Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCURSUS I

De Caieta et Insula Circes.

LIB. VII, 1. 2. Tu quoque litoribus nostris, Æneia nutrix, Æternam moriens famam, Caieta, dedisti-10 Proxima Circææ raduntur litora terræ etc. Cum Virgiliani carminis præstantia, etiam inventionis laus, imprimis in doctrinæ copia et sermonis poetici ornatu, spectanda sit: nos operæ pretium in hoc facere putamus, quod legentium animos ad hæc potissimum duo capita in interpretatione nostra advertere studemus. Expectatur itaque a nobis, ut in his quoque posterioribus sex libris in iisdem rebus illustrandis præcipuam aliquam operam collocemus: idque eo magis, quo novum fabularum genus, Italiæ domesticum, parum a plerisque perspectum et cum Græcis mythis in vulgari antiquitatis doctrina confusum, in iis tractatur. Ne vero legentium animos oculosque distineamus ac distringamus, rejectis ad librorum calcem disputationibus expatiabimur interdum et nonnulla excutiemus accuratius. Facient hæc ipsa diverticula ad recreandum animum ex commentandi et variæ lectionis enotandæ tædio, quod quidem nonnunquam, quomodo reprimeremus, vix habere videbamur.

Caieta memoriam non præteriit poeta, quandoquidem inter fabulas veteres de Æneæ erroribus ea occurrebat, nomenque promontorii portusque et urbis in Latii et Campaniæ finibus ab ea ductum vulgo ferebatur: ut taceam Formiis adem Apollinis ac Caiete a Livio XL, 2 commemoratam. Vid. Dionys. I, 53. Strabo VI, pag. 330. Victor O. G. R. 10. Adde Solin. 8. Ex quibus locis quoque discimus, a cremata Trojanorum classe (àñò roũ kaiɛı) nonnullos, Cæsarem imprimis et Sempronium, nugantes suo more in nominum originibus, nomen repetiisse. cf. ad lib. V Excurs. VI. et Cerdam ad lib. VII, 2. Varie quoque tractatam esse fabulam ex eo apparet, quod alii Æneæ, alii Creusæ, alii Ascanii nutricem Caietam ediderant. Nutricis autem in vetere vita, ut educandis pueris præcipua opera, ita magna erat reverentia, ut parentali ea pietate coleretur. Res imprimis in tragicis obvia. Facit autem etiam hic justorum nutrici persolutus honos ad Æneæ pietatem declarandam. Hæc et similia cogitare debet is, cui hæc

[blocks in formation]

Caiete memoratio nimis videtur esse tenuis et epico spiritu indigna. Hoc tamen verum est, post similem de Miseno et Palinuro narrationem novitatem huic Caiete commemorationi deesse. Nec hoc non sensisse videri potest poeta, qui similem aliam de Baia, Euxini matre, fabulam (Victor O. G. R. 10) non attigit: nec Leucosiam insulam in sinu Pastano a consobrina Æneæ aut Prochytam ab ejus cognata ibi sepulta (v. Dionys. I, 53) appellatam memorare voluit. Nec sine judicio videri debet omisisse alia errorum Æneæ in his locis vestigia vulgo credita, quæ poetica arte tractari vix poterant, ut Ænariam insulam a statione navium Æneæ dictam apud Plin. III, 6 s. 12. Quid ? quod adeo ad Sardiniam Trojanos nonnulli veterum deduxerant; parum docte, puto, et ex Iolai nomine, de quo tot fabulæ in Sardiniæ originibus habentur, opinione ducta: Paus. X, 17, p. 837 extr. quam etiam Silius sequitur lib. XII, 363 sqq.

