Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

datricis auxilio indigere exiftimarent; quibus vel Rex, vel lector, rem ad examen revocans, respondere conabatur. Qua re factum eft, ut vel decem interdum legentem interfati fuerint, isque potius auditorem, quam lectorem, agere debuerit. Nihil vero Regi jucundius, nihil magis ex voluntate accidere potuit, quam si, erudita quaeftione proposita, vel ipse respondens acumen ingenii exserendi, vel ex aliorum responsis aliquid addiscendi occasionem habuiffet. Vide Vallam lib. iv. Recrim. in Facium pag. 593. et 600. Id si ex voto succeffiffet, Rex solito hilarior bellaria, in mensam inlatorum reliquias, inter omnes dividebat, et interdum sua manu lectori vinum miscebat. Vide Vallam lib. 1. Recrim. in Facium pag 464. et Mongitorii Bibl. Sicul. in voc. Antonius Panormita pag. 56. Ex doctis vero, qui in aula Alphonsina degebant, primo plerumque legendi partes Antonio Panormitae datae sunt; quac tamen poftea etiam Laurentio Vallae, quum is se in amicitiam ac familiaritatem regiam insinuaffet, interdum inpositae fuere. Inter hos olim aliquod amicitiae vinculum intercefferat; quod qui. dem primo Papiae (in qua urbe Panormitam degisse, quum ipse ibidem Rhetoricam docebat, Valla indicat lib. IV. Recrim. in Facium pag. 630.) ruptum, poftea vero aliquo modo redintegratum eft. Verum gratia haec male sarta denuo rescilla eft, quum Valla se in regnum Neapolitanum recepillet: qui jam à Cajeta, antequam adhuc Alphonsus Neapolim expugnarat, id eft ante annum clo ccccxLu, se Panormitam sibi inimiciffimum expertum fuiffe teftatur lib. v. Antid. in Pogg. pag. 342. Hinc Valla, qui ingenio acriori vel etiam mordaci erat, neque pati poterat, ut a quoquam contemneretur, vel alius sibi praeferretur, ut injurias, quibus se subinde a Panormita adfici credebat, ulcisceretur, vel, quemadmodum ipse lib, Iv, Recrim. in Facium pag. 593,

[ocr errors]

prae se tulit, ut regis voluntati seu voluptati inserviret, nonnumquam, quum lectioni adesset, quaeftiones inter legendum Panormitae proponebat, et respondere ac nodos dissolvere conantem erroris arguebat. Hujus generis fuerunt contentiones de usu vocis Leontini, et num apud Livium lib. xxIII. cap. XXXV. §. 3. vulgata lectio statutum sacrificium servanda, an in statum mutanda foret. Vide Vall. lib. 1. Recrim. in Facium pag. 464. quis sensus foret locutionis pedibus ire in sententiam, ibid. lib. IV. pag. 594. quid sibi vellent verba Juvenal. Sat. vIII. vs. 247. nodosam vitem vertice frangere, ibid. pag. 596. Plura similium concertationum exempla occurrunt in Vallae Emendationibus Livianis. Vide ad Livii lib. xxiv. cap. xxxI. §. 7. cap. XLII. §. 7. et alibi. Ex his quum Valla, ipso Rege ceterisque auditoribus fatentibus, plerumque superior discederet, et Panormita, videret, se ipsi eruditione inparem effe, aliam adversario vices rependendi rationem speculatus eft, et tandem se commodam ejus occasionem nactum credidit. Inter doctos, qui in aulam Alphonsi confluxerant, erat Bartholomaeus Facius, quem, tefte Jovio in Elogiis Vir. Doct. pag. 197. Alphonsus Rex, verae gloriae cupidus, ideo liberali stipendio conduxerat, ut res suae bello gestae, quae erant absoluto scriptore dignissimae, posterorum memoriae mandarentur. Inter hunc et Vallam tanta olim intercefferat familiaritas, ut libros nondum editos invicem recognoscendos dare, et alter alterius censurae committere non dubitarent: quae deinde non parum inminuta eft, quum Valla rescivisset, Facium libellum nondum satis detextum et purgatum, quem ad ipsum miserat, ut, quid de veritate disputationis illius existimaret, diceret, et, si dissentiret, rationes, quae ad dissentiendum inducerent, aperiret, ad inimicum Panormitam detulisse, communique consilio describendum curasse, ne ipsi, quod

