Immagini della pagina
PDF
ePub

Si

Guilielm. Cave de Script. Eccles, pag. 99. et Bayle in Diction. Hift. in voce Valla: quorum pofterior sententiam adftruit teftimonio Epitaphii, ipsius memoriae cauffa positi, in quo vixisse dicitur annos quinquaginta, obiisse anno MCCCCLXV. Calendis Augusti. Ab illo enim annorum numero si quinquaginta annos, quos vixit, deducamus, reftabit annus MCCCCXV. qui ipsi natalis fuiffet. Horum tamen sententia refellitur teftimonio ipsius Vallae, qui primo refert lib, Iv. Antid. in Pogg. pag. 352. se quatuor et viginti natum annos cum Martino V. collocutum elle: poftea Placentiam missum diutius ibidem mansille, eoque tempore Martinum deceffiffe; quem obiiffe conftat ineunte anno MCCCCXXXI. igitur anno praecedenti MCCCCXXX. annum vigesimum quartum agens cum Martino V. collocutus sit, in lucem potius editus effe debuit anno MCCCCVII. vel MCCCCVIII. Deinde lib. IV. Recrim. in Facium pag. 624. teftatur, Antonium Panormitam se plus quindecim annis natu grandiorem esse. Panormitam autem anno MCCCXCIII. natum effe, auctor eft Antonin. Mongitor. in Biblioth. Sicul. tom. 1. pag. 55. Si igitur anno millesimo trecentesimo nonagesimo tertio addamus annos quindecim, quos Panormita Vallam ordine nascendi praeceflit, Valla natus erit anno MCCCCVIII. Eamdem sententiam ex veriori obitus Vallae anno (quem non MCCCCLXV. sed иccccLvи fuiffe, infra docebimus) confirmari, suo loco videndum erit.

Romae natus Valla in eadem urbe ad virilem aetatem educatus est. Vide Vall. lib. iv. Antid, in Pogg. p. 347. Quum paullatim adolesceret, literarum elementis erudiendus praeceptoribus traditus eft; qui de eo teftati sunt, fuisse semper vivacissimae naturae, ita ut nemo magis ex omnibus condiscipulis ; sed minime servum, et procul ab omni malignitate, qui nec facere posset, nec pati injuriam. Vide Val

lam lib. 1. Antid. in Pogg. pag. 273. In addiscendis Graecis usus eft inftitutione Aurispae et Rinutii, qui ad gradum Secretariorum Apoftolicorum evecti discipulo Valla gloriati sunt, ut Valla invicem ipsis praeceptoribus. Valla ibid. lib. iv. pag. 315. 359 et in Praefat. lib. 1. Elegant. Sub his aliisque magiftris tantopere profecit, ut vix pubescens in Doctorum sui temporis notitiam pervenerit, et cum Poggio omnibusque Martini V. Secretariis de facundia certaverit: quo jam tempore de Comparatione Ciceronis Quintilianique conscripsit, et Florentiam ad Carolum Aretinum misit. Vide Vall. ibid. pag. 352 et lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 621. In eadem materia se poftea etiam exercuit Jo. Ant. Campanus, Episcopus Aprutinus; cujus de hoc argumento Epiftola, ad Antonium Moretum seripta, exftat inter ejus Epiftolas ac Poëmata, cura Viri Celeberrimi Jo. Burch. Menckenii recusa, pag. 350. Opusculum illud Vallae num adhuc in bibliothecis supersit, dicere nequeo; sed inter opera ejus, quae junctim Basileae anno clɔ ɔ XL. prodierunt, non reperitur. Poftea tanti semper Quintilianum fecit, ut eum aut parem Ciceroni, aut majorem ftatuerit; quod adductis ex Valla testimoniis probat, sed simul refellit Florid. Sabin. Apolog. in ling. Lat Calumniat. pag. 11. De veneratione, qua Valla Quintilianum prosecutus eft, etiam infra dicendi locus erit.

Circa id tempus obiit Melkion Scribanus, Vallae avunculus, quem Martini V Secretarium fuiffe docui. Eo defuncto, Secretariatam petivit Valla, quatuor et viginti natus annos: quod ne impetraret, obstitisse credidit Poggium, semper bonorum incrementis adversum, a quo se apud Martinum accusatum dicit, tamquam ceteros Secretarios, utique in illo flore aetatis, contemturus esset. Post aliquot tamen dies ad summum Pontificem a Cardinali Sancti Eustachii deductus est: qui, etsi junior, quam pro au

