Immagini della pagina
PDF
ePub

In partem beneficii cultus melioris allati advocatur ab aliis Janus, qui Saturnum hospitio excepisse dicitur. conf. Macrob. Sat. I, 7. Cum semel aurea ætas in Saturni ævum esset rejecta, etiam ferream ætatem ab ejus excessu successisse probabile videri debuit. Itaque poeta v. 326 Deterior donec paullatim ac decolor ætas Et belli rabies et amor successit habendi. Et ad has temporum vices præclare refert poeta varias fortunas, quibus partes hæ Italiæ fuere jactatæ. Ad historicam tamen subtilitatem parum accommodate dixisse videri debet: Tum manus Ausonia et gentes venere Sicana. Nam Sicani, etsi poeta eos aliis quoque locis (VII, 795 et XI, 317) nominat, nullas in Italia sedes habuere, sed ex Hispania a Liguribus pulsi in Siciliam trajecerunt, ubi temporis successu Siculos nacti sunt accolas, qui ex Italia profugerant. Pro Siculis itaque, seu, ut equidem mihi persuadeo, quod auctores haberet, qui ita traderent, seu, quod Servius statuisse videtur ad XI, 317, poeticum morem secutus, Sicanos dixit Maro, ut jam Cluverio observatum lib. III, c. I, p. 788, etsi etiam alii scriptores eundem errorem admiserunt, v. c. Gell. I, 10, cum Macrob. I Sat. 5. Maronis exemplo Sicanos Rutulis socios adjecit lib. VIII, 358 Silius. Tenuerant autem Siculi loca inter Tiberim et Lirim (cf. Dionys. I, 9 et al. Imprimis id testatur vetus oraculum Pelasgis datum: Στείχετε μαιόμετ νοι Σικελῶν Σατούρνιον αἶαν, ήδ' ̓Αβοριγινίων, sive vere antiquum illud fuit, sive serius fictum). Sane alii Siculos ad inferiorem Italiam et ad sedes Enotriorum revocant, quibus relictis illi in Siciliam trajecisse narrantur: et habet utique hoc probabilitatem ex eo, quod e propioribus locis facilior esse debuit trajectus in insulam, quam ex locis circa Tiberim. Enimvero non nisi incerta de his fama ex antiquitate superfuit, quam ad certam aliquam probabilitatem refingere studuerunt scriptores, pro suo quisque ingenio ac sensu. Modi autem erant plures, quibus fama illa vetus digeri et constitui posset. Itaque alii, ut Antiochus Syracusanus et Thucydides (Polybium quoque in ea sententia fuisse apparet ex iis, quæ de Locris narrat Excerpt. lib. XII, T. III, p. 328), in extrema Italia Siculos fuisse aiunt, qui Opicis cesserint; pro Siculis alii laudant Elymos, Ausones vel Ligures; alii ex media Italia arcessivere Siculos; ex suis sedibus ab Aboriginibus et Pelasgis exturbatos et usque ad Rhegium per tot barbaras gentes erroribus actos. vid. Excurs. IV ad lib. VII pr. Veteres Sicanos inter adductas a Turno copias recitat poeta lib. VII, 795, adeoque reliquias Siculorum (quos Sicanos appellat) etiamnum, Æneæ ætate, in Italia superfuisse necesse est. Licuit poetæ ita opinari; etsi antiquissimo

rum scriptorum auctoritate apud Dionysium binis trinisve ante bellum Trojanum ætatibus tota Italia cessisse narrantur Siculi. At illud alterum magis probabiliter factum, quod XI, 316-319 agrum Latinum ad Tiberim fines super usque Sicanos h. usque ad Siculorum confinia, ab Auruncis Rutulisque coli ait. Potuerunt enim fines Siculorum etiam iis expulsis memoria hominum frequentari. Disjungit porro poeta Ausones ab Aboriginibus h. ab iis hominibus feris et silvestribus, qui primi Italiam coluerunt. Seriores enim, et aurea jam ætate Saturnoque rege sublato, eos Italiam ingressos dicit v. 328 Tum manus Ausonia. Potuit et hoc, tanquam poeta, ponere, etiam cum ratione aliqua. Etsi enim communi stirpe procederent et vetus illud ferorum hominum genus et aliæ gentes Ausoniæ, tamen suis nominibus discretæ erant; adeoque mitius ac mansuetius genus per Ausonium nomen declarare licuit. Domestica autem fuisse et civilia bella inter varias gentes Ausoni stirpis, adeoque etiam Aborigines bello vexatos esse a ceteris populis communi cum iisdem genere ortis, satis probabile videtur.

