Immagini della pagina
PDF
ePub

715

Substitit, infremuitque ferox, et inhorruit armos;
Nec cuiquam irasci propiusve accedere virtus;
Sed jaculis tutisque procul clamoribus instant:
Ille autem impavidus partes cunctatur in omnes,
Dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
Haud aliter, justæ quibus est Mezentius iræ,
Non ulli est animus stricto concurrere ferro;
Missilibus longe et vasto clamore lacessunt.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo; infectos linquens profugus hymenæos:

fateor. Ferri quoque posset quod Cuninghamus dedit: Pastum in arundinea. Sed
Pastus, quod horridiorem juncturam facit, severitatem orationi affert epico carmine di-
gnam; dum modo verba rite jungas: velut aper-Pastus-Substitit. Schol. Cruqu. Ho-
rat. Serm. II, 4, 42 laudat: Pastus siliquis et arundine longa. Tum in fine est deest
Sprot. et Goth.
711 feros pr. Hamb. a m. sec. armis Hugen. et Oudart. a m. sec.,
Deficit copula aliis.
minus scite. 712 propiusque Gud. et Leid. cum Goth. sec.
713 totisque aliquot Burm. Qui sequuntur versus, in editis alio ordine se excipiebant:
Haud aliter. Non ulli. Missilibus. Ille autem. Dentibus. Non multo acumine opas
est, ut perspicias, quod puerili quoque diligentia deprehendere me memini, versus sic
Dentibus infr., et
constitutos sede sua esse motos, et nunc sequi debere: Ille autem.
post hos demum: Haud aliter. Non ulli. Missilibus. Nihil liquidius esse potest, quam
Dentibus infr, esse retrahendos.
ad comparationem et ad aprum versus Ille autem.
Monuerunt hoc idem viri docti, Scaliger in Prolegom. in Manilium, H. Stephanus et
alias vir doctus apud Guell. Quibus Heins. et Burm., qui poetam recensebant, et a qui-
bus tot alia mutata sunt, quæ bene ferri poterant, obtemperare debebant: obtemperavit
Cuninghamus. Discessi quoque a vulgata ratione in edit. altera minore; nec aliter
Brunck. edidit. Etiam luxationis caussam deprehendere mihi videor in hoc, quod trans-
itus ad comparatum ab eo fit, quod vss. 712. 713 exponitur. Haud aliter nulli eorum,
714 cunctatus Gud. rectatur
quibus etc., ut apro nemo audebat propius accedere.
715 dis-
Goth. tert. cunctari h. 1. est deliberare, incertum esse, quo impetum faciat.
cutit duo et Ed. pr. Burm. cum Goth. tert. Nec aliter legitur apud Lucanum in loco
ex nostro expresso VI, 210 Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercus-
sum squalenti missile tergo Frangit et hærentes mota cute discutit hastas. Tergo de scuto
dictum accipiunt, ut nonnulli sup. IX, 412 tergum Sulmonis. Male. vid. modo ad v.
713. 717 Non ulli fas est ap. Jul. Sabin. 718 magno Leid. et Pierii oblongus.
719 antiqui Menag. pr.; tum Arcon duo Burm.

σει τρίχας, ἀμφί τε δειρήν in Scuto Herc. 386. 391; nec ipse Homerus alio in loco, qui comparandus est studiosis Iliad. N, 471–476. Ornatiora quoque sunt, quam apud Homerum, vs. 712. 713. irasci de virtute et audacia pugnantium, quæ facit, ut comminus congrediantur, vel cum vitæ periculo, tum illa vss. 714. 715 partes cunctatur in omnes et tergo decutit hastas. Eundem locum tractarunt

720 infestos Zulich. profugus linquens

multi alii et veteres et recentiores: Illorum partem apud Cerdam videre licet: Primo tamen loco nominandus erat Silius lib. I, 421 seqq. In 716 est iræ poeta primus novavit, pro vulgari, esse odio. cf. Macrob. VI, 6.

719. Corythi fines. Cortona. conf. Excurs. VI ad lib. III. Graius homo. In hoc aut eandem fabulosam a Corytho Cortona originem respexit

Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
Purpureum pennis et pactæ conjugis ostro :
Impastus stabula alta leo ceu sæpe peragrans;
Suadet enim vesana fames; si forte fugacem

721

Conspexit capream, aut surgentem in cornua cervum ; Gaudet, hians immane, comasque arrexit, et hæret 726 Visceribus super incumbens; lavit improba teter

Ora cruor:

Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.

