Immagini della pagina
PDF
ePub

Cap. XXII. Diversa historici sermonis genera distinguuntur, et Thucydides severo genere usus esse osten ditur, cui brevitas et sublimitas etiam cum asperitate quadam iuncta convenit. De brevitatis studio. Thucydidis deinceps exponitur pluribus, et res, in quibus cernitur, singulatim recensentur. Cap. XXIII. Finit quaestionem Thucydidis sublimitas et iuncta ei asperitas; et ibi quidem oratio maxime in insolentioris verborum ordinis contemplatione subsistit.

ADDITA MENT A.

I. Graecae vitae Thucydidis ab antiquis Grammaticis conscriptae.

II. Thucydidis sententiarum tam moralium quam politicarum collectio.

III. Thucydidis sermonis imitatores.

A. Graeci, e quibus maxime commemorantur Philistus, Dionysius Halicarnassensis, Dio Cassius, sed etiam Arrianus, Appianus aliique. Inserta sunt quae Stephanus de Dionysii imitatione Thucydidis exposuit.

B. Latini, Salustius et Tacitus. Inserta est Rothii comparatio Thucydidis et Taciti.

IV. Farrago discrepantis scripturae.

Thucydides historicus tam perverse saepe vel a doctis

viris iudicatus est, ut eius, qui huius historiae denuo edendae consilium ceperit, primum officium esse videatur, de indole horum librorum explicare, eosque dignos ostendere, in quibus operam loces. Quod quum faciemus, longe nobis recedendum erit a Dionysio Halicarnassensi, qui in tribus libris, qui inscribuntur: De praecipuis historicis, De iis, quae Thucydidi propria sunt, et De Thucydidis historia iudicium, ita de hoc scriptore disseruit, ut gravissimorum in eum criminum auctor fieret. Et fuerunt quidem qui ei contradicerent. Sed horum ut parvus fuit numerus, ita vel pauca modo atque generatim monuerunt (ut Creuzer. Herodot. et Thucydid. p. 86. sqq.), vel non totam disputationem amplexi sunt, sed tantum unam alteramve partem elegerunt, et ne in ea quidem, ut par erat, versati sunt (ut Heilmann. Critische Gedanken von dem Charakter und der Schreibart des Thucydides in eius Opusculis a Danovio editis vol. II. p. 92. sqq. Schlos ser. Nov. Mus. German. 1790. fasc. 2. Levesque Excur→ sion sur le jugement que Dénys d'Halicarnasse a porté sur Thucydide in Interpret. Gall. t. IV. p. 319. sqq. Gail Mémoire sur Thucydide. p. 95. sqq.). Plerique vero tam veteres quam recentiores Dionysii opinionibus tantum tribuerunt, ut, quae ab eo decantata erant, magna cum socordia repeterent, neque novi quid adderent; unde cum Dionysio potissimum nobis pugnandum erit.~

[ocr errors]

Qui quidem recte descripsit omnem quaestionem in duas partes, quarum prior agit de rebus seu argumenti tractatione, altera de verbis seu sermone; illa tò no̟as γματικὸν μέρος, haec τὸ λεκτικόν appellatur a Dionysio. Cf. Gerard. Ioa. Voss. Ars historica c. VIII.

1. De ratione, qua Thucydides argumentum

suum tractavit.

Cap. I. De virtutibus historici in hoc genere omnino. Accedit brevis adumbratio eorum, quae ante Thu

[ocr errors]

cydidem praestiterunt Graeci historici.

Omnis disputatio ut recte procedat, ante omnia videndum est, partim quid a perfecto historico iure postuletur, partim quantum his praeceptis ii, qui ante Thucydidem vixerunt, Graeci scriptores iam satisfecerint.

Illud optime ex ipsius historiae notione eruetur. Historia est autem bene nexa verarum earumque memorabilium rerum gestarum expositio. Ex quo sequitur, pri❤ mo cuique historico spectandam esse eorum, quae narrat, veritatem, ideoque criticam, quae vocatur, historicam ei adhibendam esse. Veritas enim historiam a poesi maxime distinguit. Vera autem ut quis dicat, et ipsius ingenio alacrem veri amorem, qui omne partium studium impediat, inesse, et facultatem vera dicendi accedere oportet. Ea autem rursus duplex est, et in rebus externis et in scriptoris animi dotibus sita, quum quis aut vi ab aliis ipsi vario modo illata, vel etiam quod subsidiis, quae ad verum cognoscendum. necessaria sunt, non satis instructus est, aut inscitia et superstitione illorum rectum usum prohibentibus, detineri possit, quo minus vera dicat. Ea omnia igitur in historico consideranda sunt; res enim tales, quales gestae sunt, narrare voluerit, id ei licuerit, atque ad hanc rem ipse aptus fuerit necesse est. Tum vero res, quae narrantur, volumus etiam memoratu dignas esse vel per se vel ob nexum cum aliis atque vim, quam in eas habent; alioqui enim oblivioni essent tradendae. In utroque autem, ut res verae sint atque memorabiles, cernitur inventio atque electio historica, eaque quum ad totum argumentum spectat tum ad singulas eius

