Immagini della pagina
PDF
ePub

in eumdem Livium prodierunt. Is autem ut Livii edendi consilium caperet, hac cauffa permotus fuis se creditur. Anno cloloxLvI. Romae in ipso foro Romano effoffa fuerant quaedam veterum Faftorum marmoribus insculptorum fragmenta; quae, quorumvis annorum summos magiftratus et actos triumphos ab urbe condita ad mortem Augufti continentia, auspicio Cardinalis Alexandri Farnefii in Capitolio exposita sunt. Ea, quae in illis temporum injuria perierant, aliunde supplere, et omnia inluftra re mox incepit Sigonius, cujus Commentarius in Faftos Consulares ac Triumphales primum prodiit an no clǝlǝ. Ex hoc labore didicit, per illa fragmenta, quamvis lacera, egregiam tamen lucem omni hiftoriae Romanae accendi; eorumque ductu in scriptoribus antiquis, inprimis vero in Livio, propria magiftratuum aliorumque, quorum subinde mentio occurrit, nomina, praeterea temporum et annorum notas, vel majorum ignorantia, vel librariorum socordia corruptiffimas, emendari ac priftinae integritati reftitui poffe: praesertim si in auxilium advocarentur alii, qui plurimi supererant, lapides literati et nummi Romani. Operae igitur pretium se facturum exiftimavit, si his praesidiis abundans, quibus priores Viri Docti caruerant, qui Livium Commentariis inluftrarunt, ipse quoque eumdem recenseret, et novam hujus hiftorici editionem curaret. Hoc confilium ut tanto melius exsequi posset, mox eodem convocare coepit diuturna observatione adquisitam Romanarum antiquitatium peritiam, deinde hiftoricorum Graecorum libros, partim proxime typis inpreffos, quibus se deftitutum elle Glareanus antea queftus fuerat, partim adhuc manuscriptos, ac tandem varios ipsius Livii codices calamo exaratos. His omnibus subfidiis adjutus Livium a se emendatum anno clolo Lv. Venetiis edidit opera Pauli Manutii, Aldi filii, eique addidit

Scholia, quibus non tantum emendationum in contextum receptarum cauffam reddidit, sed etiam varia vel hiftoriae antiquae, vel rituum Romanorum, vel linguae Latinae capita, Livio inluftrando apta, exposuit. Primus autem omnium Interpretum, quos Livius sortitus eft, insuper rationem habuit non modo Epitomarum Livianarum, verum etiam quinque pofteriorum librorum ipsius Livii, qui, ex bibliotheca Laurissena a Grynaeo eruti, a praecedentibus Rhenano, Gelenio et Glareano neglecti fuerant, et prae reliquis medicam manum requirebant. Iis denique ad exemplum Glareani Chronologiam, rationibus temporum, quas Livius in hiftoria probavit, exponendis adcommodatam, subjunxit. Licet autem Sigonius lib. 1. Emendat. cap. 11. teftetur, se librum omnium optimum ac pulcherrimum, quem Lutetiae Vascosanus excudit, corrigendum justis multis de caussis sumsisse; interdum tamen, praesertim in ultimis libris, eum etiam ad alia devertisse, atque emendaffe observavi errores, ab operis typographorum in editione Basileenfi anni proximi clǝ lǝ LIV. commiffos; quam forte, excusis jam prioribus, demum nactus eft. Quorumnam codicum ope Sigonius in Livio emendando usus sit, ipsum, alibi in Scholiis indicare non memini. In Praefatione generalibus tantum verbis teftatur, se manuscriptos libros, quam plurimos et quam optimos potuerit, undique convocasse. Poftea lib. 1. Emendat. cap. 1. quod caput etiam infra hoc tomo occurrit, profellus eft, se aliquot manuscriptos Livianarum Epitomarum habuisse. At lib. 1. Emendat. cap. 11. et Disputationum Patavin. lib. I. pag. 608. paullo diftinctius refert: multos se manuscriptos inspexisse, ex bibliothecis sumtos D. Joannis de Verdaria Patavii, Divorum Marci, Antonii, Joannis et Pauli Venetiis, multorumque amicorum, ac nominatim, quem Augustinus Gadaldinus medicus, Graecis et Latinis

[ocr errors]

