Immagini della pagina
PDF
ePub

tionibus, quae ante hanc noftram prodierunt, enare
randa erant, suis Indiculis, huic itidem tomo ulti-
mo' additis, dilleruerim. Millis igitur, quae gnava
aliorum diligentia dudum occupata sunt, ac prae-
teritis, quae ipse in alium locum conjicienda cen-
sui, omnis haec praefatio duabus praesertim parti-
bus absolvetur. Earum prima potiffimum versabi-
tur in hominum doctorum, quos Livius commenta-
tores nactus est, Emendationibus, Scholiis, ac No-
tis, in hac editione aut ex prius publicatis recusis,
aut nunc demum in lucem publicam productis, qui-
busque auxiliis instructi eas conscripserint; altera
in meis in principem rerum a Romanis gestarum
Historicum Notis et Observationibus,

Quod igitur primo loco ad Viros Doctos adtinet,
quorum Annotationes in Livium olim evulgatas edi-
tio a me procurata renovavit, eorum, ordine tem-
porum quibus vixerunt, vetustisimus eft LAUREN-
TIUS VALLA, unus illorum Heroum, qui seculo
quintodecimo felicisime floruerunt, et ad horridam
proximorum temporum barbariem Herculeo ausu de-
pellendam, eumque Latini sermonis nitorem et ele-
gantiam, quam in optimis ejus linguae scriptoribus
omnis aetas mirata est, iterum inducendam utilili.
mam operam contulerunt, ut latius docuerunt Flo.
ridus Sabinus Apolog. in ling. Lat. Calumn. pag. 13.
109. lib. 11. Subseciv. Lect. cap. xx. et plures alii.
Quum autem praeclari et aeterna laude digni illius
Viri vita, licet scitu haud indigna, parum tamen
cognita, vel perperam memoriae tradita sit, nemi.
nem Lectorum vitio mihi versurum spero, quod eam
ex ipsius potillimum scriptis aliisque monumentis ,
quibus tuto fides haberi possit, breviter et sumina
tantum rerum capita perftringens describere, simul.
que

docere constituerim, qua occasione ad illa, quae
ejus nomine Livio illustrando exltant, et huic editio-

1

1

ni suis locis inserta sunt, conscribenda permotus

fuerit.

Vallam Romae natum efle, inter omnes constat;

idque ipse de se perhibet lib. iv. Antid. in Poggium
pag. 329. Adversus Vallam etiam scribens Bartho-
lomaeus Facius eum Romanum vocavit. Vide Vall.

lib. 1. Recrimin. in Facium p. 460. Virum sanguinis

Romani appellat Coccius Sabell. Ennead. 10. lib. 5.

pag. 219. Utrum vero Patricius Romanus fuerit, non

aeque certum efle videtur. Titulum Patricii ipsi tri-

buit Joh. Trithemius de Script. Eccles. cap. DCCL.

Cujus auctoritatem paslim sequuntur Vollius lib. ni.

de Hift. Lat. cap. vii. Hanckius de Scriptor. Rom.

rer. lib. 11. part. 1. cap. xl. pog. 115. Henr. Warton

in Append. ad Guilielm. Cave de Script. Eccles. pag.

99. Du Pin Biblioth. Script Eccl tom xii. pag. 94.

L'Enfant. Hift. Bell. Hullit. et Concil. Basil. tom II.

pag. 204. Insuper Patricii titulum nominibus ejus

addunt nonnulli, quos edidit, libri; ac nominatim

Praefatio libri I. Elegantiarum, omnes libri qua.

tuor Antidoti in Poggium, Declamatio de falso cre-

dita et ementita Constantini Donatione, et princi-

pium librorum de Rebus a Ferdinando Arragoniae

rege gestis. His Octavianus Gentilius lib. iv. de Pa-

triciis cap. v. pag. 517. etiam adnumerat libellum de

Reciprocatione Sui et Suus: in cujus tamen editio-

nibus, quas consului, eum omitti deprehendo. Ve-

rum haec omni dubitationi ex animo meo eximen-

dae nondum sufficiunt. Trithemius enim, antiquis-

simus eorum, quos Vallam Patricium Romanum von

calle inveni, alienigena , et hinc minoris auctorita-

tis est, qui in hac re facile errare potuit. Reliqui

vero , quos modo recensui, non tantum similiter

extranei, sed etiam recentiores fuerunt, qui prae-

euntem Trithemium bona fide secuti sunt. Ad haec

scriptoribus illis opponi possunt alii, et quidem Ita-

li, ac ferme aequales, qui Patriciatum ejus non ne-

[ocr errors]

morarunt; cujus nullam etiam mentionem fecit ipsum Vallae Epitaphium, quod mater superstes, vel alius ejus nomine, filio defuncto posuit, et infe

. rius integrum dabo: quum tamen, Patricii honorem in aliorum inscriptionibus sepulchralibus non omitti, doceant exempla a Gentilio loc. laud. relata. Ti. tuli denique librorum , in quibus Valla Patricius Romanus dicitur, non ab ipso profecti, sed postea ab his, qui ejus opera in lucem ediderunt, interpolati vel additi elle poffunt. Certe illorum ple

. rique iis verbis concepti sunt, ut ipsi commode tribui nequeant.