Tandem poeta subjicit: Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus. Attigi hæc jam supra Exc. XXI, ad lib. I. Declaranda nunc res est paullo uberius, et videndum, an certa sint principia, caussæ ac rationes, ad quas revocari possit. Varia utique Italiæ nomina tradita sunt; si tamen rem paullo accuratius inspicias, parum subtiliter. Omnino frustra hoc expectatur, ut magni terrarum tractus sub uno nomine veniant, antequam sub communem imperii ac regni compagem venerint. Orbis vero terrarum partes nomine proprio designari vix potuerunt ante Geographorum studia. Primis temporibus, ut quæque gens per stirpes aut per familias sedes sibi proprias cepisset, ita singularum stirpium aut familiarum nomina frequentabantur, neque earum in unum collectarum, aut communis stirpis, sedis ac loci, nomen in notitiam venire potuit, nisi apud alios homines, qui novos advenas certo nomine declarare vellent. Non igitur nisi necessitate suborta, ut alter populus ab altero discerni posset, nomina generica reperta esse probabile fit. Locorum autem ac terrarum nomina, non nisi ab exteris, qui eas terras adeunt, aut a vicinis populis, in quorum finibus consederunt advenæ, imponi solent. Nomina itaque populorum et terrarum per commercia hominum ortum et caussas habent; autochthones, seu primi incolæ, nomina vix creant aut curant. Secundum hæc tractum illum ab Alpibus ad fretum Siculum porrectum nomine aliquo proprio antiquis temporibus innotuisse frustra sumitur. Sed tractus hujus, ut in aliis terris factum, eæ partes, quæ primæ inter reliquas a cultioribus

populis, Græciæ imprimis, frequentari cœperant, primæ quoque nomine aliquo insignitæ sunt; non tam eo, quo indigenæ ad suam stirpem aut suas sedes declarandas inter se utebantur, quam plerumque novo ab advenis his vel mercatoribus invento, et fere ab attributo aliquo locorum vel populi, vel a casu vel a primo terræ aditu, urbe, promontorio, a nova re, quam vident, accipiunt, petito, interdum etiam ex voce aliqua indigenarum accepta et ad suos sonos deflexa. De talibus itaque populorum aut terrarum nominibus docte quidem multa aliquis argutari potest, sed plerumque inaniter; multo magis si Phoenicia nomina expiscari et enodare volumus; quo quidem genere nihil vidi, quod magis esset lubricum. Multo magis desideres judicium severius, si nomina a poetis adhiberi solita inter nomina populorum ac terrarum propria referunt viri docti: quippe quæ creata sunt ab ipsis poetis novitatis, varietatis, doctrinæ aut copiæ ostentandæ caussa. Quid? quod nec nominibus ab historicis prodi solitis multum est tribuendum: quippe quæ a primis auctoribus annalium, parum subtilibus ac doctis, accepta propagari solent usu, et, etiamsi, re diligentius explorata, falsa sint, antiqua tamen superstitione aut vanæ opinionis auctoritate, retinentur: ut factum videbimus in Tyrrhenis.

Nomina varia, quæ Italiæ olim indita memorantur, principio ad singulos tantum diversis in partibus tractus et agros spectasse probabile fit, quos quidem Græci primum adierunt vel coloniis frequentarunt. Commune nomen ne Scylacis quidem ævo frequentatum fuit; nam is in Periplo Ligures, Tyrrhenos, Latinos, Volscos, Campanos, Samnites, Lucanos, Iapyges, Daunitas, Umbros, Tyrrhenos ad Adriam memorat; nullam Italiam meminit. Daunia nomen, quo Græci poetæ, et eorum exemplo Horatius, totam Italiam designant, poeta noster simili usu non commemoravit; at Lycophron v. 1254 Romam conditam ait rèp Λατίνους Δαυνίους τ' οἰκισμένην. Quam omnium primam adierunt Pelasgi et Græci, Italiæ fuit ora inferior. In hac quoque parte Italiæ nomen primum auditum, et quidem a Græcis illud impositum ex caussa incerta; eidem soli tractui per multum tempus nomen adhæsit, donec ad vicinas alias aliasque terras proferretur. Enotriam, si proprie dicas, ad sola loca sinui Lametico adjacentia esse revocandam, et Italiam mox in ejus nominis vicem successisse, alio loco vidimus. vid. Excurs. XXI ad lib. I; adde Thucyd. VI, 2. Aristot. de rep. VII, 10. Italiæ nomen adhuc ab Herodoto ad inferiorem partem revocatur; reliqua per Tyrrheniam declarantur (lib. I, 163), quam antea Umbri tenebant (I, 94). At Aristoteles (eod. c. 10, lib. VII, p. 584 A) тò μèv æрòs

