Immagini della pagina
PDF
ePub

Finxerat. Euphrates ibat jam mollior undis,
Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis;
Indomitique Dahæ, et pontem indignatus Araxes.
Talia, per clipeum Vulcani, dona parentis,
Miratur, rerumque ignarus imagine gaudet;
Attollens humero famamque et fata nepotum.

730

726 Tinxerat Rom.

eo devenit, ut Carrhas Mesopotamiæ inferat. Gelones duo Burm. Fixerat alii Pier. Pinxerat quidam apud Taubm. 727 Norini Parrbas. 728 Daci editum olim et scriptum passim, vel Daca, Male: Ge. III, 497 Et conjurato descendens Dacus ab Istro. Sed Daha Medic. Dae Rom., etiam Erf., quos vindicavit quoque Cerda. Alii Dacha, Dachi, Dache, Dace, indocte, ut et ap. Lucan. VII, 429. vid. ad Silium XIII, 764. et ponte Montalb. Araxis pr. Hamb. 731 humeris Parrhas. flammamque Medic. facta multi Heins. Utraque lectio apud Serv.

quos illi habitabant (cf. ad Georg. II, 115), dicti sunt, qui in Antonii copiis erant. Horatius, qui sæpe populos barbaros ultra Danubium memorat, modo Gelonos, modo Getas, modo Sarmatas aut Scythas nominat.

726. Euphrates ibat jam mollior undis h. leniore amne, ut domitum se ac subjugatum, h. e. populos accolas victos et subjectos, significaret. Uti mollita dicuntur et alibi, quæ victa ac contusa coercitaque sunt. Sic molles animi, mollia corda. Notum autem vel ex Horatio: Medumque flumen gentibus additum victis minores volvere vertices: etsi hoc ad seriores annos spectat. Magno vero spiritu hæc dicta et in majus aucta amplificataque sunt. Adversus Parthos enim illo anno nihil aliud nec susceptum nec gestum, præterquam quod Augustus, Ægypto in potestatem p. R. redacta, in Syriam reversus Parthorum legatos audiit. conf. Georg. II, 170. IV, f. Si vero hæc, quæ sequuntur v. 726. 727. 728, ad triumphum illum recte referuntur, Euphrates et Araxes cum Dahis poetico more populos Orientis designant, qui Antonium secuti erant, Morini autem et Rhenus triumphum primi diei

Dalmaticum respiciunt, quo etiam de Morinis, extremæ oræ Galliæ Belgicæ ad fretum Britannicum populo (unde extremi hominum Morini, ut ultimi Britanni, ultima Hesperia, apud Horatium), et nonnullis Galliæ Germaniæque populis rebellionis sociis, imprimis Suevis Rhenum transgressis, et a C. Carinate repressis, triumphatum fuit; v. Dio LI, 21. Rhenus bicornis, Vahalis et Rhenus, ut tum quidem cursus erat, antequam Drusus tertium ostium, Flevum, fossa ducta efficeret. Daha, Nomades ad orientale Caspii maris litus versus Oxum incolentes ultra Hyrcanos. pontem indignatus Araxes; nihil amplius, quam ut flumen rapidum adeoque pontis impatiens diceret, eoque ipso feritatem accolarum Armenorum declararet. Sumserunt hinc Statius, Claudianus, Sidonius, quos apud Cerdam videre licet.

729. Malim clipeum, dona parentis, matris Veneris, jungere, quam talia dona parentis. 731. famamque, «Xéog, illustrium factorum sculpturam in clipeo. Ad hunc ultimum versum offenderunt passim viri docti: quibus præivit Servius, seu quisquis ille fuit, quem lacinia pannis Servianis attexta

auctorem habuit: Hunc versum, inquit, notant Critici, quasi superfluo et inutiliter additum, nec convenientem gravitati ejus: namque est magis neotericus. Addisonus, qui pulcræ simplicitatis sensum habebat mollissimum, hunc versum esse aiebat, in quo Virgilius lusisse videretur. Jure notatum versum ut a gravitate alienum et fere frigidum pronuntiat Dorvillius. Defendit eundem versum Hurdius, vir ingeniosus et doctus, in Commentar, Horat. Vol. I ad v. 97, ubi ambiguitatem sententiæ etiam in severiore carmine tuetur, et hunc locum copiose quidem et satis argute, ut solet, ita tractat, ut ad ancilium religionem et sanctitatem alludi dicat. Enimvero ante pedes erat, quod tam longe petitur, et verbo res transigi potest. Acumen lusus, quem inesse multi arbitrantur, in nostris est

