Immagini della pagina
PDF
ePub

libuerit, apud Dionys. I, 56, Sext. Aurel. Vict. 12 ex Catone, Lycophr. 1257 sqq. (Locus in eo sic interpungendus: Kríoe dè xúpav év Tóπoic Βορειγόνων, Ὑπὲρ Λατίνους Δαυνίους τ' ᾠκισμένην Πύργους, τριάκοντ' ἐξαριθμήσας γονὰς Συὸς κελαινῆς [nigram pro alba memorat etc.) et Τz. ibi et ad 1232 (unde in Dionis Excerpta locus inseritur), Varron. de L. L. IV, p. 35. ed. Dordr. Servium ad III, 390. VIII, 43.81, et ex Fabio Pictore ap. Syncell. Chronogr. p. 199 D. cognoscere licet; quo ipso poetæ defensio parata est, cum fabulam tam insignem omittere noluerit. Signum ejus suis Lavinii ostendebatur: quod narrat Varro RR. II, 4, 18, et, quod mireris in poeta locorum et rerum Latii alioqui admodum ignaro, Lycophron. 1259. 1260, Ἧς (συὺς) καὶ πόλει δείκηλον ἀνθήσει μια χαλκῷ τυπώσας καὶ τέκνων γλαγοτρόφων. (ubi ipse neas dicitur esse is, qui avadnoet, consecrabit illud signum) eoque loco, quo sus cum porcellis immolata fuerat, sacellum ( kaλide) Dionysii ætate supererat lib. I, 57. Rem fecisse inutilem videri potest poeta in hoc, quod Tiberinum deum facit prædicentem ostentum (VIII, 42 sqq.); cum prædictum hoc idem jam olim esset ab Heleno lib. III, 389. Verum etiam in hoc veterem auctoritatem secutus esse deprehenditur ex Dionys. I, 56, ubi narratio vulgaris exponitur. Sequitur enim Æneas porcam ab ara se proripientem in mediterranea, cumque in colle, urbi condendæ parum idoneo, procubuisset, repente vox ex nemore allapsa dubitantem confirmat. At de auctore vaticinii tradiderant alii aliter. Nam una cum oraculo de mensis absumtis Dodonae vel Erythris datum illud prodiderant ii, quos Dionysius sequitur lib. I, 55, et ex Cæsaris et Lutatii fide, qui eosdem fere auctores habuisse videntur, Sextus Aurel. Victor c. 11 Scrofam narrat incientem, (gravidam) quam cum e navi produxissent, ut eum immolarent, et se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Eneam, quod aliquando ei responsum esset, urbi condendæ quadrupedem futuram ducem. Scilicet, ut ex h. 1. intelligitur, scrofam in navibus Ilio advectam narraverant alii, ut Lycophron. 1. c. 1256 Σvòs κελαινῆς, ἣν ἀπ ̓ Ἰδαίων λόφων | Καὶ Δαρδανείων ἐκ τόπων ναυσθλώσεταιEt Varro de LL. 1. c. Alba-id ab sue alba cognominatum. Hæc e navi Enea cum fugisset Lavinium, triginta parit porcos. Ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis triginta hæc urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Scrofa sub arbore visitur in numis Adriani et Antonini Pii affabre factis.

De loco, in quo sus inventa est, adhuc nonnulla monenda sunt, cum poeta eum ita declarare videatur, quasi eodem in loco mox urbs condenda et condita fuerit: nam Æn. III, 389 sq. Helenus: Quum tibi

sollicito secreti ad fluminis undam Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus Triginta capitum fetus enixa jacebit, Alba, solo recubans, albi circum ubera nati: Is locus urbis erit; requies ea certa laborum. Et VIII, 42— 48 ubi oraculum a Tiberino repetitur: Litoreis ingens―(si modo, quod dubito, vss. 46. 47. 48 recte ibi locum habent). Memorat ergo poeta locum ad Tiberim, secreti ad fluminis undam, et hic urbem condendam esse. Atqui in iis locis urbs condita ab Ænea memoratur nulla.

Conveniunt tamen in eo plura Virgilii loca, urbem ab Ænea conditam esse, ex qua reliquus fatorum ordo ductus esset. unde statim En. I, 5 Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, Inferretque deos Latio. Eam Lavinium fuisse, dubitare non sinit ipse poeta lib. I, 259 Jupiter ad Venerem : cernes urbem et promissa Laviní mænia. Hic Eneas bellum geret, moresque viris et mania ponet, et hinc Ascanius regnum ab sede Lavini Transferet et Longam multa vi muniet Albam. In ea urbe deponenda erant sacra ac Penates: lib. II, 294. 295. III, 159. 160. Et lib. XII, 193. 194, ubi Æneas: mihi mania Teucri Constituent, urbique dabit Lavinia nomen. Verum ea longius fuit a Tiberi et a loco Suis inventæ remota. Dices Lavinium serius esse conditum, et aliam urbem jam antehac fuisse eductam ad Tiberim, ad quam spectaverit vaticinium. Verum post escensum statim ad Tiberim munita fuere Castra lib. VII, 157 sqq. de quibus v. Excurs. III. At urbs condita fuit haud dubie Lavinium.

