Immagini della pagina
PDF
ePub

(nam illic metropolis fuit: ab indocto homine fuit adjectum): quod postea expugnatum a Dionysio tyranno Siciliæ dicitur (Diserte narratur res a Diodoro XV, 14, ubi conf. Wesseling), de quo Lucilius: Scorta Pyrgentia. Pyrgi jam Rutilii ætate, ineunte Sec. V: Nunc ville grandes, oppida parva prius Itin. I, 223. 224. Omnino totus ille Rutilii locus cum hac carminis parte comparandus est. Quod Graviscas intempestas dixit, situm respexit in humili ac palustri planitie sub montibus Cornetanis a læva Martæ fluminis. Rutil. Itin. I, 282 Graviscæ, Quas premit æstivæ sæpe paludis odor. Cato in Origg. apud Serv. ad h. 1. Ideo Graviscæ dictæ sunt, quod gravem aerem sustinent: quod si ita est, nomen a Romanis demum vel a Latinis inditum esse debuit.

Inde a v. 185 Ligures Etruscis comites dedit, vicinum populum, quicum multa bella gesserant veteres Etrusci: nunc vero addidisse eos videtur propterea, quoniam ornatum dabat carmini ea gens, quippe de qua veteres fabulæ, poetarum carminibus decantatæ, fuere plures; quibus caussam dedit Græcorum priscorum ȧvioropnoía in his locis, dum Padum s. Eridanum in Ligurum finibus ex monte Vesulo ortum una cum ostiis et succino, tum Phaethontem et Cygnum ad Ligures retulere. Pherecydes primus fabularum harum auctor fuisse videtur: saltem is primus Eridanum edidit secundum Hyginum fab. 154; fabulam de Phaethonte et Heliadum electro primi Æschylus, Philoxenus, Nicander, Euripides, Satyrus, commenti esse videbantur Plinio XXXVII, 2 s. 11, 1. Imprimis Tragici in his fabulis sibi placuerant, unde has fabulas тpayı λny appellat Polyb. II, 16, 13. fuit in his quoque, quod populi ad Padum atris vestibus utebantur: μɛλaveiμores erant: quod a luctu propter Phaethontis casum in morem abiisse narratum erat. De ceteris vid. Not. ad v. 185 sq. conf. sup. Excurs. I ad lib. VII.

Claudunt agmen quingenti Mantuani duce Ocno v. 198—212, quem, Tiberis et Mantus filium, Mantuam condidisse et matris nomen urbi imposuisse acceperat Maro. Mantua originem antiquissimam fuisse necesse est, cum poeta ad hæc tempora eam referre ausus sit. Tiberis filius non male habitus Ocnus: cum ab Etruscis condita fuerit Mantua tum, cum, iis, qui ea loca incolebant, barbaris expulsis, loca ultra Apenninum illi tenerent. Manto autem Tiresiæ filia mater ei data, secundum eundem vulgarem Romanorum errorem, quo urbium Italiæ nomina et origines a Græcis repetebant: qua de re satis in Excurss. ad lib. VII dictum est. Ocnus autem hic, vel Aucnus, nullo modo cum Græcorum Ocno est confundendus, quem in locis inferis collocarunt

nonnulli ex poetis. Diversa de Ocno alios et de Mantuæ origine tradidisse, ex Servio ad v. 198 colligi potest; fuerunt enim qui Bononiam quoque, olim Felsinam, ab eo conditam traderent: at Mantuam a Tarchonte conditam narraverant alii, Mantuamque ideo nominatam, quod Etrusca lingua Mantus Dis pater est, cui urbem consecravit. Quæ sequuntur v. 201-203 Mantua dives avis: sed non genus omnibus unum; Gens illi triplex, populi sub gente quaterni, Ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires, plurimum habent obscuritatis. Servii nota ad v. 201 et 202 admodum corrupta et obscura est, et quantum intelligo ex binis interpretationibus diversis conflata. Altera hæc: ut Mantua tres habuerit tribus, quæ in quaternas curias dividebantur. Ita dicerem sub Gallorum incursionem Etruscos ex ceteris XI civitatibus circum