ctoritate Secretariatus visus fuerit, tamen optimam spem dedit. Noverat enim patrem ejus et avum maternum; quos, ut charissimos, quum foret Cardinalis, in illa fuga Innocentii VII. quum anno ccccv. Roma Viterbium se reciperet, (Platin. de Vit. Pontif. pag. m. 619. et Vita Innocentii apud Murat. tom. 111. Rer. Italic. Script. part. 1. pag. 833.) et populus Romanus saeviret in Curiales, per suos domesticos, ut tuti essent, ad se arcessiverat. Post hoc cum Martino Pontifice colloquium jussu aviae matrisque ac materterarum ob haereditatem avi et avunculi, eodem anno defunctorum, Placentiam profectus est. In hac urbe quum diutius maneret, Martinus decessit, Eugeniusque ei sublectus est. Mox ortis Romae bellis, 'in patriam reverti supersedit, potiusque se tunc Papiam contulit, publice ad Rhetoricam ibidem legendam conductus. Vide Vall. lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 352. Utrum migrationis ex patria, sive hoc, sive ullo alio tempore, cauffa fuerit, quod a Pontifice Romano, cui nullum jus imperii conceffum elle docebat, inde discedere juffus sit, quemadmodum tradunt Hanckius de Script. Rer. Roman. lib. II. part. 1. pag. 116. et Henr. Warton in Append. ad Guil. Cave de Script. Eccles pag. 99. sive quod pontificiae impietatis, tyrannidis, et aliorum scelerum hoftis acerrimus in exsilium pulsus sit, ut teftatur Flacc. Illyric. in Catal. 'Ceft. veritat. pag. 1893. non modo incertum, sed ne verisimile quidem videtur, quia nullus adversariorum, qui plurimi ac maledicentiffimi fuerunt, et multa, sive vera, sive falsa, objecerunt, numquam tamen exsilii publice indicti vel ullo verbo in scriptis meminerunt Insuper Declamationem Vallae de Ementita Conftantini Donatione, quae sententiam eorum confirmare poffe videtur, non hoc tempore, sed multis demum poft annis, scriptam fuille, infra suo loco videbimus. Dum Papiae degens Rhetoricam profitetur, se inter

auditores numeralle abbatem quemdam teftatur, qui poftea fuit Episcopus Atrebatensis, lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 351. In eadem urbe condidit, aut certe ibidem edidit, tres libros de Voluptate ac vero Bono, atque inde ad amicos Romae, Florentiae, et alibi degentes, inter quos Guarinus, Leonardus, Ambrosius, Carolus nominatim laudantur, misit. Vide Vallam ibid. pag. 343. 351. et lib. iv. Recriminat. in Facium pag. 621. In hoc opere se respondisse quatuor primis libris Boëtii de Consolatione Philosophiae, teftatur in libro de Libertate Arbitrii pag. 1000. Eodem tempore Jurisconsulti quidam barbari Ciceroni, tamquam loquaci, et verborum, non rerum, amatori, Bartolum praeponere, eumque miris laudibus ferentes adfirmare consuerant, nullum ex operibus M. Tullii cum vel brevissimo Bartoli libello, qualis est de Insignibus et Armis, comparandum esse. Id indignatus Valla, ut iis os obftrueret, scripta ad Candidum Decembrem Epiftola, doctrinam Bartoli, eo libello circa Insignia et Arma expositam, insulsam effe demonftrare conatus eft. Hanc Epiftolam conscripsit, quum adhuc Papiae moraretur, eumque quum ad alios, tum ad Guarinum Ferrariam misit; unde in ea Melchioris avunculi nuper demortui, et puellarum Ticinensium potius, quam Romanarum, Mediolanensium, vel Neapolitanarum, meminit. Eam quum poftea Facius Invectivae in Bartolum nomine traduceret, se tantum libello ad amicissimum et facundissimum Jurisconsultum Catonem Sancium, vel Sacium, (Cato Saccus a Philelpho vocari videtur) scripto probasse respondit, Bartolum longe abesse a facultate veterum Jurisconsultorum; quod nequaquam iis doctrinis, quae humanitatem informarent, ut illi, fuisset excultus. Vide Vallam ibid. pag. 629. Epift. ad Candid. Decembr. pag. 634. 638. et 64. In operibus tamen ejus editis Epiftola illa Candido Decembri inscripta eft, non vero Catoni

Sancio; cujus tantum ibidem pag. 635. mentio occurrit, tamquam a quo Bartoli libellum utendum acceperit. Relicta Papia contulit se Mediolanum, ut ibidem etiam Rhetoricam publice doceret. Vide Vallam lib. iv. Antid. in Pogg. pag. 351.

Neque diu Mediolani subftitit. Inde vero discedens abiit Neapolim ad Alphonsum, qui regnum Neapolitanum simul cum Siculo et Arragonensi obtinebat, et inter Principes sui seculi optimus ac benigniffimus literatorum Maecenas viros, eruditionis laude prae reliquis conspicuos, ad se allicere, variisque honoribus et praemiis augere solitus erat, Et quidem Vallam circa annum MCCCCXLIII. se Neapolim ad Alphonsum V. Arragoniae Regem contulisse, refert Henr. Warton in Append. ad Guilielm. Cave de Scriptor. Eccles. pag. 99. In quo sequi se putalle videtur Hanckium de Scriptor. Roman. rer. lib. II. part. 1. pag. 16. Verum, quae Hanckius 1. de Valla, Regem Alphonsum jam quinquagenarium literas Latinas circa eum annum docente, narravit, ipse perperam simul et ad iter ejus Neapolitanum, et ad inftitutionem regiam retulit. Licet autem liquido annum definire nequeam, quo Valla ad Regem Alphonsum profectus sit, attamen palam adfirmare non dubito, non tantum primo Vallae in urbem Neapolim adventui eum, quem putavit, annum adsignandum non effe, sed etiam Vallam jam anno Mccccxxxv. vel certe ante annum MCCCCXxxyшí. sive octo vel quinque annis antea, in regno Neapolitano degiffe. Ipse enim lib. iv. Recrimin. in Facium pag. 631. refert, se jam illo tempore in regni Neapolitani urbe Cajeta fuiffe, quo Infans Petrus, id eft, minimus Alphonsi Regis frater, eodem adveniret. Is autem anno иccccxxxv. exeunte, vel initio sequentis, Cajetam expugnavit, et poftea die xvII. Octobris anno MCCCCXXXVIII. ad Neapolim, quum Alphonsus frater eam obsideret, ictu tormenti bellici in

« IndietroContinua »