Jo. An. Episcopo Aleriensi, quemadmodum nomen ejus in multis epiftolis, quas libris a se editis ipse addidit, exaratum occurrit, ut inter alias in his, quas Livio, tum tomo 1. Commentariorum Lyrani in SS. Biblia, et aliis praemisit; illum vero, qui Epitaphium ex lapide descripsit, sive Ughellus, sive quis alius fuerit, inde perperam Joanni Antonio Episcopo Aleriensi feciffe. 1470. Venetiis' per Vindelinum Spirensem, sive de Spira, in forma majori,

In bac editione denuo appa rere epiftolam Joannis Andreae Episcopi Aleriensis, quae jam in praecedenti Romana data erat, monuit Clar. Maittaire in Annal. Typograph. tom. 1. p. 69. et tom. 4. pag. 289. Ad finem hujus editionis adscribitur

annus

MCCCCLXX. et subjiciuntur sex et quadraginta versus, quorum laudatus Maittaire priori loco sex, pofteriori eosdem sex et insuper decem a. lios exhibuit. Eos omnes ex raro obvia editione hac, quae Lipsiae in bibliotheca Senatoria exftat, mihi descripsit Clariffimus Sachsius, quos libens lubens cum lectore communicabo, Erant autem tales: Proderat haud multum'

Livl, abs te scripta fuisse

Maxima, si Romae facta pari eloquio: Quae seu desidiis, alio seu crimine quovis,

Sive et temporibus cuncta fere occiderant: Quaeque superfuerant ope ra, haec tam rara videri, Ut pene ipsorum copia nulla foret.

Et VINDELINO debebis tu quoque, formis

Egregie impressit has modo qui decadas: Atque ipsas iisdem scaevis (sic) velut hostibus acri Bello oppugnatas fortiter eripuit.

Hac etenim studiis non tantum Romulidumve Historiis opera, quam tibi, consuluit.

Quippe tuo hac in re cum Romae nomine juncto, Alterutrum servans servat utrumque simul. Ergotua ut perdens opera est invisus habendus, Horum servator sic tibi amandus erit.

Magna loquar, sed vera tamen. Conferre putatur Ad famam natos progenu isse probos.

Non parvo majora tamen monumenta putanda Sunt opera, excellens quae parit ingenium.

Nec vero tantum fluxi quie corporis illi

Existunt foetus, perpetui haec animi:

Verum etiam nati quia non a patribus omnes, Sunt quibus affecti dotibus, accipiunt.

Si qua autem gravis atque ornata oratio, qualem Cernimus esse tuảm, composita extiterit: Huic nihil est prorsus, quod non suus afferat auctor: Sive ejus formam, sive alia aspicias.

« IndietroContinua »