padanis Mantuam confluxisse, et fuisse in tres tribus descriptos, quarum quæque quatuor demos haberet, quos Virgilius populos dixit. Verum sic non poterat Mantua dici caput his populis. Attigit locum Jo. Fr. Gronovius ad Liv. V, 34. 35 et gentem triplicem accipit tres regiones. Docet ille quidem eo loco copiose, gentes et populos sæpe conjungi apud scriptores, et patere gentem latius, ac posse sub se comprehendere plures populos, de quo nemo facile dubitet. Verum hæc omnia Virgilianum locum parum expediunt. Fac enim hoc ita se habere: Mantuam (aut, quod malim, agrum Mantuanum) habuisse tres regiones, quarum quæque contineret quatuor populos (h. conventus, dhμovs), an de prisco Mantuæ statu sic constat melius? an in vetere historia quicquam est, quod cum ea memoratione consentiat? Nec vero versus præcedens convenit: Mantua dives avis; quid enim his cum illa divisione in regiones commune est? Cluverius in Ital. ant. p. 255, etsi populos quaternos prorsus explodit, tanquam poetæ commentum, quo diversas historias compilatas miscuerit: gentem tamen triplicem agnoscit et ad triplices colonos refert, qui Mantuam insederunt. Fuerunt enim conditores urbis Etrusci: iis ex agris circumpadanis expulsis, Galli urbem tenuerunt aut Etruscis fuerunt admixti; tandem ex finitimis Venetis nonnulli inter cives adscripti fuere. Ea vero ratio nec illud expedit: dives avis; nec reliqua, imprimis hoc ipsa caput populis. Servius ad v. 201 primum a Thebanis, deinde a Tuscis, novissime a Gallis, vel, ut alii dicunt, a Sarsinatibus, qui Perusiæ consederant, conditam narrat Mantuam: quæ unde acceperit, cum inepta prorsus sint, nemo facile dicat. Thebanos intulit forte propter Manto. Meo quidem judicio hæc omnia facile expedias, si memineris Etruscos antiquitus, cum trans Apenninum late omnia tene

rent, regionem circumpadanam in XII civitates descripsisse, quemadmodum ipsa Etruria XII civitates principes habebat. Cf. Polyb. II, 17. Liv. V, 33. Inter has XII civitates Virgilium arbitror non modo retulisse Mantuam suam; id quod recte faciebat: nam etiam Plin. III, 19 s. 23 Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua: verum etiam principem ceteris præposuisse; etsi honorem eum ab aliis Bononiæ habitum constat. Plinius utique lib. III, 15 s. 20 Bononia Felsina vocitata cum princeps Etruriæ esset; etsi sententia Plinii et hæc esse potest: fuisse et ipsam Felsinam inter principes. Copias igitur adducebat Ocnus Mantuanas ex XII populis Etruscis, qui incolebant agrum circumpadanum, conflatas: itaque non genus omnibus unum erat. Quod vero addit poeta, ex eo primum discimus, XII illos populos seu civitates in tres gentes fuisse divisas ; id quod ad Etruscas origines notabile est. Non igitur poeta, quod voluere interpretes, de Mantuanorum origine in h. 1. agit, nec de majorum diversa stirpe, nec de divisione agri Mantuani in regiones et conventus: sed de copiis agitur, quas Ocnus Mantuæ conditor adducit ex civitatibus XII circumpadanis, quibus Mantua illo tempore caput erat.

Mantuanis accensuit denique v. 208 Aulestem, quem inter Italos non ignobilem fuisse ex Servianis laciniis ad v. 198 colligo: fuit enim secundum nonnullos Ocni frater et Perusic conditor habitus.

Illud adhuc subjiciam: novam super loci interpretatione moveri posse difficultatem ex Silio, qui VIII, 600. 601 in recensu populorum et civitatum: Et quondam, inquit, Teucris comes in Laurentia bella Ocni prisca domus parvique Bononia Rheni. De Mantua eum accipi non posse, manifestum fit, quod viris doctis notatum, cum v. 594 jam eam memoraverit. Necesse igitur est, Silium verba patriis ab oris sup. v. 198 hujus lib. X accepisse de Bononia, tanquam prisca Ocni et patria sede, antequam ad Mantuam condendam discessisset. Diversa igitur et hæc est ab ea, quam supra ex Servio ad v. 198 attigimus, fabula de condita ab Ocno Felsina (ut cum Cluverio legendum), seu Bononia. Lux ex his affundi potest notæ Julii Sabini ad v. 203 Ipsa caput populis, ça de Bononia hoc accipere voluit.

