Immagini della pagina
PDF
ePub

Tela manu trepida jaciunt; ac robore duro
Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
Præcipites, primæque mori pro manibus ardent. 895
Interea Turnum in silvis sævissimus implet
Nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum :
Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
Ingruere infensos hostes, et Marte secundo
Omnia corripuisse; metum jam ad mœnia ferri.
Ille furens (et sæva Jovis sic numina poscunt)

900

quemadmodum, parum commodum est), aut in et mutari. Ita erit: Monstrat amor verus patriæ; et videre Camillam; h. et viderant matronæ paullo ante Camilla exemplum. Sed vereor, ne, si non totus versus, at hemistichium tamen, seu posterius, ut videre Camillam, ad supplendum versum, quem poeta imperfectum reliquerat, illatum sit; seu prius quoque, cum in margine pro interpretatione adscriptum esset: ut videre Camillam. Totus versus, ut dixi, olet interpolatoriam operam. 893 trepida Bigot. manu jaciunt : trepidæque et Ed. pr. Burm. 895 ardent recepit Heins., pro vulgato audent. Habet et hoc suam vim. Sed ardent de re bellica poetis quoque satis frequentatum. Duplicis lectionis diversæ duces: ardent Rom. et fragm. Vatic., tum Gud. Menag. pr. et Montalb. et ipse Medic. a m. pr., sed idem a m. sec., adeoque ex Aproniani emendatione, audent, quod plerique sequuntur, ex Gothanis quidem pr. et tert. nec male hoc, respectu sexus: audent nunc mori, h. e. discrimen mortis adire, etsi feminæ. 896 in abest Bigot. et Goth. pr. ac tert., et Interea silvis Turnus Ed. Ven. Burm., qui Virgilium silvis dicere maluisse, quam in s., notat. densissimus Moret. sec. lenissimus Franc. 897 et deest Mentel. pr. unde Heins. conj. Nuntius, ingentem juveni; inde tamen nihil lucreris. ingentem vel cæcum Hamb. 828 Dejectas pr. Hamb. a m. sec. Ed. pr. Burm. 899 infestos Edd. vett. et, haud dubie inde ductus, Goth. pr., a quibus discessit Naugerius in ed. tert. Ald. 900 Omnia corripuisse metum : jam sec. Moret., quod et ipsum ferri possit. metu Menag. pr., sicque videtur legisse Jul. Sab. 901 et sæva codd. Pierii et Heinsii: sicque editum a Naugerio, et revocatum ab Heinsio: vett. edd. fere: jam s. Ita vero distingui debebat: Ille furens jam, sava J., idque non improbem. Ed.

earum animum ac virtutem declarat: ita obscuriorem esse sententiam, quam pro poetæ ingenio ac more, facile largiar; ergo sequendum alterum: amor verus patriæ monstrat Camillam sc. pugnantem et occumbentem pro patria: quo exemplo inflammatæ ipsæ arma capiunt. Ita virtus aliquem monstrat, insignem reddit, ut conspiciatur inter ceteros et noscatur. Ita melius poetam declarari puto, quam aliis modis, quos antea tentaveram. 893. 894. Junge stipites robore duro: quibus et sudibus pro ferro utuntur. 895. Præcipites, ut trepida, festinationem ac studium declarat.

896. Nuntius pro re nuntiata. Hoc facile quisque videat. Malim illud observatum: Nuntius implet Turnum, ut absolute, implere aliquem, dictum sit. Sed res sic expedienda: usum esse poetam more suo, et id, quod adjiciendum erat: implet Turnum ingenti tumultu, in binas enuntiationes resolvisse: Nuntius implet Turnum, et Acca fert juveni ingentem tumultum, perturbationem, rem nuntiat, quæ turbet ejus animum. Marte secundo omnia corripuisse, et victores pugna facta omnia loca occupasse.

901. Comparant illud Aòç d'ÉTEλείετο βουλή Iliad. A, 5. Pertinet

Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit.
Vix e conspectu exierat, campumque tenebat:
Cum pater Æneas, saltus ingressus apertos,
Exuperatque jugum, silvaque evadit opaca.
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
Agmine, nec longis inter se passibus absunt;
Ac simul Æneas fumantes pulvere campos
Prospexit longe, Laurentiaque agmina vidit ;
Et sævum Ænean agnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque ineant pugnas et prælia tentent;
Ni roseus fessos jam gurgite Phœbus Hibero
Tinguat equos, noctemque die labente reducat.
Considunt castris ante urbem, et monia vallant.