Sternitur infelix Acron, et calcibus atram

730

721

722

723 In

quatuor Heins. et Burm. cum Goth. tert. Scilicet erat, qui metro metueret. socia agmina Goth. tert., memorabilis utique diversitas, si in alio codice occurreret, cujus aliqua esset auctoritas. Nunc casui tribuenda videtur; etsi elegans lectio sit. pinnis Medic. Gud. et Ed. Junt., sic et alibi. pannis Bigot. et pro var. lect. Zalich. et Goth. tert., qui idem: et pictum exhibet: quod nec ipsum contemnendam. pactus Zulich. specula alta tres Burm. cui sape Bigot. pererrans pr. Hamb. pro var. lect. 725 capram Franc. et Goth. tert., male. et surg. sec. Moret. taurum Mentel. alt. et Paris. 726 hians inhiansque comas arrexit Ed. pr. Burm. arrectus apud Macrob. V, 10 in nonnullis. ererit Ed. Mediol. herrerit Goth. pr. 727 super incumbens Heins. e Medic. et aliis et parte Pierianorum ac Goth. tert. Vulgg. secundum Rom. accumbens. lavat Rom. improbat ather Medic. a m. pr. 730 cum pro et Goth. tert.

poeta, aut id, quod a Dionysio nobis servatum est, Cortonam, Umbrorum urbem, captam et habitatam a Pelasgis, qui in societatem belli cum Aboriginibus venerant, atque antiquam formam usque ad paucos ante cam ætatem annos servasse. vid. Dionys. lib. I, c. 20 et 26. infectos linquens Hymenaos; ornavit Homerica Il. A, 241 seqq. 721. miscentem, perturbantem: non aliter; kλovέovra redditum puta. Comparat Ursinus Iliad. E, 166, ubi ἀλαπάζοντα στίχας ἀνδρῶν simili sensu. 722. quæsito artificio omnia dicta sunt, pro: gestantem purpuream cristam et vestem a sponsa textam; sup. IX, 163 Purpurei cristis juvenes.

723-729. Egregie variata comparatio, cui similem jam sup. IX, 339 sqq. vidimus, et qua cum comparanda imprimis sunt loca Iliad. M,

299-306, et г, 23 seq. Imitati sunt multi, ut Statius VI Theb. 675 sq.; alia Cerda dabit. peragrans stabula impastus, circumiens jejunus, qui frustra stabula lustravit. stabula alta: epitheton parietes nimis altos declarat, quam ut saltu leo superare possit. surgentem in cornua cervum. Notio per se obvia est; ferentem cornua ardua, ut fere lib. I, 189. 190. Dictum arbitror pro: surgere, eminere, erigere se, cornibus; sed plus ¿vapγείας habet, erigere se in cornua : ut arbor surgit in ramos, mons in cacumen. Comparare licet alterum: irasei in cornua: Ge. III, 232 et inf• XII, 104. 726. hæret incumbens, iμpús. 727. 728. lavit improba; hoc latius persecutus est alio loco Homerus Odyss. X, 402. 405. improba, immodicæ voracitatis. vid. ad Ge. I, 119.

Tundit humum expirans, infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
Sternere, nec jacta cæcum dare cuspide vulnus :
Obvius adversoque occurrit, seque viro vir
Contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
Tum super abjectum posito pede nixus et hasta :
Pars belli haud temnenda, viri, jacet altus Orodes.
Conclamant socii lætum pæana secuti.

735

740

Ille autem expirans : Non me, quicumque es, inulto, Victor, nec longum lætabere; te quoque fata Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis.

731 infractaque. Multa moliuntur in hac voce Dorvill. et Burmann.; et ille quidem e cod. suo probat, quod a m. pr. fuisse suspicatur, infectaque. Verum satis constat infracta nihil aliud esse quam fracta: ut frangere, infringere, tendere, intendere, frendere, infrendere, etsi ex origine discrimen utriusque vocis deduci potest. In fine cruentant alter Menag. 732 Orodem aliquot Burm. Hodorem Goth. pr., quia Horeden scribi solet, ut in Rom. Est 'Ogang. 734 obverso Sprot. et Voss. averso Oudart., hoc quidem absurde. 735 sed fortior a. aliquot codd. cum Erf. et Ed. pr. Burm. 736 adjectum duo Burm. objectum Goth. tert. arrectum Ed. pr. Burm. Non autem necesse cum Trappio interpungere. Tum super abjectum posito pede (ut sit pede posito super abjectum), nixus et hasta: nam et pede niti poterat et hasta: nec cum Cuninghamo scribere in hastam. 737 haud metuenda uterque Menag. haud temptanda Sprot. viris vulgg. inde ab Ald. tert. ex Naugerii emendatione; viri jam in Ald. pr. erat, sed ut jungeretar Pars-viri, quod putidum erat. viri per se vocandi casu acceptum jam Commelinus dederat; iterum adstruxit elegantia Heinsii e codd. Mediceo aliisque, etiam Mediceo Pierii: sicque jam Ge. Fabricius emendaverat. actus O. Medic., Heinsio interprete, ut sit pro, ad terram actus. ultus alter Hamb. a m. sec. Orontes pr. Hamb. pro div. lect. et Serv. ad Æn. VI, 9. ubi mss. odores. cf. modo ad v. 732. 738 paane invitis omnibus libris malebat Heins., ut lætum sit, læte. 739 inulte Parrhas. longe pr. Moret. quod vulgare. facta Lutat. ad Stat. VII Theb. 701.