EXCURSUS I*

Lib. X, 185. Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, Transierim, Cinyra et paucis comitate Cupavo, Cujus olorinæ surgunt de vertice pennæ : (Crimen amor vestrum, formæque insigne paterna.) Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, Populeas inter frondes umbramque sororum Dum canit et mæstum Musa solatur amorem, Canentem molli pluma duxisse senectam; Linquentem terras et sidera voce sequentem. Locus suavissimus, uno tamen versu misere turbatus; in ceteris sententia expedita: Cupavo dux Ligurum pennis olorinis ornatam galeam gestans, in memoriam patris, qui desiderio Phaethontis amati sibique erepti in olorem erat mutatus. Potuit fabula esse Italiæ domestica; evenisse tamen apparet, ut ex Oriente fabulam de Phaethonte et Cinyra (conf. Apollod. III, 14, 3, et Notata ad e. 1.), in Liguriam traducerent homines; etsi Ligurum diversus plane est Cycnus et Phaethon. Si Phanoclis elegi, "Epwres, superessent (de quibus v. Heins. et Burmann. ad Ovid. Met. X, 83, et Ruhnken. Ep. crit. p. 299), melius forte de fabula constaret; nam ex illo ductam eam esse, a Lactantio proditur in Narrat. fabb. II, 4. De Cycno in olorem mutato fabula per se est vulgatissima, conjuncta illa cum altera de Phaethontis casu, jam inde ab Hesiodo ap. Hyginum 154. Multa autem in ea tradita fuisse, de quibus nunc parum constat, uti ex adjecta hac amoris memoratione, ita etiam ex anaglypho discas apud Winkelmann. Monum. ined. n. 43, ubi in eo argumento ex sarcophago villa Borghesiæ expresso a tergo Cygni adolescens stat testudini insistens. Pro Cupavone eum habebat Winkelm., sed sola conjectura nixus. Ut nunc locus noster se habet, obscuritatem habet: Cinyra, et (ita olim distinguebatur) paucis comitate Cupavo, Crimen amor vestrum, formæque insigne paternæ: ut aliquo saltem modo expediatur illud: Crimen amor vestrum ; statuere necesse esse videbatur, Cinyram et Cupavonem turpi se amore prosecutos esse: quo ducere videtur voc. vestrum. Mox tamen non illi, sed Phaethon amatus fertur a Cycno. Dixeris utrumque Cinyram et Cupavonem fuisse filios Cycni: iisque labem adspergere infamiam patris, cujus insigne sint pennæ in galea olorinæ tum vero cujus et vestrum non bene respondent; nisi poetam censeas pro quorum,

[blocks in formation]

orationem retraxisse poetica licentia ad alterum, Cupavonem, et dixisse, cujus; aut unum tantum Cupavonem fuisse filium Cycni; tum iterum hæres in vestrum; nec licet conjicere, scriptum fuisse: crimen amor vetitum. Alius dixerit sustinendam esse pronuntiationem post Cinyra: Non ego te Transierim Cinyra; et (pro nec te) paucis comitate Cupavo, Cujus. Aut accipienda et scribenda esse: Cinyra et paucis comitate Cuparo, ut Cupavo Cinyram et paucos comites habuerit. non ego te transierim, o Cupavo comitate Cinyra et paucis: crimen amor vestrum, ut et ipsi fuerint alter ἐραστής, Cinyras ὁ ἐρώμενος. Bene hoc procederet, nisi adjectum esset: formæque insigne paternæ : quod ad unum Cupavonem referri potest; nisi placeat asserere: extrema hæc esse aliunde assuta, et fuisse tantum a Marone prius hemistichium : Crimen amor vestrum. Fatendum tamen vel sic toto extruso versu: Crimen amor vestrum, reliqua expedita esse; Cupavo cristam habet ex pennis olorinis v. 187 in memoriam patris Cycni in olorem mutati ex nimio luctu de Phaethontis, quem amaverat, casu. Cygnus apud Ovidium 1. c. Sthenelei (non Steneli) filius, Phaethonti materno a sanguine junctus, mente tamen propior dictus. inter populeas frondes umbramque sororum, populos (nigras, aiyɛipovs), electrum exudantes (Stephan. Byzant. in 'HλɛKTρides et Aristot. Mir. Audit. s. Narrat. c. 82, ubi vid. Beckmann.), in quas Phaethontis sorores fuere mutatæ; ex nonnullorum saltem narratione (vid. Apollon. IV, 604); nam alias in alnos, larices, piceas, mutatæ esse dicuntur. cf. ad Ecl. VI, 62. Super mytho de cycno Apollini consecrato ingeniose plura coagmentavit nuper Vossius Mythol. Briefe: ut inspiciendo passim libro cognovi. Subjiciam nunc quoque ea, quæ in Var. Lect. olim erant notata. Dixi ibi, mihi totum versum ex margine irrepsisse videri: ita ille consutus est ex binis sententiis hiantibus: nam nec illa: Crimen amor vestrum per se ullum habent commodum sensum, ne tum quidem, si versum insigne legas, pro, insigni formæ versa. Sed adscripserat aliquis: surgunt de vertice penna: forma insigne paterna. Supplevit versum ineptus homo ex reliquo Scholio, quod adscriptum erat de incesto amore Cycni in Phaethontem. Jam hoc versu ejecto quam bene procedant omnia, pro se quisque intelligit. Aliam iniit viam vir doctus, Ouwens Noct. Hag. III, 27, qui omne vitium in verbis Cinyra et quærit et relinquit; ut agatur de uno Cupavone; ut penna olorinæ sint per appositionem insigne forma paterne Cycni, et crimen, caussa tanti infortunii, amor, luctus nimius in Phaethontis morte. vestrum pro tuum. Quam dura et coacta hæc sint, facile sentias. Non multum recedit tertia ratio, quam

« IndietroContinua »