Immagini della pagina
PDF
ePub

885

Desine. Jam venio moriturus, et hæc tibi porto
Dona prius. Dixit, telumque intorsit in hostem;
Inde aliud super atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro: sed sustinet aureus umbo.
Ter circum adstantem lævos equitavit in orbes,
Tela manu jaciens; ter secum Troïus heros
Immanem ærato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula tædet
Vellere, et urguetur pugna congressus iniqua:
Multa movens animo, jam tandem erumpit, et inter 890
Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam.

Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras

881 Nam venio omnes an

Goth. tert. Possis aliquid exculpere; sed nibili illud est. tiquiores Pier. et Heins. cum Medic. et Rom., etiam aliquot vett. edd. et Schol. Statii Theb. III, 71. Tuetur tamen alterum Heinsius tanquam elegantius. Stant pro eo pr. Hamb. Moret. qu. Ven. et Goth. alter cum edd. vett. Tum Heins. emendandum esse censet: at hæc; quod et ipsum elegantius. Sic et Waddelius maluerat apud Burm. 883 figitque volutatque: ita Heins. e Gud. a m. pr., in quo virum ingeniosum exquisitioris lectionis studio auram pro Junone amplexum esse nullus dubito. Nam primum Gadiani librarii lapsus ille est, non lectio: tum post figit importunum est volutat ingenti gyro, quod de hasta librata accipere necesse est, ut volutat sit pro, volvit, rotat. Tandem nemo dicat, quid in vulgata displicere possit, quam omnes codd. vetustiores exhibent: volatque ingenti gyro, quod, suo more, poeta mox disertius et ornatius exponit: ter circum a. etc. In Mediceo, quod non esse animadversum miror, scriptum est: fugitque (etsi a m. sec. mutatum) volatque. Sic et Voss. et vett. edd., uti Ven. 1484. atque hoc mirifice placere potest, ut sit: telumque intorsit in hostem: Inde aliud super atque aliud: fugitque volatque Ingenti gyro. In Ven. erat: aliudque; fugitque volatque, quod interpolatoris est, qui non viderat præteritum esse tempus poetæ in his sollenne. In Leid. erat fixitque, ex simili stupore: quia præcesserat: intorsit. figitque tamen librorum consensus tuetur, a quo in his et similibus standum est, quando utraque lectio habet quod probari possit. 884 areus umbo Medic. et Gud. vid. sup. ad 271. 885 Tum Franc. circum acastem Goth. tert., ex librarii inscitia. 887 tegmine et pro var. lect. agmine God. 888 transisse Franc. et Goth. tert., indocte. risisse Bigot.

[blocks in formation]

890 eripit tres Burm. intra Ven.

892

889. pugna iniqua, contra equitem ipse pedes. 891. inter tempora conjicit hastam; tempora trajicit. Comparant similem locum Iliad. e, 81, ubi Nestoris equus apýopos (tertius adjectus bigis, ovvwpide, idem qui et σειραῖος, σειραφόρος, nobis funalis, an der Leine) percutitur ἄκρην κακκεφαAny etc.; ibi equus primum exultat (ávéraλro), tum caput in terra volutat, ut telo se liberet (kvλvdóμevos Tερi xaλ, ut hoc loc. cernuus). 892 -894. Quod natura in tali vulnere

Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Implicat, ejectoque incumbit cernuus armo.
Clamore incendunt cœlum Troësque Latinique.
Advolat Æneas, vaginaque eripit ensem,
Et super hæc: Ubi nunc Mezentius acer, et illa
Effera vis animi? Contra Tyrrhenus, ut auras
Suspiciens hausit cœlum, mentemque recepit:
Hostis amare, quid increpitas, mortemque minaris?

895

arrectus alter Hamb. et Montalb. Mox si scriptum esset, tum calcibus auras, expeditior esset interpretatio. Sed poeta alterum maluit, forte ut celeritatem assequeretur. 894 ejectumque Zulich. dejectoque Gud. a m. sec. et sec. Mentel. 895 intendunt Goth. sec., quod defendi potest; vera lectio non est. 897 super hoc Ed. pr. Burm. Est: et insuper hæc addit. et illi Hugen. 898 et auras Medic. a m. sec. et alii Pier. et Heins., minus bene, et perpetuo lapsu. 899 suscipiens sec. Rottend.

fert, poetam scripsisse probabile fit. Igitur equus primum prioribus cruribus elevatus se erigit: simul præ dolore calcibus calcitrat; Sic eques effunditur, et h. 1. quidem in latus (non in caput, nec resupinus; neutrum reliqua admittunt); mox ipse equus in caput procumbit, et, armo suo, incumbit prostrato Mezentio. Sic mihi videntur singula esse tenenda, ut locus expediatur. tollit se arrectum, prioribus pedibus erectis haud dubie. conf. inf. XI, 637. 638. 639, et bene inter multa inania Cerda laudavit Livii locum VIII, 7 Spiculum inter aures equi fixit etc. Adde Silium lib. IX, 594 seqq., ubi res ad elephantum traducta. calcibus de posterioribus pedibus accipio: quis enim neget equi naturam sic ferre, ut præ dolore calcitret. Implicat: hoc ipse poeta dilucidat ; cernuus incumbit armo, suo scilicet, equus (quis enim aliter accipiat?) domino ejecto: quippe qui ad latus equi exciderat. cernuus proprie de præcipitato, qui Kußiora. cf. Serv. 895. Clamore incendunt cælum; uti et mox XI, 147 incendunt clamoribus urbem.

