Immagini della pagina
PDF
ePub

Brunckius intulit, interpunctione mutata: penna: Crimen, Amor, vestrum, formæque insigne paterna. Non licebat assequi'sensum, nisi nota inspecta; e qua apparet, sic accipiendum esse: quæ pennæ, o Amor, tibi sunt crimini. Exigat hæc unus quisque pro se et videat, an valde mollia ea sint, et accommodata reliquis. Inciderat in eandem rationem Jo. Schraderus' in schedis, et laudat versus Ciris 328 Non ego te conor Flectere, Amor, etc. Versu ad méum judicium ejecto non hiat sententia, sed multo magis coit: namque redditur caussa ejus, quod antecedit quod olorinas pennas pro crista gestat Cupavo: namque ferunt patrem in olorem esse mutatum. Nunc video Wakefield refinxisse: Carmen pro crimen: ut sit: "Canebant ad prælium euntes, pro more plurimarum gentium, amorem Cycni in Phaethonta et mutationem ejus in avem, cujus pénnæ galeas eorum insigniebant" ingeniose quidem. Ad verbum tamen esset: O Cinyra et Cupavo, carmen vestrum erat amor et insigne formæ paternæ. Argumentum adeo cantus bellic; erat iis patris amor in puerum et mutatio in olorem ex longo luctu in pueri morte; argumentum agmini militari non valde consentaneum. Expectabam facta patrum et laudes.

EXCURSUS II

De Amyclis tacitis.

Lib. X, 554. tacitis regnavit Amyclis. Cur tacitas Amyclas dixerit, varia commenta affert Servius, vix digna quæ repetantur. Quæ probabiliter dici possint, hæc esse arbitror: Loca Lucilii: Mihi necesse est, loqui: nam scio Amyclas tacendo periisse, Silii VIII, 529 et Pervigil. Ven. sub f. satis docent, ad illàm narrationem poetam respexisse, qua, "cum frequenter falso nuntiarentur hostes, et inani terrore civitas quassaretur, lata lege cautum est: né quis unquam hostis nuntiaret adventum. Postea cum vere hostis veniret, nullo nuntiante, ex improviso civitas capta est: unde tacita Amycle dicta sunt, quod periere silentio." Recte hæc ab Aspro, nam is auctor a Julio Sabino proditur, tradita videntur, sed falso ad has Ausonum Amyclas revocata, quæ a serpentibus deletæ fuere; v. Notam: cum ea ad Amyclas Laconica

spectarent, quas a Doriensibus deletas esse, proditum reperimus. Nam, Peloponneso a Doriensibus et Heraclidis occupata, oppida aliquot Laconicæ per ducentos adhuc annos tenuerant Achæi, donec, paullo ante bellum Messenium primum, regis Telecli ductu, Dorienses seu Lacedæmonii ea loca expugnata solo æquarunt. Inter quæ fuere Amyclæ, quæ acriter restiterunt, nec nisi belli diuturnitate attritæ in ditionem cesserunt. Tropæum de iis erectum pro argumento virtutis eorum, qui victi erant, habebatur: Pausan. III, 2, p. 208 et c. 12, p. 237. Amycle eversæ vici formam per multa tempora habuerunt, claræ imprimis dei Amyclæi templo et throno. vid. ibid. III, 19 et 18, de quo disputatum est a nobis in Antiquar. Abhandl. I Stück. De expugnatione illa Amyclarum a priscis scriptoribus plura fuisse narrata, tum ex Pausania, tum ex Pindari locis Isthm. VII, 18—22. Pyth. I, 124. 125. 126 patet: unde intelligitur, fuisse Ægidarum, quæ Spartæ tribus erat Thebis oriunda, præcipuas in eo bello partes Amyclasque illis habitandas esse assignatas. Si veterem commentatorem in Pyth. V, 96 et 101 et Isthm. VII, 18 integriorem haberemus, plura ex Ephoro et Aristotele de hoc bello teneremus. A Strabone lib. VIII, p. 560 C. 561 D. ex Ephoro (conf. Meurs. Misc. Lac. IV, 3), Amyclæ ab Heraclidis Philonomo, qui Lacedæmonem iis prodiderat, concessæ narrantur; si vera sunt, quæ Conon Narrat. 36 apposuit, adducti ab eo coloni ex Imbro et Lemno fuere, qui tertia hinc ætate, seditione adversus Dorienses facta, ejecti Cretam adierunt et Gortynem occuparunt. Ad hoc itaque tempus referenda esse videtur Amyclarum illa a Doriensibus facta expugnatio: urbe ex improviso occupata. Ut autem hoc ad Amyclas Italia transferri posset, error ille, quem toties castigavimus, locum fecit, cum non modo Græcorum colonias per totam Italiam disseminarent veteres auctores Latini, verum etiam urbium origines ac notitias nominum similitudine corrumperent. Urbem Amuclas in his locis Italiæ fuisse nemo dubitet. Sed nominis similitudo fecit, ut a nonnullis narraretur, Laconas eam urbem condidisse, et ab Amyclis suis nomen indidisse. De tempore coloniæ ductæ varie traditum. Alii comites Castoris et Pollucis huc appulisse narrarunt, alii Amyclæos cum Glauco, Minois filio, venisse (apud Servium); tandem etiam fuere, qui Lycurgi ætate coloniam ductam dicerent ab iis, qui novis legibus uti nollent: hos enim, ubi in agro Pomentino escendissent, Feroniæ fanum extruxisse, et partim inde Sabinos contendisse. v. Dionys. Halic. lib. II, 49 (p. 113). Ceterum ad istas

Italiæ Amyclas, quæ a serpentibus delete esse narrantur, spectare creditur marmor in ædibus March. Rondinini Romæ servatum, (apud Guattani Monumenti antichi inediti per l' anno 1787. p. LXXVI. tav. I) in quo Fluvius intra ulvosum amnem ad medium corpus recubans excipit patera rivum ex alto fonte descendentem de monté, in quo ruinæ urbis visuntur; properat ad rivum serpens ingens barbatus, tanquam sitim restincturus. Manifestum utique fit, urbem in alto sitam vastatam ac desolatam declarari.