905

910

915

Mediol. et aliæ vulgg. cum Goth. pr. et cum codd. Ursin. nam s. Dorvill. a m. pr. si sava Jovis. nomina Medic. sic n. pellunt Rom. 902 nemora avia Bigot. et Goth. tert. liquit pr. Moret. linquent Goth. sec. 903 camposq. Medic., et pro div. lect. tert. Rottend. 904 Tum p. Parrhas. invadit aliquot Pier. evasit Ed. pr. Burm. silvasque— opacas Sprot. alter Hamb. et Scheffer. cum Parrhas. vid. sup. ad IX, 99. 907 passibus ibant pr. Moret. 908 At simul pars codd. Heins., sicque vett. edd. nonnullæ, etiam Ald. tert., idque equidem malim : tunc vero v. 912 copula delenda et revocanda est lectio: Continuo pugnas ineant. Continuata enim oratio: At, simul—equorum, Continuo pugnas ineant. Nunc interpunxi post equorum; ut jungas: feruntur—ac simul— simul Turnus. Tum pater Rom. et quatuor Heins., repetitum ex v. 904. 910 cognovit Zulich. conspexit Gud. pr. Menag. et pr. Moret. 911 Adventusque Medic., doctius. Adventusque virum Ed. pr. Burm. Adventumque virum uterque Rottend. ex v. 607 h. 1. flatumque Rom. Montalb. et Voss. pr. 912 Continuoque ineant p.; ita jam editum inde ab Ald. pr., usque ad Pulman. et Steph., a quibus vulgari cœpit Continuo pugnas ineant., adversantibus scriptis. Etsi id ipsum e MS. Fabricii revocat Cuninghamus. Scilicet laboratum est interpunctione et adscito At v. 908. ineunt Medic. a m. pr. reliqua idem Continuoque i. p. ; tum Edd. pr. Burm. ineunt et tentant. Abest que ab aliis, et vett. edd. pugnam. Sed hæc nulli usui sunt, adeoque ea monere piget. autem hoc, ut toties vidimus, ad epicam œconomiam, ne casu factum videatur, sed Jovis voluntate. sava, ut alibi apud poetam, infesta, adversa: at mox savum Æneam fortem, ut I, 99 et al. 902. Locorum notationem v. sup. 522. 527 sqq. et Nota ad e. I. 904. saltus apertos non obsessos amplius, vacuos ab hoste. 905. exuperat jugum, conf. eod. loco. Enean in armis junge, armatum, cum agmine armatorum. 911. cf. sup. ad v. 607. flatus, hinnitus. 912.,

Kai vú kev―ɛi μŋ. ineant. tentent ; iniissent, tentassent, ni tinxisset b. e. mersisset equos Phoebus Oceano occiduo, qui ultra Hispaniam patet. Monuere olim Grammatici apud Servium: tinguat, humiliter dictum esse. Poterat simile quid moneri paullo ante in v. 912 ineant pugnas et prælia tentent. Potest tamen defendi hoc, cum et discrimen habeant illa duo, et jungi fere sic soleant ab Homero : πολεμιζέμεν ἠὲ μάχεσθαι,

EXCURSUS I

De Diomedis sedibus in Apuliæ litore.