Scilicet ab usu loquendi haud est alienum, ut hic et is latius, vicinis locis comprehensis, accipiatur, quod multo magis accommodatum erat vaticinio obscure res enarranti: Is locus urbis erit; ea terra, in qua juxta amnem sus inventa fuerit; non autem spatium illud terræ, in quo sus jacebat: ut nec tempus urguendum est in oraculo: quasi statim post escensum factum sue conspecta, et mensis ambesis, (lib. III, 255— 257) urbs condenda fuerit. Subvenerant tamen scriptores antiquæ. famæ de urbe in loco, in quo sus inventa fuerat, condenda, dum hoc adjiciebant: Suem jamjam mactandam effugisse, et Eneam, qui eam persecutus erat, pervenisse ad eum locum, in quo aliquando urbs condita fuit: v. Dionys. I, 56 supra laudatum, et Aurel. Vict. O. G. R. c. 11. Iterum tamen variatam reperimus narrationem, cum vaticinium modo ad Lavinium, modo ad Albam Longam referri videamus in. iisdem scriptoribus. Obscura quoque est Maronis sententia (in vaticinio 1. c. III, 387–393 et VIII, 42 sqq.); sed ostentum ad Albam Longam spectare satis diserte declarat, urbem ab Enea conditam esse,

Lavinium; etsi suem eo statim loco mactat, quo ea visa fuerat VIII, 81-85.

Commemorata hæc a me sunt etiam propterea, quoniam vidi viros doctos duplicem Albam ex his Virgilianis locis prodidisse. Sunt Xaverii Matthæi per saturam exercitationes Neap. 1759, qui pag. 59 diversam ab Alba Longa aliam veterem Albam in Tiberis litore fuisse statuit, eamque a poeta his verbis declarari: Hic locus urbis erit—ex quo (loco, unde) post XXX annos, Ascanius clari condet cognominis Albam. Atqui istius antiquioris Albæ nusquam alibi facta mentio occurrit.

Hactenus poetam veteres fabulas suscipere vidimus; sed hoc non sine judicio factum etiam ex hoc judices velim, quod alias in eadem re non infrequentes nec obscuras fabulas sprevit et neglexit; qualis illa est, quam Dionysius tanquam ab indigenis acceptam narrat lib. I, 55, quod escensu facto in magna aquæ penuria scaturigo ex solo emicuit. Fons Solis inde appellari cœpit, cum binis aris adstantibus. Aliud oraculum Apollinis Delphici, ut Æneas ibi consideret, ubi duo maria invenisset, e Domitio apud Sext. Aurelium Vict. c. 12, sed indocte narratur, nam ad duo stagna aquæ falsæ in agro Laurente trahitur, quod ad mare Etruscum et Lacum Ostiensem referendum erat; ut jam monitum video a Cluverio p. 882. Tandem ostentum in Lavinio condenda oblatum ignis sponte exorti, aquila ac vulpe super eo contendentibus, multo minus a poeta tractari potuit: etsi numis gentis Papiæ nobilitata. (Vide vel Eckhel Tom. V, p. 267). Nata et hæc anilis fabula videtur ex signis aquile et lupi in foro Lavinii positis, quæ Dionys. vidit, lib. I, 59.

Classem Trojanorum in ipsis Tiberis ostiis incensam a mulieribus duce Roma quadam, tradiderant olim scriptores apud Dionysium I, 72 (p. 58), in quos inciderat Polyænus Strateg. VIII, 25, 2, ubi idem Trojanarum mulierum facinus exponit. cf. ad lib. V Exc. VI. Quod autem poetæ Thybris, non Tiberis scribitur, qua de re tam multa argutantur Grammatici, illud ad dignitatem epicam spectare puta, cum forma vocis sit magis recondita ex Græcis poetis et scriptoribus translata, quibus Oúpßpis et Oußpis est, sono ipsis magis frequentato.

EXCURSUS III

De locorum, in qua Trojani escensum fecere, situ: adeoque de agro Laurente et Troja nova, urbibus Laurento et Lavinio, Numiciofl. Juturnæ lacu, et urbe Alba Longa.

Nunc de locorum, ad quæ sex posteriorum Eneidis librorum res dispositæ sunt, situ paucis videbimus, quantum quidem ad consilium nostrum conferre videri potest. Nam alio et suo more tractarunt hæc Cluverius Ital. ant. et Vulpius Latio ant.