Esse pro implent, facile quilibet et videat et dicat. Sed rationem reddere non tam facile est. Cerda duas rationes proponit: quarum neutra satis facit. Mihi sic videtur expedienda forma hæc: Incendere poetis est augere, magnum facere quid. Inde dicitur aliquis incendere clamorem in aere, cœlo, h. e. magnum clamorem movere. Sic incendere luctum supra IX, 500. ubi cf. notam ; vires V, 455 et quot non alia. Ductum autem ex Tragicorum φλέγειν, ἐπιφλέγειν, pro ἐγείρειν, ἀνεγείρειν. v. c. Sophocl. Aj. 196. Nunc cf. Brunck. ad Æschyl. Pers. 393. Jam poeta hoc ipsum doctius transfert ad cœlum, ut cœlum clamore incendatur, pro clamore incenso in cœlo, aere; quatenus usus loquendi ita fert, ut res magno motu accepto omnino incalescere, fervere dicantur. Hinc fora fervent clamoribus, theatra strepitu, cum proprie strepitus ferveat in theatris h. ingens sit. 899. hausit cælum s. hausit oculis, quod malim; seu coelum pro aura, anima, quam recepit. Sic expeditius esset forte, jungere: auras hausit, suspiciens cœlum: nisi oratio sic ni

901

Nullum in cæde nefas; nec sic ad prælia veni ;
Nec tecum meus hæc pepigit mihi fœdera Lausus.
Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro;
Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem ; 905
Et me consortem nati concede sepulcro.

Hæc loquitur, juguloque haud inscius accipit ensem,
Undantique animam diffundit in arma cruore.

903 veniam pars codd. Heins. 908 defundit Gud. a m. pr. et

901 in prælia Zulich. et Dorvill. venit Medic. a m. pr., ut de Lauso agat, inquit Heins. Probabilius, librarii lapsu. 902 fædere Franc. 905 Circum adstare Exc. Burm. 907 Hoc Franc. Rom. diffudit Goth. alter et tert. in arva ed. pr. Burm. et Menag. pr., male. Jungenda sunt: cruore undanti in arma, thoracem seu clipeum.

mis tenuis efficitur pro epico carmine. 901.902. Interfice me: mortem non deprecor. Hoc sic extulit poeta: Non erit crimini, me interfecisse, nullum in cæde nefas (Serv. et Cerda: "Mori viro forti nefas non est:" quod est remotius); nec sic-Lausus sc. ut ne me interficeres, aut ut ego mortem deprecarer. Imo vero, dum superstes Lauso esse non sustinet, mori decreverat. nec tecum h. nec Lauso a te caso pugnæ hæc conditio nobis proposita est.

903. Per, si qua est venia: ex more in precum formulis; pro: per veniam, si qua est. venia, gratia, benefi

cium, ut jam alibi vidimus. Similes morientium preces dederat Homerus II. X, 338 sq. et alibi. 905. defende furorem, propulsa (ut jam toties sic ex áρkev) odia et iras, quominus corpus meum insepultum abjiciant et male mulcent; aixíleofar. 906. Et me consortem nati. pro vulgari oratione consortem sepulcri nato posuit exquisitius. Esse pro hoc dictum illud, etiam Macrob. VI, 6 monuit. In toto hoc de Lausi et Mezentii morte loco se ipsum superasse poetam tragico affectu et carminis dignitate epica fatendum est.

EXCURSUS I

Auxilia Eneæ ex Etruria.