Τυρρηνίαν et τὸ πρὸς τὴν Ἰαπυγίαν καὶ τὸν Ἰόνιον cum Enotria seu Italia proprie dicta, tanquam partes constituit, in quarum priore Ausones seu Opicos, in altera Chones, qui ex notriis oriundi loca circa Sirin occuparant, in postrema Enotros collocat. Scymnus Chius, qui sub Attalo II vixit, in Periegesi sua, antiquiores potius quam sui temporis rationem secutus, post Ligures, Pelasgos cum Tyrrhenis, Umbros, Ausones, Samnites, Lucanos, Campanos, Enotrios enumerat: 218 sq. Omnem Italiam mediam aut oram Adriatici maris per Umbriam declarasse videntur interdum antiquiores, ut in illis, quæ de Umbrorum luxu narrantur ibid. v. 366 sqq., quæ alii ad Etruscos retulere. Ita vagatur quoque narratio de fertilitate agri inter Umbros et Adrianos: de Mirab. Audit. 21; nam multo latius olim Umbri habitarunt usque ad terras postea Adrianas dictas. Ausonia Ausonum sedes declarare debuit, quæ a Circeiis inde per totum maris inferi litus passim sparsæ fuerunt. Eadem et О dicta, quia Opici seu Osci ex Ausonibus fuere, modo confusi cum iis, modo distincti: v. Strab. V, p. 371 A. B, et Aristot. de Rep. VII, 10, p. 581 A. Hesperia Græcum nomen est omnium terrarum ab occidente sitaLatio igitur nulla nominis varietas manet, quam quod Saturnia dicta est. Vides jam, quantopere poetæ sermo ab historici subtilitate discrepet.

rum.

Nomen autem terræ Saturnia proprie ad locum aliquem circa Tiberim, saltem ad clivum mox Capitolinum dictum pertinuit, qui ab initio Saturnius appellatus est (v. Dionys. I, 34. Varro LL. IV, 7 ; adde Aurel. Vict. O. G. R. 3, ubi v. Annam et Arnzen.). In eo consedisse dicti sunt socii Herculis ex Iberia reducis; uti alterum montem Palatinum tenuere Evandri socii et comites ex Arcadia: cf. Macrob. I Sat. 7 p. 239 ed. Lips.; inde vicina regio Saturnia; ala Zarovpvía jam in oraculo Dodona Pelasgis dato memoratur. v. Dionys. I, 34 (p. 27). 38 (p. 30). cf. Justin. XLIII, 1; add. alios ap. Cerdam ad VIII, 358. Quando autem tota Italia eo nomine declaratur, ad poetarum hoc morem referendum erat, non, ut Dionysius aliique faciunt, historicis rerum argumentis annumerandum. Virgilius itaque præclare VIII, 357. 358 de duobus montibus Janiculo et Capitolino: Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem. Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

EXCURSUS III

Super Etruscis et Mezentio.

VIII, 478 sqq. Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto Urbis Agyllinæ sedes, ubi Lydia quondam Gens bello præclara jugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo Imperio et sævis tenuit Mezentius armis.

Si quid de suo fingere recte potuit poeta, erat hæc Etruscorum cum Trojanis societas, cum semel populos citra Tiberim Latinis et Rutulis socios addidisset. Etruscis autem antiquitas stirpis et imperii tribui solet ea, quæ non improbabile faciat, jam Trojanis temporibus eos opibus et copiis satis valuisse. Erat præterea antiqua illa utriusque populi consanguinitas, quam sup. Exc. VI ad lib. III vidimus, cum Dardanus originem ex Corytho Etruriæ duxisse ferretur. Habuit tamen et hic poeta famæ veterumque fabularum auctoritatem, quam sequeretur; eamque ita secutus est, ut nulla in re ab eo deflecteret, quod constante fide traditum acceperat. Scilicet Etruscos, Mezentiumque eorum regem, seu verius Lucumonem (orparnyov Plutarchus appellat Qu. Rom. pag. 275 D. ed. Frf.), cum Latino et Turno Trojanis advenis arma infesta intulisse, constans erat accepta a majoribus fama, etsi diversis modis narrata. Alii victum Turnum Etruscorum auxilia implorasse tradiderant, quos Livius I, 2 sequi maluit: alii Turno jam occiso Etruscos adversus Trojanos arma sumsisse; factum esse hoc, cum Æneas aliquot jam annos regnum Latinorum tenuisset ; commissam pugnam sub Lavinii manibus. Eneaque in Numicio submerso urbem obsessam tandemque Ascanii consilio et virtute liberatam: Lausum cæsum patremque Mezentium in Etruriam dimissum. Ita rem exposuerant L. Cæsar et A. Postumius in libro de adventu Æneæ, laudati ab auctore de Orig. Gent. Rom. cap. 14. 15. Eosdem aut alios auctores, nam Catonem potissimum sequitur, idem tradentes expressit Dionys. Halic. I, 64. 65. Nec discrepant Justin. XLIII, 1 f., Festus in voc. Oscillum ex Cornificio, et Servius ex Catone, ad Æn. I, 267. IV, 620. At poeta aut diversos auctores habuit, aut eo fabulam deflexit, ut Mezentius a suis civibus regno dejectus ad Turnum confugeret lib. VIII, 489 sqq.

« IndietroContinua »