Immagini della pagina
PDF
ePub

turæ satis fuit instructus). Varie ornata a poetis est fabula de sociis in aves mutatis seu vivo seu mortuo Diomede. Ita Illyriis accedentibus infestæ, Græcis amicæ aves esse narratæ sunt: Antonin. l. c. Plin. l. c. Strabo VI, p. 433 A. Ælian. H. A. I, 1, ubi v. Schneider. Recedit ab aliis auctor de mirab. Auscult. 1. c., qui aves extitisse ait Diomede ab Ænea, qui rex illa loca tenebat, per insidias occiso. Potest ὑπὸ τοῦ Αἰνέου videri mutandum in ὑπὸ τοῦ Δαύνου : sic enim olim nonnulli tradiderant. v. Schol. Lycophr. ad v. 603; nam omnino diversæ de Diomedis morte erant narrationes, monente Strabone 1. c. p. 436. De Enea cogitare non licet: nam congressum eum cum Diomede nemo veterum tradidit, Pausania teste lib. I, 11 f.

Unum adhuc commemorare juvat, quod Plinius lib. XII, 3 notavit (ex Theophrasto H. Plant. IV, 7), primam platanum in hanc insulam ad Diomedis tumulum ornandum fuisse invectam, inde in Siciliam transgressam, mox Italiæ donatam ad alias terras pervenisse. Quantum tamen ex Cochorella intelligitur, ex insula illa nunc exulat. Fuit similis fabula de myrto primum in Elpenoris tumulo enata. vid. Plin, XV, s. 36. cf. sup. Excurs. I ad lib. VII sub f. Late autem Diomedis nomen per Italiam pertinuit. Nam non Arpis modo sed Metaponti ac Thuriis pro heroe cultus fertur, vid. Schol. Pindari ad Nem. X, 12. Plurium idem urbium habitus conditor, ut supra commemoratum est. Et monstrata vetusta donaria Diomedis et sociorum arma Luceriæ in templo Minervæ : Strab. VI, p. 434 C. et auctor Mirab. Narrat. 117, ubi iepòv 'Adŋvās 'Axatas est; idem ap. Ælian. de H. A. XI, 5 év tý Δαυνίᾳ νεως τῆς ̓Αθηνᾶς τῆς Ἰλιάδος. perpetua comes Diomedis Minerva ut Ulyssis; factus quoque ille deus per Palladem: Pindar. N. X, 12. torques aureus in templo Dianæ in Peucetiis servabatur ibid. Mirab. Narrat. cap. 120. Quod vero multo etiam magis mireris, in intimo Sinus Adriatici recessu inter Venetos ad Timavum fuisse traditur fanum Diomedis. v. Strabo lib. V, p. 328. 329. VI, p. 435 B, aliudque inter Umbros circa Anconam, ut Scylax narrat in Periplo p. 6; apud Plin. III, 20 urbs Spina, ad ostium Padi Spineticum, condita a Diomede. Alias de Diomede narrationes v. ap. Strab. VI, p. 436. Vix videtur in his fides Græcis esse habenda: qui, cum heroem indigetem in iis locis coli audissent, forsan more suo Diomedem eum interpretati sunt. Verum a me hæc eo nunc commemorantur, ut intelligatur, fabulam de Diomedis in Italia sedibus fuisse satis nobilem inter veteres, ut poeta ea uti potuerit; usum autem esse ea poetam ad narrationem variandam et ornandam accommodate.

EXCURSUS II

De Camilla.