P. VIRGILII MARONIS

EN EIDOS

LIBER UNDECIMUS

ARGUMENTUM

OCCISO Mezentio victor Æneas Marti tropæum erigit: Pallantis mortui corpus magno pompæ apparatu ad Evandri urbem remittit: ubi summo et patris et suorum omnium luctu excipitur-99. Interim oratores a Latinis missi dierum duodecim inducias impetrant: quo temporis spatio utrique suorum cadavera perquirunt, supremoque sepulturæ honore prosequuntur-224. Eodem quoque tempore Venulus, quem sub belli initium legatum ad Diomedem miserant Latini, ad suos rediens auxilia sibi denegata renuntiat—295. Ea spe destitutus Latinus, consilio convocato de summa belli consultat, legatosque de pacis conditionibus ad Æneam mittendos censet-335. Ibi Drances et Turnus pro inveterato inter ipsos odio se mutuis conviciis proscindunt444. Interim Æneas, bipartito divisis copiis, levis armaturæ equites planis itineribus ad urbem præmittit: ipse cum reliquo exercitu per loca silvis montibusque impedita ad editiorem oppidi partem contendit. Cujus rei nuntio Laurentum perlato consilium dimittitur: paranturque ea, quæ ad urbis defensionem putantur pertinere--485. Turnus cognito per exploratores Æneæ consilio bifariam et ipse suas copias partitur: equitibus Messapum et Camillam præficit, eosque hostium equitibus opponit; ipse cum peditibus angustias, qua necessario Æneæ ad urbem iter erat, breviori itinere occupat, atque ibi in insidiis subsistit-531. Interponitur episodium de Camilla-596. Interim equestre prælium committitur, diuque dubio utrimque eventu pugnatur-647. Ibi Camilla, magna prius edita hostium strage, dum Chloreum, Cybeles sacerdotem, armorum ejus pulcritudine capta, incautius sequitur, ex insidiis ab Arunte hasta trajicitur-835. Quam tamen sacræ virginis cædem Aruns non diu tulit inultam: nam et ipse paullo post ab Opi, Dianæ ministra, sagitta trajectus offensi numinis poenas persolvit-867. Camillæ nece consternati Rutuli fugam arripiunt: Trojani urbis oppugnationem parant895. Ejus calamitatis nuntio ab Acca, Camillæ comite, ad Turnum perlato, relictis quas obsederat angustiis, suis auxilio accurrit. Eodem subsequitur et Æneas; et, quoniam imminente jam nocte prælium committi non poterat, utrique positis ante urbem castris considunt—ad fin.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.

Æneas, quanquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataqué funere mens est,
Vota deûm primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezentî ducis exuvias; tibi, magne, tropæum,
Bellipotens; aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum

5

3 Julius

2 et abest nonnullis Pier. et Heins., etiam edd. vett. humandi Zalich. Sab. ad h. v. " Apronianus legit: mens turbata præcipitat funera." Spectat hoc eo, quod in Mediceo legitur: funera; sic quoque Exc. Burm., perperam. 6 Consistunt Goth. tert., perperam et hoc. Truncum quercus amputatum statuit, constituit, Æneas in tumulo. 7 eximias Franc. triumphum Goth. tert. pro var. lect. pr. Hamb. roranti Goth. sec., sicque Rom. 9 Truncaque tela Goth. Tert. virum Lutat. ad Stat.

Ductus adversus Latinorum urbem Laurentum Æneæ exercitus merito, ut partem argumenti et rerum narratarum, ita librum Æneidis constituit. Hoc, quod per se parum fecundum erat et jejunum, magna rerum, accessionum, et episodiorum copia, ornavit poeta: funere Pallantis, sepultura cæsorum, reditu legatorum Latini ad Diomedem, consultatione de legatis cum pacis conditionibus ad Æneam mittendis, et, in ipso accessu ad urbem, Camillæ pugna ac cæde.

1. Altero mane post superioris diei pugnam, cujus exitum non diserte memoravit, sed Mezentii cæde territos Rutulos in fugam se dedisse facile unusquisque assequitur. Brevitatisne studio hoc dederit poeta, qui semper ad eventum festinat, et, quæ ornari nec possunt, omittit, an secundis curis reservarit, quis pro

8

certo affirmet? Certe formula interea parum opportuna esse videtur: si ultimos versus superioris libri cogites.

2. 3. curæ præcipitant, potentius, quam, urguent, premunt, ut impenderet tempus humationi casorum militum. funere, dolore ex funeribus suorum, imprimis Pallantis. 4. Eoo Lucifero, ut sup. III, 588. Ad religionem autem Æneæ hoc spectat, quod ante omnia persolvit diis vota (vota deorum), et nunc quidem tropæo in Martis honorem constituto. 5. Locus de tropæo erigendo luculentus: quem æmulatus est Stat. Theb. II,704 sqq., ad orationis saltem copiam comparandus. Aliud genus. tropæi, humeris gestatum v. inf. 83. 84. tumulo, seu eminentiore loco, seu terra aggesta. aggere camporum medio dixit Statius I. c. 708. Tela trunca viri, fractas Mezentii hastas sup. X, 882 sqq. bis sex; Statius ibid.

« IndietroContinua »