peccasset, emendare integrum foret. Vide Vall. Recrimin. in Facium lib. 1. pag. 461. 462. Quum postea Facius audiviffet, Vallae ab Alphonso gefta patris Ferdinandi Regis Arragoniae scribendi curam mandatam effe, eum in hiftoria, licet diversa, quam sibi data foret, versari aegre tulit, ac tandem ex aemulatione et invidia se arctiffime profeflo ejusdem hofti Panormitae junxit. Interim Valla tres libros de Vita Ferdinandi, quos scribere jullus erat, inpenso tantum duorum mensium spatio, composuit, eosque prius, quam emendaffet, manu librarii raptim descriptos Regi tradidit, ut, quum res paternas ipse ex omnibus maxime notas haberet, si quid perperam narratum offendiffet, vel omiffum animadvertiffet, mutari, demi, addi curaret; ea conditione, ut, si Rex recensuiffet, et adprobaffet, ipse deinde opus suum politius limaret, eique ultimam manum inponeret. Quum autem Panormita Vallam libros illos Alphonso tradidiffe resciviffet, opus ejus, inscio rege, qui non multis poft diebus Neapoli discefferat, frequenterque illis menfibus ab urbe abfuit, proditione bibliothecarii, cujus cuftodiae commiffum erat, adeptus eft, idque complures per dies diligenter a Facio domi suae examinari, et, si quid erratum animadvertisset, studiose adnotari curavit; ut tandem Vallae, a quo se in lectione pomeridiana apud Regem toties pellime habitum elle dolebat, paria referre, et inlatas injurias ulciscendi commodam opportunitatem invenire poffet; quam etiam brevi se inveniffe credidit. Quodam enim die, contentione de vera Livii scriptura inter se et Vallam apud Regem iterum orta, eaque longius procedente, Panormita indignatione accensus exclamavit: Hic, qui me, qui codices, qui Priscianum reprehendit, plus quam quingenta vitia in historiis suis admisit: tot enim Facius collegit. Ex his verbis opus, quod soli Regi crediderat, aliis proditum effe intel

ligens Valla, poft varias altercationes, modo cum solo Panormita, in quarum una Facium minutorum minutissimum dixerat, modo cum eodem et Facio ortas, auctoritate regia adversarios adegit, ut suum sibi librum reftituerent. Hinc admodum exacerbatus Facius errores, quos ex Vallae hiftoriis collegerat, in libros digeffit, suoque unius nomine edidit, sedulo tamen cavens, ne illorum exemplar Neapoli reperiret is, in quem scripserat: qui id tandem toma, ex alio ad Poggium millo descriptum, amicerum opera accepit. Vide Vallam lib. I. Recrim. in Facium pag. 463. et seqq. Eo potitus quatuor ipfi Invectivarum, sive Recriminationum libros opposuit Quum autem eos componens videret, multa sibi objici, quae Papiae, Florentiae et Cajetae acciderant, et soli Antonio Panormitae nota erant, ab ipso etiam hacc Facio suggesta fuifle, sponte animadvertit. Vide lib. IV. Recrim. in Facium pag. 620. Hanc igitur ob cauffam ejus etiam nomen libri ultimi titulo adjecit, totoque opere profeffus eft, se non unum Facium, sed simul etiam socium Panormitam, refellere. Hae sunt aculeatae scriptiunculae, quibus Vallam et Panormitam invicem se confixiffe ex Jovii Elogiis Vir. Doctor. refert Mongitor. in Biblioth. Sicul. in voce Antonius Panormita pag. 58. Alia enim, quibus alter in alterum invectus eft, nullus memorat. Quare addens Mongitorius, utriusque monumenta periisse, aliquid humani paffus videtur, quum Facii quidem libri, quos simul cum Panormita in Vallam scripserat, hodie interciderint; at Vallae Recriminationum in Facium et Panormitam libri supersint. Quum autem Facius inter alia Vallae objeciffet, eum apud Regem, quum legeretur, profiteri ausum fuisse, se emendaturum omnes depravationes, quae in operibus Livii librariorum vitio ceciderunt; quod nec Aretinum, nec Guarinum, nec ante eorum aetatem Franciscum Petrarcham

multos alios suae aetatis doctissimos viros ausos fuisse Facius adfirmat; huic ejus criminationi respondens Valla lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 601. dicit, codicem Livianum, Petrarchae manu diligentiffime emendatum, qui Neapoli servatur, utrumque, Facium et Panormitam, vidiffe; Petrarcham vero in nonnullis felicem, in nonnullis lapsum fuiffe, in nonnullis se remedium non invenire confellum effe: Guarinum in Livio emendando elaboraffe, Hieronymum ejus filium, patre illo dignum, adfirmare: Leonardum Aretinum id ipsum tentafle, manum ejus, quae in Livio oftenditur, teftimonio effe: Carolum Cintium, Poggium, Flavium, aliosque multos Florentiae rogatu Cardinalis Columnae, una cum Leonardo, Livium, quatenus potuerunt, emendasse: Poggium dictitare, se quadraginta jam annos emendando Livio, quantum per alias occupationes licet, operam dediffe: ipsos etiam adversarios, et Jacobum Curlum, communiter codicem regium de bello Punico secundo, quem ei vir primarius Cosmus Mediceus Florentia dono misit, emendaffe. Vitio igitur vertendum non effe, se id, quod tot alii, immo ipsi adversarii, tentarunt, similiter tentare ausum fuiffe. Ut autem dijudicari poffet, quinam emendandi Livii partes susceptas melius egerint, ipse solus, an adversarii, licet vel tres, vel plures fuerint, quarto libro Recriminationum inseruit emendationes in sex priores Livii libros de bello Punico secundo, ac simul paffim adnotat, utrum, et quo. modo adversarii Livium emendandum effe exiftimaverint, quorum tum emendationes cum suis comparat. Horum quinque pofteriores lectione pomeridiana in aula Alphonsi recensenti Panormitae Valla adfuerat, et hinc sententiam ejus de vera Livii lectione noverat. Ultra sextum autem progrediendum non censuit, quia nec Panormita ulterius progreffus eft; ne is ingratus poftea alterius laudem sibi vin

« IndietroContinua »