731. infracta tela sunt fracta. Sæpe vero hasta in vulnus adacta in ipso ferro, qua ligno vinctum est, infringitur ipso hastilis pondere. 732. fugientem: aversum: ut tergum petere posset hasta. Bene Serv. monet, non h. 1. ignavi hominis fugam esse, sed necessitate factam. Firmat hoc quod sequitur: seque viro vir contulit, et v. 732. Accipio igitur fugere simpl. pro, ante alterum incedere. cæcum vulnus, recte Serv. quod averso infligitur adeoque non prævisum. 734. 735. Mezentius indignum viro forti arbitratus a tergo hostem cædere, eum cursu antever

740

741 Exspectant

tit, tunc conversus adverso ore in eum processit. furto; non dolo ac fraude præstantior vir. 736. abjectum, h. 1. prostratum. 737. Sic apud Homerum passim exultabundi exclamant victores, v. c. Iliad. E, 102 sq. X, 391 sqq., ubi et àεídovres παιήονα. 738. Conclamant secuti jung., non, ut faciunt, secuti pœana. 739. affectus plena hæc morientis verba! et quanta ferocia Mezentii! sed viro forti digna. In utroque Homerus præivit in Hectore et Achille Iliad. X, 358-366, et in Sarpedone et Hectore Iliad. II, 851-861. 741. hoc eodem solo prosternere.

Ad quem subridens mixta Mezentius ira:

Nunc morere. Ast de me divûm pater atque homi

num rex

Viderit. Hoc dicens eduxit corpore telum.

745

Olli dura quies oculos et ferreus urguet
Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.
Cædicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen;
Partheniumque Rapo et prædurum viribus Orsen;
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Ericeten;
Illum infrenis equi lapsu tellure jacentem,
Hunc peditem pedes. Et Lycius processerat Agis:
Quem tamen haud expers Valerus virtutis avitæ
Dejicit; at Thronium Salius, Saliumque Nealces,
Insignis jaculo et longe fallente sagitta.

num.

Jam gravis æquabat luctus et mutua Mavors

750

755

Parrhas. et Goth. tert. mors arma Dorvill. a m. pr. 742 Atque a m. pr. Medic. Atque et Voss. pr. Ad quæ Gud. et alii; sicque Heins. volebat. 743 Trappius malebat: Tu morere. Miror ast h. 1. vicem ro at ante consonam obtinere. 744 Hæc tres apud Burm. 745 dira et oculis pro var. lect. pr. Hamb. q. oculos Horodi et f. Ed. pr. Burm. 746 in æternum Oudart. et Goth. sec., sic saltem nocte. mortem Bigot. et pro var. lect. Zulich. et. Ed. pr. 747 Gelicus Goth. sec. Alcathonum alii, et Alchatoum, AlchatoEst 'Aλxáo. Tum Hydaspen e tribus Heins. pro Hydaspem. 748 Capo Dorvill. Sapo Goth. tert. Orsam, Orsan, Orsem, Orson al. 749 Donium, Cronium, Drionum-Ericeten Heins. ex Medic. Erycheten Gud. Erychaten Rom. Alias depravalt. ap. Burm. vide, qui Erichaten retraxit. Verum arbitror Ericeten. 'Eginning. Accipio Lycaonium, Lycaonis filium. 751 præcesserat Ven. Argis Medic. cum aliis, etiam Goth. Hargis, Ages, Hagis, Agys, Argus al. 752 Valarus duo. Valesus Jul. Sabinus invenerat, forte verius: Nam Valerii primum Valesii fuere. 753 Anthronium e Gud. dedit Heins. pro vulgato: Atronium. Medic. Atthronium, et is audiendus erat. Scribendum est at Thronium, a Ogónos, quod codd. Heins. pars expresse exhibebat, quo etiam reliquæ aberrationes ducunt: at Cronium, ac Thronium, Acthronium, Antronium, Aucronium. 754 Insidiis j. Rom. et a m. pr. Medic. Insidiit Gud., perperam utique. 755 Et gra