XI, 532 sqq. 539 sqq. Pulsus ob invidiam. Episodium hoc poeta ex antiquis Italorum historiis seu fabulis contexuisse putandus est. Ex Servio ad v. 567 colligi potest, Catonem hæc latius esse persecutum in Origg., quæ ipsa res excusare poterat factum per se portento simile, ut hastæ alligatam infantem trans amnem aliquis ita trajiciat, ut ripæ adversæ infigatur hasta, sine infantis noxa, quam cum illa humeris aut tergo illigata transnare amnem. Quod de Pyrrho, Epiri rege, puero narratum aiunt simile, plane diversum est, si Plutarchum inspicias. Diversus autem utique hic Metabus ab eo, qui ex Troja redux Metapontum in extrema Italia condidisse ferebatur. Is, de quo hic agitur, rex Priverni, quod Volscorum oppidum fuit (nunc vicus Piperno), per seditionem a suis pulsus, Camilla filia infante secum ducta, Amaseno trajecto, in silvis educavit filiam Dianæ consecratam. Non importuna est fabula ad variandam narrationem de bellico apparatu, et tenet animum expectatione fatorum Camillæ, de qua narrationem nunc instituit poeta. Interea huic episodio ultima poetæ manus non admota esse videtur, cum narratio cum ipso Eneidis argumento omnino non satis coaluerit, Opis autem a Diana inissæ ministerium vix eum, quem expectabamus, effectum habeat. Non poterat a morte fatali vindicare Camillam suam Diana; ut nec Jupiter Sarpedonem, nec alii dii alios heroes; Quod tamen idem Jupiter in Sarpedone sibi licere ait, quodque etiam providet, ut ejus corpus, victoris lubibrio subductum, in Lyciam abducatur, id hoc loco Diana curandum sibi sumit. Mittitur Opis, Dianæ arcu instructa, ut Camilla interemtorem conficiat. Illa Arruntem cæde Camilla exultantem sagitta transfigit, statimque ad Olympum evolat, v. 863. 867. Erat tamen, antequam discederet, corpus pugnæ subducendum et in patriam deportandum, quod ipsa dea promiserat se facturam v. 593. 594, ne spoliaretur aut truncaretur. Atqui hoc poeta non attigit: in quo excusari forte potest; ad artificium tamen poetæ referre hunc defectum nolim cum Servio ad v. 593. Ut autem hæc narratio vim ad animos advertendos habeat, ponendum est, fuisse apud Volscos vetus Camilla monumentum: uti Sarpe

[blocks in formation]

donis in Lycia habebatur sepulcrum, quo delatum ejus corpus Homerus narrare voluit Iliad. II, 453 sqq. Ceterum ex Camilla Clorindam Tassi tanquam exemplum esse expressam satis constat. vid. Gierusal. lib. Canto XII, St. 20 sqq.

EXCURSUS III

De chlamyde in nodum collecta.

775. 6. De Arrunte Phryge: tum croceam chlamydemque sinusque crepantes Carbuseos fulvo in nodum collegerat auro. Plura sunt, quæ dubitationem facere possint. Primo, sintne idem chlamys sinusque, an sint diversa: si diversa sunt, sinus sunt pallæ, cui superinduta chlamys fuit; tum sinus proprie in palla dictus est, et nodus esse potest cingulum, seu balteus aureus, quo palla colligebatur, ut ilia ambiret; uti supra dictum accepi nodum: I, 320 nodoque sinus collecta fluentes: ubi v. Notam. idem quod IV, 139 aurea purpuream subnectit fibula vestem etiam in balteo. Sicque Statius Theb. IV, 266 undantemque sinum nodis irrugat Iberis: vestem colligit et adstringit balteo purpureo. Claudian, in Prob. et Olyb. Cos. I, 89 nodus, qui sublevat ensem, Album puniceo pectus discriminat ostro.

Jam autem h. 1. legimus, Arruntem chlamydemque sinusque in nodum collegisse; adeoque utrique idem tribuitur, ut chlamys non minus quam palla balteo fuerit adstricta. Atqui chlamys non balteo constringitur, sed fibula: id quod e marmoribus et poetarum locis satis constat. Notum est vel ex Cod. XI, 11, 1 Fibulis quoque in chlamydibus his utantur, quæ solo auro et arte pretiosæ sunt. Restat itaque, ut de sola chlamyde poetam agere et chlamydi improprie sinus tribui dicamus, et hos sinus de plicarum sinubus accipiamus; hactenus enim chlamys bene sinuosa dici potest. Manendum itaque in eo, quod in nota posui: "chlamydem e tenui linteo, croceo colore, constrinxerat Arruns in humero fibula aurea."