partes. Videndum igitur iam in ipso argumento, ut et rem vere gestam contineat, et sit tale, quod cogno. scere plurimorum intersit; deinde vero singulae res ponderandae, verae a falsis discernendae, gravissimae plenius exponendae, quae minoris momenti sunt, obiter commemorandae, scitu inutiles praetereundae, quo pertinet etiam, ut narratio iustis limitibus circunscribatur; ideoqne, ubi convenit, et ordiatur et finem habeat.

Sed quoniam historiam non aliquam quocunque modo iunctam, sed bene nexam rerum gestarum expositionem diximus, in narratione aptum requirimus ordinem, ut quidque loco maxime idoneo dictum sit, nec singulas modo res cognoscamus, sed facile etiam omnes animo complectamur, quo clara earum imago menti obversetur. In his igitur bona compositio atque descriptio historiae cernitur.

[ocr errors]

Verum et haec et inventio atque electio magnam partem pendet ex fine rei. Quaeritur igitur, quid speelet historia. Iam vero ut multarum rerum cognitio sola non multum prodest, nisi inde vel animi sensus emendatur vel commoda quaedam in vitam nostram redundant; ita iure historia non modo aures titillari et memoriam hominum, numerorum et factorum notitiis obrui et referciri, sed etiam maiorem finem ei esse volumus, qui qualis sit, non difficile est dictu. Nam quum res gestae narrentur, atque harum similes etiam postero tempore rursus evenire soleant, historiam optime cum Polybio (I, 55.) et Cicerone vitae magistram considerabimus, atque eius ope cognoscere studebimus, quomodo, si ta→ lia tempora redeant, nobis agendum sit. Unde ipsi

historiae definitioni hoc addidit Gerard. Ioa. Vossius (Ars histor. cap. IV.), qui eam, quatenus in nobis inest, dicit cognitionem singularium, quorum memoriam conservare utile sit, ad bene beateque vivendum. Hactenus igitur historiam pragmaticam vocamus, in qua

non solum quid gestum sit et quomodo, sed etiam quibus de causis et occasionibus actum, et quid inde effectum sit, explicandum est (Cic. de Orát. II, 18.), quum ita demum ea, quam significavimus, utilitas percipi possit.

Haec igitur sunt, quae in quavis historia flagitamus, dicimus enim rerum narratarum veritatem, gravitatem atque magnitudinem, aptum ordinem, diuturnam utilitatem. Ex his quae secundo et tertio loco commemorata sunt, virtutibus historicorum librorum annumerat etiam Dionysius p. 767. sqq., ubi tñs iotoρικῆς πραγματείας ἔργα dicit ὑπόθεσιν ἐκλέξασθαι καλὴν, γνῶναι, πόθεν τ' ἄρξασθαι καὶ μέχρι τοῦ προελθεῖν δεῖ, τίνα το δεῖ παραλαβεῖν ἐπὶ τὴν γραφὴν πράγματα, καὶ τίνα παραλι Tε, quae nos fere omnia ad secundum locum retulimus, et διελέσθαι τε καὶ τάξαι τῶν δηλουμένων ἕκαστον ἐν

dei Tóng. De veritate íbi quidem tace; sed ne in hac quidem eum nobis adversaturum esse, possumus confidenter pronuntiare; quum p. 824. scribat: Tỷs ảànΘείας ἱερὰν (ιέρειαν) εἶναι τὴν ἱστορίαν βουλόμεθα.

Verum

postremum, utilem etiam debere esse historiam, non ex mente Dionysii dictum videatur, qui, ut alii etiam Graeci, potius iucundam tantum eam esse vult. Nam utilitatem plane praeteriit, verum ubi historicum iussit ὑπόθεσιν ἐκλέξασθαι καλήν, hoc quid sit, statim expli cat verbis καὶ κεχαρισμένην τοῖς ἀναγνωσομένοις; et reprehendit Thucydidem, quod bellum Graecis infaustum narraverit, quod oblivioni tradi satius esset. Hoc quam indignum sit de historia iudicium, hodie non eget longa demonstratione. Nam qui historiam ita scribit, ut auribus tantum et cupiditatibus hominum serviat, is aut non posse se iis utilitatem parare significat, aut nolle, quorum illud imperiti est, hoc socordis atque de hominum commodis parum solliciti. Itaque ne Creuzero quidem obtemperamus, quamquam magnae auctoritatis viro,

« IndietroContinua »