743. Ast de me divûm pater viderit: ex vulgari loquendi ratione eorum, qui aliquid curare se nolle dicunt, de eo dii viderint, diis hæc permissa sunto. Volunt tamen Intpp. per ironiam in Jovem dictum: scilicet ut constet sibi Mezentius, deorum contemtor (supra VII, 648) et cui dextra deus est paullo post v. 773. Sed idem inf. v. 845 Ad cœlum tendit palmas. Videntur Intpp. in athei notionc argutari.

745. ornavit id, quod apud Homerum erat: Ὣς ὁ μὲν αὖθι πεσὼν κοιμή σατο χάλκεον ὕπνον Iliad. Λ, 241.

747 sq. Latina nomina Latinos, Græca Trojanos, designare videntur. 754. longe fallente sagitta, feriente e longinquo incautum v. sup. IX, 572.

755-832. Locus de pugna Æneæ cum Mezentio, interventu Lausi intercepta, et Lausi morte. Compa

Funera; cedebant pariter pariterque ruebant

Victores victique ; neque his fuga nota, neque illis.
Dî Jovis in tectis iram miserantur inanem
Amborum, et tantos mortalibus esse labores

Hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Juno; 760
Pallida Tisiphone media inter millia sævit.
At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
Turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
Cum pedes incedit medii per maxima Nerei
Stagna viam scindens, humero supereminet undas; 765
Aut, summis referens annosam montibus ornum,
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
Talis se vastis infert Mezentius armis.

Huic contra Æneas, speculatus in agmine longo,
Obvius ire parat. Manet imperterritus ille,

770

vis Goth. tert. Nartis alter Hamb. 756 cedebant alii apud Servium: et sic Mentel. uterque et Ed. Junt. 757 neque e suis et Pier. et Heins. Vulgo nec. 758 casum m. i. Macrob. V, 16. miserentur Ed. P. Dan. 760 spectant Medic., (sed a m. pr.) quod placebat Heinsio. Tacite iterum expulit Burmannus. aspectat pr. Moret. 761 inter limina Montalb. Versus hic ad cetera, quæ de deorum ex Olympo prospectu agunt, non bene est accommodatus. 763 campum Medic., nec ineleganter: ut VI, 117. Quem m. Parrhas. Ceu Leid. pr. Hamb. pro div. lect. et Goth. tert., lenius utique altero; nec tamen verius. Opposita sunt: quam magnus supereminet, aut ingreditur, talis (pro tam magnus) se infert. 764 Dum p. Leid. Est hoc alio modo a Gratio dictum v. 63 Gigantes illi aggeribus tentare superbis ire freta. 765 numero Gud. unda Goth. sec. 766 At simul infrendens annosum Ed. pr. 767 solum pro var. lect. pr. Hamb. et Goth. tert. 769 Hunc contra Medic. et Leid. et Dorvill, a

Vide modo v. 763. intra sec. Hamb.

rant Iliad. A, 70 seq. 758. iram inanem, qua neutra acies proficiebat quicquam; neutra enim alteram impellere poterat. Tum inflexit orationem, pro vulgari: miserantur iram et labores tantos eorum. 760. Nominat inter ceteros deos duas deas, quibus potissimum pugnæ exitus cordi esset. Quod vero sequitur de Furia, ad ipsam aciem spectat. Est enim veterum poetarum phantasma hoc: "Epic, 'Evvw, Kǹp, inter acies pugnantium volitans. Ut unum exemplum memorem, cf. Hesiod. Scut.

248 sq.

763. Turbidus: quod alias sæviens, furens: ingreditur tam magnus, quam magnus Orion humero supereminet undas, cum pedes incedit. Nota est prodigiosa Orionis proceritas et per mare incessus. vid. Apollodor, I, 4, 3, ubi conf. Not. Nata fabula a sidere hujus nominis ejusque ortu. Orion oriens ἐπ ̓ Ωκεανῶ πόδας ἴσχει, ut rem Theocritus effert VII Idyll. 54. Ad Polyphemi staturam corporis idem transtulerat Maro sup. III, 664. 665. Nerei stagna supra ad lib. I, 126. 766.767. Aut (cum) ingreditur.-Etiam Homerus Orionem ve

« IndietroContinua »