literis egregie eruditus, sibi dedit. Verum, quam quisque codex partem operis Liviani continuerit, vel quo tempore exaratus fuiffe credatur, ipso Sigonio tacente, adcuratius describere nequeo. Gebhardus tamen ex diligenti collatione lectionum, quas Sigonius ex manuscriptis suis profert, quasque ipse in codicibus a se consultis invenit, paffim judicat codices ejus, certe quibus ad decem priores Livii libros et ad Bellum Punicum primum usus eft, recentiffimos et vix ante centum annos scriptos fuiffe: neque aliter ubique de iis censuit Gronovius; qui insuper ad Livii lib. xxx. cap. xxxix. S. 1. de illis, quos ad decada quartam consuluit, hanc tulit sententiam, eos non adspirare ad bonitatem codicum Gelenii. His non obftantibus, quum, copiis undique contractis nisus, Livium edidiffet, summis laudibus a viris ejus et sequentium temporum eruditis celebratus eft. Muretus lib. xv. Var. Lect. cap. XIV. judicavit, eum tantum in Livii Annalibus praestitisse, quantum vix sperare fas erat. Turnebus lib. xi. Advers. cap. XVIII. eum erroribus Livii exhauriendis bonam fidelemque navasse operam, quem et antiquitatis peritissimum, et bonorum scriptorum intelligentissimum et eruditissimum nominare meritissimo potest; ut, si quid reliquum sit in Livio, perexiguum videri debeat, in quo levi parvaque opera alii defungantur. Schottus lib. I. Observ. Human. cap. XXXVIII. Summam ejus adcurationem in Livio, et in omni adeo Romana historia, omnium industriam vicisse. Cluverius tandem lib. 1. Ital. Antiq. cap. XXII. pag. 226. omnium Livii Commentatorum adcuratissimum esse. Nequaquam tamen exiftimandum eft, eum adeo felicem fuiffe, ut omnibus peraeque placere potuerit. Nonnulli enim exftiterunt, qui invidia ducti laudibus, quas meritus erat, obtrectarunt, eumque rei perperam geftae publice accusarunt. Eorum primus fuit Henricus Glareanus,

qui olim Livium cum Annotationibus suis ediderat, et etiamnum superftes annos admodum, non octoginta, ut Sigonius credidit, sed potius sexaginta septem vel octo natus erat. Ad hunc Hervagius Livium Sigonii a prelo recentem mittens simul rogarat, ut suum de ejus Scholiis judicium secum communicaret: cujus petitioni eodem adhuc anno cloloLv. per literas satisfecit, quas infra hoc tomo Sigonii praefationi subjunxi. Ex iis abunde intelligi poteft, quid in Sigonio culpandum, et in quo injuriam ab eo sibi factam effe censuerit. Proxime poft Glareanum, Sigonium adgreffus eft Franciscus Robortellus, de quo viro Palladis noftrae Trajectinae decus et ornamentum Jo. Georg. Graevius illud tulit judicium in Praefat. tom. I. Thesauri Antiq. Roman. eum perpetua in omnes suae superiorisque mémoriae homines eruditos malevolentia suffusum, et canina quadam efferatum cunctos adlatrandi rabie nulli pepercisse, sed se longe doctiores indignis modis quovis Zoïlo mordaciorem insectatum esse. Inter hunc et Sigonium jam olim lites ortae fuerant; quae, ex parvis, ut solet, initiis natae, paullatim magnis animorum motibus exercitae sunt, praesertim poftquam Sigonii in Livium Scholia typis excusa fuerunt. Robortellus enim vix biennio interjecto, anno clɔ ɔ LV. Patavii simul edidit opuscula de Convenientia Supputationis Livianae cum Marmoribus Romanis, et de Arte sive Ratione corrigendi antiquorum libros, et insuper duos Annotationum sive Emendationum libros, in quibus partim Sigonii Chronologiam Livianam convellere, partim ejus emendationes et conjecturas, in Scholiis propositas, refellere conatus eft, et insuper lib. 1. Emendat. cap. xxxv. jactitavit, Sigonium, dum suo usus est judicio in emendando Livio, non illum quidem emendasse, sed corrupisse in pluribus, quam mille et sexcentis in locis, quod propediem patefaceret.

Eodem anno Sigonius Venetiis Robortello duos Emendationum libros opposuit, et duobus primis prioris libri capitibus defendit ea, quae Robortello duobus prioribus opusculis carpere placuerat. Quum autem circa idem tempus Epiftola Glareani, ante biennium privatim ad Hervagium scripta, et ab eo cum aliis communicata, in manus Robortelli incidiffet, ejusque opera Patavii divulgata effet, eidem simul Sigonius lib. 1. Emend. cap. xv. respondit. Jam commoda Robortello data erat occasio patefaciendi, Sigonium revera in pluribus, quam mille et sexcentis in locis, Livium corrupisse, quod se facturum modo minatus fuerat. Verum promissis non ftetit, et numquam vel ipse, vel Glareanus illis, quae Sigonius rescripsit, aliquid reposuerunt. Quin etiam poftea lis inter Sigonium et Robortellum opera Hieronymi Seripandi, Ecclesiae Romanae Cardinalis, sublata eft. Id antequam fieret, eodem tempore, quo Sigonius se adversus obtrectatores defendebat, Robortellus suo sumtu, sed ficto Altilii Aquilae nomine, edidit Gabrielis Faërni Epiftolam; quae, lingua Italica conscripta, censuram quarumdam emendationum Livianarum Sigonii continebat. Hanc, quoniam non pallim obvia eft, infra hoc tomo exhibui. Eidem Sigonius simul respondere non potuit, quia demum in manus ejus inciderat, quum libri Emendationum jam prodiissent. Verum quum lis inter Robortellum et Sigonium anno clɔ ɔ LX. recruduiffet, ac Sigonius, ut retunderet ferociam Robortelli, qui interim eamdem Epiftolam Faërni, sub nomine Conftantii Charisii, denuo ediderat, duos Disputationum Patavinarum libros, qui inter ejus opera exftant, Patavii adversus Robortellum ederet, eadem opera ultimo Disputationum libro Faërni jam tum defuncti Epiftolae respondit: quod etiam responsum inde excerptum infra in hunc tomum proxime poft me

« IndietroContinua »