sensibus animisque, non in verbis nec in sententia animoque Virgilii. Poeticus sermo ita fert, ut, si quis clipeum, cui facta præclara et fata nepotum insculpta sunt, sustulisse humero (alligatus enim loro clipeus humeris injicitur) dicendus sit, res ita efferri possit: sustulisse eum famam et fata nepotum. Qui poetica oratione imbutum habet ingenium, nihil amplius cogitat. Qui vero verbatim ista in patrium sermonem transfusa, et ex proprio verborum significatu interpretata mente voluit, notiones alias adjungit, quibus ridicula et inepta redditur sententia. Simile est exemplum inf. X, 496 rapiens immania pondera baltei impressumque nefas; una sub nocte jugali cæsa manus juvenum Fæde, thalamique cruenti, quæ Clonus Eurytides multo calaverat auro.

EXCURSUS I

Evander Arcas ejusque sedes in monte Palatino.

LIB. VIII, 51 sqq. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, Qui regem Evandrum comites etc. Evander inter fabulosos heroes est, de quibus tamen certior et liquidior aliquando fama fuit: nec dubitare licet eum auctorem fuisse coloniæ Pelasgicæ ex Arcadia in Italiam seu casu seu consilio profecta. Ut enim superioribus sæculis in Americam, sic Græciæ prisci incolæ migrabant in Italiam, terrarum notarum tum extremam. A gente, quæ humanitatis cultum aliquem haberet, ad rudem et incultam eum venisse, ex eo intelligitur, quod literas secum attulisse ferebatur; cf. Liv. I, 7. Musicam, artes et vitæ humanioris instituta alia addit Dionys, I, 33. Forte tamen hæc omnia intra sola carmina seu vaticinia substitere; nam vaticinandi artem idem intulisse memoratus est: etsi nec ignotam Italiæ, nec barbaris ac rudibus populis adeo insolentem: sed tractus ille, ad quem accessit, circa Tiberim, a feris hominibus per silvas errantibus tum habitatus esse narratur. Vaticinia seu carmina ad matrem, inter vates habitam, referri solent; erat ea incerto nomine, nam, quæ vulgo feruntur nomina, ab arte petita sunt; ut Carmentis, puto a Carmens, et Carmentæ et Themidis, forte et Nicostrata; uti comites ei additæ Porrima et Postuorta, quia vatibus et præterita et futura sunt nota: Serv. ad VIII, 336. Nympham quoque eam ediderant nonnulli, unde et pater Evandro Mercurius datus fuit a poetis, quem scriptores Echemum Arcadem consignarunt. Poeta noster hinc ingeniose cognationem elicuit aliam cum Atridis v. 130, aliam cum Ænea 134. Cum Atridis quidem hoc modo: Ex Sterope, Atlantis filia, Enomaus, Elidis rex, susceperat Hippodamiam, Pelopi nuptam, a quo Atridæ oriundi. Steropes soror erat Maia, Mercurii mater, quem Evandri patrem celebrabant Arcades. Fuit etiam Tyndarei genus a Taygete, tertia Atlantidum, ductum. conf. Apollod. III, 14, 3, 4. 5. Altera ex parte Echemus Timandram duxerat, Clytemnestræ et Helenæ sororem, quibus Atridæ juncti erant matrimonio. conf. Serv. et Pompon. Sab. Sufficit, vaticinia per Italiam habita fuisse antiquissima, ad eam referri solita; id quod ad priscæ Italiæ statum et indolem declarandam valet. Illud tamen dubito, a Romanisne narratio de Evan

dro venerit, an, quod magis sit probabile, a Græcis : ut adeo et hæc ipsa forte inter Græcas Italicæ historiæ interpolationes referenda esse videatur. Certe his deberi videntur, quæ de Evandri origine Arcadica narrata sunt, et de caussis profectionis suscepta. vid. Dionys. I, 31 seqq. Strabo V, p. 352. Paus. VIII, 43; adde 44 med. Sext. Aurel. Victor. O. G. R. 5.

