Immagini della pagina
PDF
ePub

HISTORIARUM

AB

URBE CONDIT A

LIBRI, QUI SUPERSUNT, OMNES,

CUM NOTIS INTEGRIS

LAUR. VALLAE, M. ANT. SABELLICI, BEATI RHENANI,
SIGISM. GELENII, HENR. LORITI GLAREANI, CAR.
SIGONII, FULVII URSINI, FRANC. SANCTII, J. FR.
GRONOVII, TAN. FABRI, HENR. VALESII, JAC.
PERIZONII, JAC. GRONOVII;

EXCERPTIS

PETR. NANNII, JUSTI LIPSII, FR. MODII, JANI GRUTERI;

NEC NON INEDITIS

JANI GEBHARDI, CAR. AND. DUKERI,

ET ALIORUM:

CURANTE

A RN. DRAKEN BOR CH,

QUI ET SUAS ADNOTATIONES ADJECIT.

[blocks in formation]

TYPOGRAPHIA SOCIETATIS WUERTEMBERGICAK.
LIPSIAB IN COMMISSIS APUD C. H. F. HARTMANNUM,
MDCCCXXVII.

[ocr errors]

T. LIVH PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

TOMUS DECIMUS QUINTUS,

CONTINENS

VARIAS DISSERTATIONES,

DEDICATIONES ET
ET PRAEFATIONES.

PARS PRIOR.

t

LECTORI

AEQUO ET BENEVOLO
S. P. D..

ARNOLDUS DRAKENBORCH,

Antequam manum de tabula tollere, et Livium, cujus tamen editio in longe majorem, quam primum animo conceperam, molem paullatim excrevit, missum facere poffum, tu adhuc, Benevole Lector, mihi appellandus superes; quem jure tuo a me exigere arbitror, ut, quemadmodum me facturum in limine tomi primi promiseram, ea, quae scire tua intereft, hoc loco te doceam. In hac autem re eo nunc brevior, quam olim proposueram, effe potero, eoque nunc paucioribus verbis alloquium absolvere licebit, quod partim circa pleraque, ad vitam ipsius Livii et alia, quae de nobiliffimo et celeberrimo hoc Romanorum Hiftorico disputanda forent, pertinentia, laudabili illorum, qui ejus fata noffe cupiunt, desiderio jam dudum satisfecerint Viri Doctiffimi; quorum differtationes de hac materia editas, tamquam appendicem Livianam, in ultimo hoc tomo junctas integre edidi, idque eo consilio, ne per hoc ftadium, in quo alii feliciter ante me sese exercuerunt, ipse etiam decurrere neceffe haberem: partim vero, quae de variis manuscriptis, quos in Notis meis adornandis insigni amicorum benevolentia consulendi facultatem habui, et de edi

2

« IndietroContinua »