Hactenus ex verbis est disputatum. Atqui cum verbis exploranda erat ipsa res. Versamur scilicet in amictu Phrygio; atque hic erat primo loco consulendus. Extant autem ejus exempla in prisce artis operibus. Nobile est signum, olim in Palatio Altemps servatum,

postea in Museum Pio-Clementinum translatum (Tom. II, t. 37. et antea in Raccolta t. CXXIV) quod vulgo Paridis sedentis editur: potiore saltem jure quam tot alia nudum Paridem cum pomo in manu referre credita. Ut braccas et pileum Phrygium omittam, indutus ille est tunica duplici, interiore manicata, altera exteriore ei injecta, et balteo supra femora adstricta; superinducta ei chlamyde ampla a tergo defluente; apparet in humero dextro fibula, qua chlamydem tanquam vinculo teneri facile existimes. Clarior res est in alio signo, Midæ illud edunt, in Monimentis Matthæianis t. XCVI, cujus truncus ex alabastrite temere refectus est capite manibusque ex marmore Numidico. Sed truncus præclarum est exemplum habitus Phrygii. Conveniunt in eandem speciem duo signa eodem in loco reperta, simillima inter se, sibique respondentia, quorum alterum sub Paridis nomine exhibuit Guattani (Monimenti inediti ad a. LXXXVII. p. 37. III.) alterum, majore cum sagacitate, sub ministri Mithriaci nomine Visconti Mus. Pio-Clement. Tom. III, tab. XXI.

Conspicitur similis, aut accedens iis, vestitus in aliis antiquis fragmentis. Ad majorem mollitiem comparatus est alius vestitus tenuissimæ materiæ, ventre nudato. (v. c. in Mus. Flor. III, LXXX.) Male enim audiere Phryges antiquissimis ætatibus propter mollitiem, increbrescente inter eos luxu ex opibus, scilicet, quas aurum in iis locis Phrygiæ et Lydiæ, etiam in amnibus, repertum invexerat. Multa alia addi possent, si his locus hic esset; verum ad rem sufficit, ex Phrygiis quoque operibus apparere, innui a poeta chlamydem Phrygiam fibula adstrictam in humero.

Sunt omnino in amictu Phrygio nonnulla notabiliora. Scilicet, etsi ille ad luxum et mollitiem accommodatus est, apparet tamen e borealibus locis eum deductum ejusque usum antiquiorem inter gelidæ plage incolas fuisse, quippe quibus totum corpus vestibus involvere, ipsaque femora et crura tegere mos est a natura monstratus. Spectat hoc ad Phrygum origines: quippe quos e locis borealibus cum Thracibus in Macedoniam descendisse hincque in Asiam trajecisse antiqua fama fuit. Itaque vestitus communis iis est cum habitu Dacorum, Parthorum, aliorumque barbarorum a septentrione ad mitius cœlum solumque profectorum. Aliud est, quod ad illustrationem commemorabo. Multa sunt anaglypha Mithriaca, in quibus Mithres expressus est simili prorsus ejus, qui Phrygum fuit, habitu: quo ipso firmatur id, quod viri docti docuerunt, religiones illas non a Persis esse traditas, sed in Asia occidentali inter barbaros repertas, interpolatis et per

mixtis sacris a Persis ductis; barbaros eos Phrygicæ originis fuisse, ipso signorum habitu apparet. Simile judicium, aut, si mavis, suspicionem facere licet de deo Luno, qui et ipse Phrygio habitu in numis, gemmis sigillisque occurrit; ut ad Phrygias superstitiones ejus prima notio referenda esse videatur. Fuit enim, nescio quomodo, interior ille Asiæ minoris tractus usque ad Euphratem fecundus superstitionum generibus variis varie permixtis et confusis: quibus pro fundo suberat frugum mater Terra cum puero Aty, antiquissima religio, per se sane simplicissima.

Post ista omnia elaboratissimum vidi Phrygium vestitum in anaglypho æreo expressum, quod Hawkins V. C. in Britanniam reportavit in Epiro repertum: cujus ampliorem notitiam dedi in nostris Recensibus literariis (Gött. Gel. Anz. 1800. p. 1801 sq.). Fuere autem olim signa Phrygio amictu valde frequentata artificibus, quippe ipso habitu peregrino conspicua, et religionibus Phrygiis late disseminatis. Etiam Pelops expressus erat amictu Phrygio, ap. Philostratum Imag. I, 30,

« IndietroContinua »