Pallanteum, mox Palantium et Palatium, Evander condidit, oppidum, ut tum res erant, seu arcem in monte Palatino inde dicto. Nomen a proavo Pallante ducit poeta VIII, 54 Pallantis proaci de nomine Pallanteum: qui inter majores Evandri a Pelasgo genus ducentis non occurrit. Potest hoc poeta de suo finxisse, uti Evandri filio idem nomen indidit, potuit et alium auctorem sequi. Nam Palantem inter Lycaonis filios ediderat Hesiodus, apud Steph. Byz. in Пaλávrov. Alias etymologias, multo minus probandas, habet Varro LL. IV, pag. 16. Dordr. Solin, cap. 1, pag. 2 B, ubi vid. Salmas. pag. 10. Festus in voc. Palatium. Serv. ad Æn. VII, 51. A Palantio, Arcadica urbe, nomen melius deduxit Dionys. 1. c. qui idem cap. 32 etymologiam aliam, sed quam ipse improbat, ab Herculis et Lavinæ, Evandri filiæ, prole, Pallante, ex Polybio memorat. Sed prior fama vero magis consentanea, etiam Antonino Pio probata; namque is urbem Arcadia Pallantium ex pago fecit et in originis memoriam libertatem cum immunitate a tributis tribuit. Pausan. VIII, 43. Habitus fuit Evander a Romanis inter heroes Indigetes: ejus aram sub Aventino Dionysius viderat, ibid. cap. 32. Paullo notior est Carmentæ ara, quæ sub Capitolio fuit juxta portam Carmentalem. vid. Dionys. ibid. Solin. 1. Lupercalium religio ad Arcades hos cum Evandro Palantium insidentes vulgo referri solita fuit; alia sacra et instituta græca ab eodem profecta recitat Dionys. I, 33.

De tempore accessus Evandri ad Italiam satis inter scriptores convenit, factum eum esse LX annos, adeoque altera ætate, ante Trojam captam, sub Fauno Latinorum rege. Ornarunt fabulam de Evandro egregie poetæ ; præter Virgilium Ovid. Fast. I, 469 seqq., faciem autem locorum, quæ Evander tenuit, Propert. IV, Eleg. 1, quæ una ex nobilissimis est: cum qua comparanda est Tibulli lib. II, Eleg. 5.

[blocks in formation]

EXCURSUS II

De priscis Italiæ incolis et nominibus.

VIII, 314-329. Hæc nemora indigene Fauni Nymphæque tenebant— Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo Arma Jovis fugiens et regnis exul ademtis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit legesque dedit Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea, quæ perhibent, illo sub Rege fuerunt Sæcula-Deterior donec paullatim ac decolor ætas Et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicana, Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus. Locus clarissimus, cujus etiam in historicis auctoritas esse solet, illustratus quoque a Sext. Aurel. Vict. O. G. R. 3. Videamus itaque paullo curiosius, quæ a poeta in eo tradantur.

Antequam Saturnus; sive verum id, seu, quod probabilius fit, symbolicum est nomen, sationis forte ac melioris vitæ cultus; in eam terram, quæ mox Latii nomen obtinuit, veniret, vasta silvarum solitudo, lacus et aquarum colluvies, passim ignes subterranei, late omnia tenebant, nec homines in iis, nisi rari et palantes ac feri. Sallustius in Catil. cap. 6 Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Aborigines hos fuisse manifestum est, non quasi hoc hominum vel gentis nomen proprium sit habendum; sed communi hoc verbo appellati sunt a scriptoribus primi illi homines ignotæ quidem originis, ad Ausonium tamen nomen ac genus, ut probabile fit (vid. sup. Excurs. IV ad lib. VII), referendi, qui ab origine incoluere loca citra Tiberim. Bopetyóvovs interpretatus est Lycophron v. 1253. Cum temporis successu mores legesque illi accepere advenarum opera. Eas Pelasgos primos Dionysius, Trojanos Sallustius, intulisse aiunt; sed communiore fama, victum primi homines in his locis cultumque meliorem a Saturno auctore accepisse traduntur, in cujus personam Romani transtulere aureum sæculum et alia plura, quæ Græcorum Kpóvoç hominum animis subjiciebat, cum semel utrumque esse eundem putarent, non meliore jure, quam cum Pœnorum Baal vel Molochus pro Saturno habitus est. Ab hoc Saturni profugi et latentis in his terris adventu Latii nomen repetit poeta communi popularium errore ex inepta etymologia. vid. sup. Excurs. IV ad lib. VII.

« IndietroContinua »