LIB. X, 166 sqq. Non omnes veteris Etruriæ civitates memorari a poeta, cum copias inde adductas recenset, manifestum est. Ex iis quoque, duodecim numero, civitatibus, quæ rempublicam Etruscorum constituebant, Clusium et Cære tantum nomine posuit, reliquas præteriit. Habuit igitur dilectum? an temere apposuit, quæ in mentem veniebant? Si nostrum Virgilium bene novi, habuit ille haud dubie, quod cum judicio et veteris memoriæ respectu in hoc loco sequeretur: in aliis quidem, quod eæ maritimæ urbes erant et navium copiam suppeditare poterant; in aliis amicitiam cum Romanis, in aliis fabulas priscas, ut in Mantua. Care quidem summo cum dilectu primo loco posuit, quoniam Mezentium regem pulsum bello persequi decreverat ea civitas, castris in propinquo urbis positis, quibus Æneas exceptus cuncta statim ad profectionem parata reperit (sup. VIII, 478-494. 603.sq.): quod nisi opportune accidisset, ad parandas copias mora facta esset, quæ poetæ totam narrationem perturbasset. Mature autem cum Romanis Cæretani in amicitiam et societatem venere, sacris Romanorum et sacerdotibus, cum Galli advenissent, receptis. vid. Liv. V, 40.50. In civitatem quoque adscripti sunt, etsi sine suffragio. Cæretanis societate adjunxit poeta civitates loco vicinas, plerasque litoralem Etruriæ regionem incolentes, nam longinquis locis copias arcessere non potuit; potuit alias quoque rationes spectare, quas in tantis historiæ Etruscorum tenebris nunc ignoramus. Illud tamen vel maxime miror, quod nulla Cortona, seu Corythi veteris, mentio facta est, cum inde originem trahere dictus esset Dardanus, etsi Acron inde oriundus inf. X, 719 memoratur. Sed si recte conjicio, cum Agylla seu Cære vetus Pelasgorum urbs esset, in societatem adscripsit poeta alias civitates, quas Pelasgi inhabitasse dicti sunt. Dionys. I, 20, qui classicus locus est, multas eos urbes partim Siculis ereptas, partim a se extructas, habitasse ait communiter cum Aboriginibus, eo in numero esse Care, Pisam, Saturniam et alias quasdam urbes, quas ipsis, temporis progressu, Etrusci eripuerunt. Potuere ergo inter eas urbes, quas Pelasgi tenuere, et illæ esse, quas poeta recensuit. Nam Veios, Falerios,

Tarquinios non bene potuit adjungere, quippe aliquando Romanis infestos futuros. Neque potuit ad urbes remotas, maxime ex interioribus terris, progredi : quomodo enim in tam brevi tempore copiæ inde duci potuissent! At navibus e maritimis civitatibus arcessi poterant.

Clusium, Camers vel Camars olim dictum, inter Æneæ auxilia bene referri potuit, quandoquidem in societatem et amicitiam a Romanis receptum Gallorum arma in Romanos avertit: Liv. V, 36 sq. Erat urbs antiquissima, qua Etrusci Umbros ejecerant; de qua et aliis, quæ sequuntur, egit nunc doctiss. Lanzi (Saggio di Lingua Etrusca Tom. II.) Cosa, vel Cosa, ad mare supra Herculis portum sitæ, Cosa Volcientium Plinio dictæ lib. III, 5, 8, a Volcis videntur esse deductæ ; antiquum id Etruriæ oppidum, forte ad ipsum Clusium originem retulit, aut sub Clusinorum potestatem olim fuit: Certe ex his unum agmen conflatum videmus in Virgilio. Ducit illud Massicus: sub quo Clusinorum Lar esse debuit Osinius, qui infra v. 655 memoratur. Alterum agmen est ex Populonia seu Populonio et ex insula Ilva seu Ethalia, nunc Elba, ei objecta, coactum. Populonii origo incerta est. vid. Serv. ad h. 1. Ilva, Etruscorum colonia (vid. Stephan. in Aidáλn), olim æris, mox ferri fodinis nobilissima: vid. Strabo V, p. 342. Diodor. V, 13 et al. apud Cluver. Ital. pag. 502 sqq. et Serv. ad h. 1. Mille viros Pisa adductos videmus v. 175-180. Pisam autem inter urbes a Pelasgis ab Aboriginibus habitatas paullo ante vidimus: ut inter antiquissimas illam fuisse necesse sit. Lycophron ipsos Lydos advenas Pisam occupasse tradit v. 1359, quod ex opinione veterum de Etruscorum ex Lydia origine intelligendum. Fecit tamen scriptoribus fraudem et hæc nominis similitudo, ut a Pisa Elidis profectos dicerent, qui Pisam Etruriæ conderent; vid. Strabo V, pag. 340 B. Plin. III, 5. Justin. XX, 1. Solin. 8. et e nostro Rutil. Itin. I, 565 sq. Addit Strabo fuisse eos ex iis, qui Nestorem ad Ilium secuti in reditu via aberraverant. Homerus tamen Pisatas non commemorat inter eos, quos Nestor adduxit. Adde Serviana ad v. 179 h. 1., unde patet plura fuisse poetarum vel historicorum commenta de Pisa origine. Alia tamen in Servio legerat Jul. Sabin. Sequitur v. 180-184 Astur cum trecentis ex Agylla seu Cære et vicinis locis adductis, scilicet ex agris ac vicis circa Minionem fluvium (nunc Mugnone) haud longe a Centumcellis; exiguo intervallo versus occidentem fuit Gravisca vel Gravisca; ultra Minionem ab oriente, versus Cære, Pyrgi. Egit de utrisque diligenter Cluver. Ital. p. 483. 495. Servius ad h. 1. Pyrgos ait castellum fuisse nobilissimum co tempore quo Tusci piraticam exercuerint

« IndietroContinua »