Escendisse Trojanos ad litus Tiberis orientale locus VII, 29-36 diserte docet. (Nam ex illo versu VII, 241. 242 jussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numicî, parum docte appulsum Trojanorum ad Numicii fl. ostia transtulere nonnulli, in quorum aliquem incidisse videtur Zonaras, qui idem fere tradit. Sed Numicium posuit Maro poetica ratione omnino ad regionem designandam.) Faciem litoralis plage et Tiberini ostii describit poeta admodum diversam ab ea, quæ nostro ævo conspicitur. Nunc arena multa obtinet, aut ager apricus; idque jam Rutilii tempore ita se habuit, Itin. I, 181 Lævus inaccessis fluvius vitatur arenis, Hospitis Enea gloria sola manet. at Æneas ingentem ex æquore lucum Prospicit; hunc inter fluvio Tiberinus amano Vorticibus rapidis et multa flavus arena In mare prorumpit etc. Quæ tamen nemora non soli poetæ ingenio deberi credendum est. Nam primum incultarum terrarum, antequam habitatores nactæ sint, plerumque is habitus est, ut silvosæ et paludosæ sint; tum alia passim veterum poetarum loca, ubi de Romæ originibus tradunt, utramque Tiberis ripam arboribus densam exhibent. Tandem meliore etiam Italiæ cultu Romanorum tempore litus hoc Ostiense lucis abundasse Lancisius docuit in Diss. de Villa Pliniana in Opp. P. II, p. 122, ubi in aggestiones litoris Ostiensis factas, solo in mare ad III milliaria producto, post alios viros doctos inquirit.

Igitur a læva seu orientali Tiberis litore late, ex poetæ non modo mente, sed et ex vera locorum indole, patuit silva, et ea quidem adhuc Commodi tempore lauris frequens, ut ex Herodiano intelligitur lib. I, 36. Tenebant hæc loca Aborigines rege Latino, ipsi Laurentes dicti : lib. VI, 892 Laurentes populos urbemque Latini. Idem nomen urbis, Laurentes vel Laurentum, ab inventa, dum condebatur, lauro; ut VII,

59-62 narratur: id quod poetæ relinquendum; potuerunt enim etiam aliæ nominis esse caussæ: forte ipse laurorum per hæc loca lætus proventus. Ager autem usque ad mare ac Tiberim patens Laurens vel Laurentinus fuit dictus. Nomen tamen interdum Maro, ut poeta, latius ad totum Latium traduxit; ut cum lib. VII, 650 Turnum Laurentem appellat, et Laurentem Maricam lib. VII, 47. Ex quo quidem loco male nonnulli Laurentes usque ad Lirim habitasse collegerunt. Nec illud turbare quenquam debet, quod et Latini urbem Laurentem arcem poeta, VIII, 1, aut Laurentes muros lib. X, 671, et idem Laurentia castra lib. X, 635, novam Trojam appellat. In epithetorum ornamentis nulla subtilitas a poetis et religio expectatur.

Eneas e loco, ad quem appulsa classe copias eduxerat, altero die missis, qui vicina explorarent, oratores Laurentum ad regem Latinum legat. Interea castra munit VII, 157. 159, qui locus inde Troja nomen obtinuit. Eo allusum lib. X, 26 muris iterum imminet hostis Nascentis Troja. cf. v. 74. 75. In Troja hujus, Laurenti, Lavinii et Lanuvii nominibus valde turbant aut nugantur Grammatici, antiquiores et seriores historici, ut Servius passim. Ita Charax Ardeam appellarat Tpoíny ap. Stephan. Byz. in "Apdɛa. Dio ex Tzetza excerptus p. 21. 42 Λαύρεντον τὸ καὶ Τροίαν λεγόμενον. Appian. in Excerpto ex Photio Cod. 57 litus Laurentum et oram maritimam Trojam dictam perperam narrat. Satis est semel de hoc monitum esse. v. impr. Vulpii Vet. Lat. Tom. VI, p. 13 seqq. Sed et veteres passim scriptores, ut Strabo V, p. 350 B. (p. 229) Trojanos egressos statim Lavinium condidisse aiunt. Nomen Trojæ ex Livio jam notum esse potest, lib. I, 1 ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse: Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani. Et Servius ad VII, 158 Et sciendum, civitatem (parum proprie dictum), quam primo fecit Eneas Trojam dictam secundum Catonem et Livium. Ita quoque Steph. Byz. in Tpoía ex Charace. Quatuor a mari stadiis seu passus quingentos eam distare Dionysius adjicit lib. I, 53, unde recte Virgilius VII, 158 primas in litore sedes dixit. Strabo enim, qui lib. V, p. 229, XXIV stadia memorat, de Laurento loquitur, non de Troje situ. conf. Cluver. p. 880, et Vulpius 1. c. p. 40 sqq.

Locus hic a Trojanis captus munitusque (xápaka ëDevro etiam Dionys. I, 53), quem Trojam novam appellant scriptores, est is, quem poeta fere castrorum nomine ac notione designat, quemque Turnus oppugnat lib. IX. Teixouaxía castrorum Achivorum partem Iliadis constituit insigniorem. Sed Maro similem pugnam locorum situ variavit præclare. A dextra mon nem pertingebant (IX, 469 nam dextera cingitur

« IndietroContinua »