Praefatio Elegantiarum hac inscriptione ornatur: Laurentii Vallae, Patricii Romani, et de lingua Latina bene meriti, in sex Elegantiarum libros elegans et docta admodum praefatio. in initio singulorum librorum Antidoti in Poggium non tantum Patricius Romanus, sed etiam pari modo de lingua Latina bene meritus fuiffe dicitur. In capi. te praefationis in libros de Voluptate ac de vero Bono Vir Clarissimus appellatur. (* v. Cl. Baudis in Disert. qua exhibet praeparationem ad Analysin mo- . nogrammatum Impp. et Regum Germ. D. 18. p. 23.) Jam vero laudationes hae, de lingua Latina bene meritus, elegans et docta admodum praefatio, Vir Clarissimus, sine gloriosa ac putida sui jactatione ab ipsius Vallae manu elle nequeunt, easque propter. ea auctores habere alios credibile eft; quibus similiter Patricii Romani titulus adscribi poteft; immo' eo magis debet, quod in aliorum Vallae librorum inscriptionibus omittatur. Patriciorum autem nomine intelligi, quorum majores in consilium vel senatum civitatis , in quem solis ferme Nobilibus aditus patebat, allecti fuerunt, docuit Gentilius de Patric. lib. 1v. cap. v. Hoc sensu, Patricius Romanus lingua Francorum per Gentilhomme Romain, vel Noble Romain reddendum efle, docuit Clarill. de la Monnoye in Notis ad Baillet. Jugem. des Savans tom. 11. part. 1. pag. 348. ubi carpit Bailletum, qui Senateur Romain interpretatus fuerat, in eo secutus Flacc. Illyricum in Catal. Test. verit. pag. 1893. quum tamen Vallam Senatoris Romani dignitate or. natum fuille, verisimile non sit. Utrum vero majores Vallae in senatum Romanum adoptati fuerint, et hinc ipse vere Patricius Romanus dici posit, illis diligentius indagandum relinquo, quibus faltos Romanos consulendi facultas data eft. Mihi causlas aliquas adtulille sufficit, ob quas id dubium videri queat.

Quo praenomine pater Vallae appellatus fuerit, nondum inveni. Ipsum tamen utriusque juris antistitem et consistorii Apostolici advocatum fuisse, filius testatur lib. II. Antid. in Poggium p. 287. et lib. IT. Recriminat. in Barthol. Facium p. 629. Mater, quae filio supervixit, eique mortuo monumentum fruxit , in Epitaphio memoriae ejus posito Catharina dicitur; cujus frater Melchior, vel Melcior Scribarius, vel Melkion Scribanus, Martino V. Pontifici Romano a secretis fuit. · Vide Vall. lib. 1v. Antid. in Pogg. pag. 352. lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 621. et lib. 1. de Volupt. pag. 898. qui dicta pag. 621. teftatur, illum in moribus quidem patre suo dignum, in literis autem eum fuisse, qui magis officio suo satisfecit, quam ut condendis operibus viTes ei suppeterent. In Epift. vero ad Candid. Decembrem pag. 638. refert, virum quum in ceteris laudandum fuisse, tum vero in hoc, quod, quum aliquot annis juri civili studuisset, ad artem oratoriam postea totum se converterit, Secretariumque Martini quinti peste in via correptum nuper esse mortuum ; qui mori minime debuit, juvenis adhuc, et viridis, et ornamentum ac deliciae curiae Romanae. Innuere insuper videtur, insignia ejus esse manum dextram cum lacerto scribentem , atque inde Scribanam progeniem nuncupari. Matris soror Nicolao Tartarino

[ocr errors]

1

[merged small][merged small][ocr errors]

nupsit.

Vide Vallam lib. 1. de Volupt. pag. 8y8. Mater Catharina, marito moriente, quinque et viginti annos nata , sic in viduitate caste integreque perseveravit, praesertim ea venustate , quae multos ad ejus petendum matrimonium sollicitaret, ut om. nium virtutum, quae in feminas cadunt, exstiterit specimen, tefte Valla lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 347. Ex matrimonio hoc procreati memorantur duo filii et filia. Frater Vallae major, quem praeceptore usum elle quodam Porcellio Valla ibid. testatur, poftea vitam monafticam professus est, et cuidam mona. sterio Salerni praefuit. Vide Vallam lib. 1. Antid. in Pogg. pag. 273. Soror nupsit Ambrosio Dardano, qui , etsi praedives, tamen timidior fuit paupertatis, et rebus suis pepercit, et ex propinquis lucrum, quam damnum, facere maluit. Habitavit autem Romae simul cum matre in ea domo , quae olim patris fuille videtur, certe cujus suam Valla partem sorori cesserat. Valla lib. 1v. Antid. in Pogg. p. 335. Sed matrimonium hoc fterile, aut sane sororem liberis orbam fuisse, testatur Vall. ibid. pag. 362.

Ceterum Catharina praegnans aliquando, quum se ignoraret ventrem ferre, er oraculo facta est certior, se gra. vidam esse, et parituram filium, jussaque, ut id nomen puero, quod postea impositum est, imponeret. Videatur Valla ibid. pag. 347. qui tamen addere neglexit, utrum mater eo tempore se, an fratrem, utero ferret,

Quis Vallae annus natalis exftiterit, non convenit. Nativitatem ejus in annum mccccxvii. confert Hanckius in Scriptor. rer. Roman. lib. II. part. 1. cap. xl. S. 1. sed forte errore vel typographorum, vel calami. Ipsum enim in animo habuisse annum mccccxv. inde conjiciendi ansa datur, quod ibidem 8. 8. referat, Vallam anno MCCCCXVIII. puerum trium annorum fuifle. Eumdem annum mccccxv. nativi. tati Vallae adsignant Henr. Warton in Append. ad

.

« IndietroContinua »