LIB. XI, 243. Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra etc., et supra VIII, 9 Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, Qui petat auxilium. Qua arte poeta septimo libro Græcas colonias et populos, quorum originem veteres fabulæ a Græcis repetebant, Latinis et Rutulis in belli societatem adjunxit, eadem nunc ad Diomedem in extrema Italiæ ora de auxiliis petendis legatos mitti narrat. Quorum auxiliorum adventum cum temporis angustiæ, quibus reliqua belli eventa includuntur, non admittant: legatorum reditu et renuntiatione auxilii negati præclare utitur Maro ad rerum exitum accelerandum et Latinorum consilia præcipitanda. Nam primum incidit (v. lib. XI, 225 sqq.) legatorum reditus in id tempus, quo ante paucos dies a Latinis parum prospere erat pugnatum, consiliaque eorum jam inclinatis animis ad pacem spectabant. Tum vero legati non modo negatum a Diomede auxilium renuntiant, verum etiam consilia ejus et mandata exponunt, quibus ad componendam cum Enea pacem gravissime hortatur. Erant autem de Diomedis in Daunia, quæ Apuliæ pars est, sedibus fabulæ Græcorum antiquissima. Ibycum auctorem Schol. Pindari ad Nem. X, 12 excitat, sed cyclicis probabile fit poetis illas esse tribuendas, iis imprimis, qui reditus Achivorum (Nóσrovc) carmine exposuerant (cf. sup. ad v. 265. Ad eorum exemplum Diomedea libris XII scripta erat a Julio Antonio: ap. Schol. Horat. IV, 2, 33, uti Phæacis a Tuticano, et reditus Menelai et Helena a Lupo: Ovid. ex Ponto IV, 16, 26. 27). Redux enim a Troja Argos factus Diomedes (vid. Odyss. г, 180 sq.), cognitis uxoris Ægialeæ et adulteri Cometæ, Stheneli f., insidiis, iterum naves conscendit, et post multos errores (cf. Ovid. XIV Met. 478 sqq.), quibus etiam Ætoliam adiisse ferebatur (v. c. Antonin. Metam. c. 37, ubi cf. Not., et ad ea add. Not. ad Apollodor. p. 129 sqq.), cum sociis Doriensibus, quos adduxerat, in Sinum Adriaticum evectus, in Daunorum finibus consedit, et Dauni regis filia in matrimonium ducta urbem condidit, cui ab Argis Peloponnesi, quibus imperaverat et quorum antiquum nomen "Apyos ILOV fuit, hoc ipsum nomen Argos Hippium imposuime fertur ; quod

postea in Argyrippam, tandemque in Arpos contractum esse aiunt. Hæc est Diomedis urbs lib. VIII, 9. XI, 226, et Ætoli Arpi lib. X, 28, et lib. XI, 246. 247 Ille urbem Argyripam patriæ cognomine gentis Victor Gargani condebat Iapygis arvis. conf. Serv. ad VIII, 9. Cluver. Ital. ant. p. 1215 sqq. Postea aliarum quoque urbium primordia ad Diomedem referri cœpere: ut Brundisii, ap. Justin. XII, 2, etsi alii (Strab. VI, p. 432 A.) Cretensibus hanc urbem vindicant; tum Beneventi et Equitutici: Serv. ad En. VIII, 9. Venusiam, Canusium, Garganum, Beneventum, Venafrum idem ad XI, 246 memorat, Sipuntum Strabo VI, p. 435 B. Fuere etiam aliæ terræ, quas adiisse narratus est Diomedes: nec modo in locis vicinis, ut insulam Corcyram (fragm. Heraclid. de rep. pag. 28), verum in Libyam adductus fuit a Juba Libycorum III (Plutarch. Parallel. p. 311 D.). De Diomedis autem erroribus omnino videndi Strabo VI, p. 434. 435. 436. Lycophron. v. 592-632 et ex eo Schol. Iliad. E, 421.

Objacent litori Apuliæ, contra montem Garganum, qui in promontorium ad mare procurrit, insulæ numero tres; cum tamen tertia saxosa sit, duæ tantum numerari solent; quarum unam vetustas insulam Diomedeam appellavit (occurrit jam apud Scymnum Chium v. 430. 431.432. Duas Strabo memorat, alteram habitatam, alteram desertam, lib. VI, p. 435 A.); nunc Isola di Tremiti est, a terræ motibus, quorum vestigia multa in ea occurrunt. In hac Diomedes hominum conspectui subductus ac pro deo cultus fertur, monumento quoque ac delubro ad seriorem ætatem prostante: v. Plin. lib. III extr. X, 44 s. 61. Inter deos receptum jam Pindarus memoravit Nem. X, 12. Socios autem in aves mutatos vulgata satis fabula tulit: quibus hinc avium Diomedearum nomen. v. imprimis Ovid. Met. XIV, 457 sqq. et noster poeta XI, 271-274 Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, Et socii amissi petierunt æthera pennis, Fluminibusque vagantur aves-et scopulos lacrimosis vocibus implent. Ortum fabulæ dedisse videtur certum avium genus, circa hæc loca sola, ut volunt, visi solitum, de quo locus class. Plin. X, 44 s. 61 et auctor de Mirab. Auscult. c. 80 (p. 722. 723). Sociis errorum amissis cum consedisset in his locis ignotis, aves visæ locum fabulandi præbuisse videri possunt. Plinium vel alium inde ductum scriptorem excripsit Augustinus C. D. XVIII, 16. Non diversa admodum est narratio de Leuce Achillis insula in ostiis seu Borysthenis, seu Tyræ, seu Istri, ubi avium similis cura circa Achillis tumulum narratur ab Arriano in Periplo M. Eux. p. 22 et, qui primo loco erat commemorandus, a Scymno Chio in Fragm. p. 45 To. II

