Immagini della pagina
PDF
ePub

DE

THUCYDIDIS HISTORIA

IUDICIU M.

Thucyd. I.

A

Ω ξένε, εἰ μύθων πολυδαίδαλα ψεύδει δίζῃ,
Τῶνδ ̓ ἐγὼ οὐδὲν ἔχω· ἐς χέρα μή με λάβε.
Εἰ μαλακοῖς φθόγγοισι τεαὶ χαίρουσιν ἀκουαὶ,
Οὐδὲν ἐμοὶ καὶ σοί· ἐς χέρα μή με λάβε.
· Σύντομον εἰ ῥῆσιν στυγέεις, ξένε, καινοπρεπῆ τε,
Πᾶν τε τὸ δυςξύνετον, ἐς χέρα ή με λάβε
Εἰ δέ σε ἱστορίης παναληθέος ἵμερος αἱρεῖ,

Γράμμα τὸ Θουκυδίδου ἐς χέρα, ξεῖνε, λάβε.
Εἰ σὺ βαρυφθόγγου τέρπῃ σάλπιγγος αὐτῇ,

Σαλπίζοντι ἔοικ'· ἐς χέρα, ξεῖνε, λάβε.
Σύντομον εἰ φιλέεις λόγου ἀτραπὸν ἠδ ̓ ἀπάτητον,
Κἄν που ἔῃ χαλεπὴ, ἐς χέρα, ξεῖνε, λάβε.

Epigr. II. Stephani in Thucyd.

INDEX CAPITUM

HUIUS VOLUMINIS.

I. DE RATIONE, QUA THUCYDIDES ARGUMENTUM SUUM TRACTAVIT.

Cap. I. De virtutibus historici in hoc genere omnino. Accedit brevis adumbratio eorum, quae ante Thucydidem praestiterunt Graeci historici.

Cap. II. Thucydides quatenus his virtutibus praeditus fuerit, inquiritur, et primum quidem de eius ve→ ritatis studio ita disputatur, ut vera dicere et potuisse et voluisse vita atque moribus declaretur. Cap. III. Dixisse Thucydidem vera tum ex rebus ipsis, quas narrat, tum ex aliorum scriptorum testimoniis apparere ostenditur. Simul refutantur ea, quae contra moneri possint, et maxime de mythis et orationibus hujus historici atque de Diodori ab eo dissensu disputatur.

Cap. IV. Thucydidem et dignum argumentum historiae elegisse, et in eo explicando ea tantum, quae ad rem pertinebant atque memorabilia erant, attu→ lisse, neque nimis alte orsum esse, neque degressiones inutiles addidisse, finire autem librum, ubi decebat, non potuisse.

Cap. V. De ordine, quem Thucydides in historia sua tenuit, deque eius descriptione in aestates et hiemes, libros et capita.

Cap. VI. Postquam de Thucydidis historiae consilio atque utilitate disputatum est, ex praecedentibus, qualis sit eius indoles, paucis repetitur, et quid per eam profecerit ars historica, inquiritur; simul vero etiam quibus rebus adiutus scriptor ille eo us-que pervenerit, explicatur.

II. DE ELOCUTIONE THUCYDIDIS. A. De Thucydide, quatenus omnino Graecus et quidem Atticus scriptor est.

Cap. VII. De Thucydidis sermonis A) puritate, ac 1) quidem quatenus in observata indole Graecae linguae omnino cernitur. Examinantur quae huic rei repugnare videntur, et a) quidem enallage a) numeri singularis et pluralis.

Cap. VIII. ß) Generis masculini, feminini, neutrius.
Cap. IX. 7) Casuum, et aa) quidem nominativi usus pro

aliis casibus.

Cap. X. bb) Genitivi et dativi.

Cap. XI. cc) Accusativi.

Cap. XII. 8) Enallage modorum.

Cap. XIII. ε) Temporum, t) personarum. Subiicitur b) hypallage.

Cap. XIV. c) Antimeria seu ipsarum orationis partium earumque generum permutatio. Pars prior, in qua substantiva, adiectiva, pronomina et particulae considerantur.

Cap. XV. Pars posterior. Verborum genera permutata. Cap. XVI. Additur d) locus de Ellipsi et Plenasmo, cui - annectitur Periphrasis, Verbositas, Epexegesis. Subiiciuntur pauca de Hebraeorum linguae imita

5

tione, quam in Thucydide deprehendisse sibi visi sunt nonnulli priorum temporum viri docti. Cap. XVII. De puritate sermonis Thucydidis, quatenus 2) in servatis proprietatibus dialecti Atticae cernitur. Considerantur primum singulae literae, accentus, spiritus, crases, hiatus, apostrophus. Cap. XVIII. Sequuntur flexiones nominum et verborum, Expenduntur etiam vestigia aliarum dialectorum, quae in Thucydide reperta sunt, maxime dialectus Dorica in foederibus Argivorum et Lacedaemoniorum.

Cap. XIX. Thucydidis sermonis B) perspicuitas, quatenus inest in vocabulorum affinis significationis servato discrimine et obsoletorum, novatorum, ambiguorum atque omnino obscurorum non temere admisso usu. Adduntur pauca de sermonis I) urbanitate.

B. De Thucydide, quatenus historicus ac belli quidem Peloponnesiaci scriptor est.

Cap. XX. Num poeticae et solutae orationis discrimen Thucydides servaverit. Examinantur poetica vocabula, formae, significationes, structurae; item figurae orationis, ut metonymia, usus abstractorum pro concretis, paronomasia, ¡parisoses, atque antitheses.

Cap. XXI. E pedestris sermonis generibus historicum expenditur, et quae eius sint virtutes praccipuae, primum generatim ex natura historiae eruitur, et quatenus in Thucydidis libris inveniantur, quaeritur. Consideratur maxime alacritas et vigor sermonis (τὸ παθητικὸν καὶ τὸ γραφικόν cum praem sentis temporis usu pro praeterito atque structura πρὸς τὸ σημαινόμενον, item oratio variata atque inaequalis.

*

« IndietroContinua »