Geogr. Huds. it. Antigon. in Admir. c. 134 (ed. Beckman. p. 236.) et Plin. X, 41. cf. de hac insula Vauvilliers Notas ad Sophocl. T. II, p. 61. Tertium simile his avium genus nobilius forte ceteris fuit Meleagridum, ad tumulum Meleagri in Etolia visarum: de quibus v. Ælian. H. A. IV, 42, ubi cf. Schneider et Antonin. Metamorph. c. 2. Antigon. Caryst. c. 11. et ibi Beckman. qui judicium eorum firmavit qui eas esse censent nostras Perlhüner, Pintades. v. Plinius X, 26 s. 37. 38. quas iterum ex Africæ occidentalibus oris in Europam apportarunt Franci Sæc. XIV. Exornaverat fabulam in Meleagro suo Sophocles, de quo v. Plin. XXXVII s. 11, 1. Tertium genus fabulosum est Memnonidum avium ex cinere Memnonis evolantium; notarum vel ex Ovid. Met. XIII, 576 sq. v. Ælian. H. A. V, 1. Quintus II, 569 sq. Moschus III, 44.

Habemus Benedicti Cochorellæ descriptionem insulæ Tremitanæ in Thesauro Italiæ repetitam; multa hic de avibus his, quas nunc Artenas appellant, narrantur; nec tamen inde certos avium harum characteres colligere licet, ut appareat, an ad larorum genus referendæ sint. Nec Aldrovandus Ornithol. lib. XIX, 3, qui accuratius de his avibus egit, quemque alii fere sequuntur, quicquam definit: etsi ille habuit ad se transmissam ex insula avem ex hoc genere. Nunc tamen inter Procellarias, ex anserino genere, referunt naturæ rerum auctores: apud Linnæum Procellaria Puffinus est. Sed bene Willoughbeius et Rayus monent, expectandos esse meliores auctores. Nunc vide Schneider. ad Reliqua Friderici II. Imp. Vol. II. in auctario p. 159 sq. Anatibus ampliores secundum Cochorellam, diem piscando in medio pelago exigunt, in scopulorum cavernis nidificant (quam recte itaque Virgilius posuerit Fluminibusque vagantur aves, non dicam. Sollertius Lycophron l. c. v. 595 oi Jadaooíar díaırav aivhoovoɩ.), solo adipe probantur incolis, quo pro medicamento illi utuntur: clamore imitantur vagitum puerorum et Kevvpiaμòr, unde docte Maro: scopulos lacrimosis vocibus implent, eod. loc. XI, 274. Plinius l. c. fulicarum similes ait; oloribus assimilat Lycophron 1. c. v. 597. Et Ovid. XIV Met. 509 Si volucrum quæ sit subitarum forma requiris, Ut non cycnorum, sic albis proxima cycnis. At Servius ad XI, 271 et Tzetzes ad Lycophr. 1. c. épodious interpretantur, quæ ardea essent; sed his vix accenseri possunt. (Nunc plura de his allata sunt a Beckmanno ad Mirab. Audit. c. 80, p. 157 sq. Hoc unum addam, haberi quoque avium Diomedearum descriptionem et imaginem in Veryard's Account of divers choice Remarks taken in a Journey, p. 359, 1701 fol.; sed nec is scientia na

« IndietroContinua »