Ceterum totus ille litoris tractus fabulis priscis inclaruerat: ut tanto magis pocta noster decerpere de iis nonnihil potuerit. Non longe a Caieta aberant Formia, Læstrygonum, ferorum hominum, qui carne humana vesci solebant, sedes ab Homero nobilitatæ: unde adeo Silio VIII, 531 regnata Lamo Caieta dicta est. Nec male Ovidius Met. XIV, 158 sqq. unum ex Ulyssis sociis, Macareum, superstitem in his locis finxit Æneæ occurrere: etsi Achemenidis in Cyclopum antro relicti ex lib. III Æneidis exemplum Nasoni ante oculos fuisse facile intelligitur. Est autem ad rerum fidem valde accommodatum, adhuc Trojanorum* temporibus homines feros et anthropophagos Italiæ saltibus, lacubus et ignibus subterraneis, horridæ loca saltem nonnulla inhabitasse. Hinc et Caci memoria. cf. ad lib. VIII Excurs. II.

Circes insulam, quam adeundam esse Helenus jam prædixerat (lib. III, 386 Ante et-Exæque insula Circes lustranda), non magis prætermittere debuit poeta, cum illa ab heroicis inde temporibus tantopere fabulis frequentata et celebrata esset, imprimis ab Homero Odyss. K. Circeii quidem notum est Latii promontorium: Homerus tamen narrat de eo, tanquam de insula. Circei, ut Plinii verbis utar (lib. III, 5, 9), insula quondam immenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero, at nunc planitie (cf. II, 85 s. 87). Nata hinc opinio, aggesta fluminum alluvie terra, insulam aliquando factam esse continentem; v. Theophrast. Hist. Plant. V, 9, quem locum Plinius expressit 1. c. Nec multum dissidet, quod Varro tradiderat, ut e Servio ad lib. III, 386. VII, 10 discitur, fuisse Circen insulam, nondum siccatis paludibus, quæ eam dividebant a continenti. Quod in prisco Italiæ silvestri ha

bitu quis miretur, cum tales lacus multi adhuc sint in vicinis locis, hiberno tempore aqua stagnantes, cumque inde procedant Pomtina paludes! cf. Corradin. Latio vet. Tom. II, pag. 242. Itaque Strabo inter loca maritima palustria et morbosa etiam Circeios numerat lib. V, p. 353 C et ipse Circeius mons ipsi est, quem mare et paludes insulam faciunt: τὸ Κιρκαῖον—ἄρος νησιάζον τῇ θαλάττῃ τε καὶ ἕλεσι, P. 355 B.

Exam appellat insulam Homerus, hincque Maro sup. lib. III, 386 Æææ insula Circes. Fuit quoque rò Kipкatov in Colchide v. Apollon. III, 200. II, 402. Quomodo autem veteres in hoc incidere potuerint, ut Circen ex Æa, Colchorum urbe, Eetæ regis sororem ex Sole et Persa, translatam in insulam hanc collocarent, vix assequatur aliquis, nisi antiquioris Græciæ ignorantiam geographiæ animo teneat. Occidentis faciem et fines ante Trojana tempora prorsus ignorabant Græci, nec ante Homerum nisi fabulosas narrationes de eo vulgo audiverant. Itaque pone Siciliam magnum Oceanum circumductum usque ad septentrionem patere credidisse videntur.*) Jam fuit fabula aliqua perantiqua de Circe Solis filia, cui insula in hoc mari assignari cœpta: eamque adiisse narrati sunt Argonautæ, quorum, seu Tanain seu Istrum invectorum, ex Colchide reditus per talem Oceanum, qualem tunc sibi finxit antiquitas, factus facile credi potuit. Temporum successu orbis hic priscæ Græciæ ignotus adiri navibus cœpit, sensimque Italiæ, Galliæ, Hispaniæ notitia aliqua verior ac certior inter Græcos increbrescere. Accommodarunt itaque poetæ, pro suæ quisque ætatis et pro suæ scientiæ modulo, veteres fabulas ad novas notitias occidentis, cujusmodi forte tum erant: atque hinc illa fabularum diversitas, imprimis in Argonauticis, nata. Nec facile est quidquam aliud, quod Orphicorum Argonauticorum haud infimam antiquitatem, si non verborum, argumenti tamen, æque arguat, quam dvoropnoía locorum in occidentalibus terris; et hoc, cum ejusmodi aliis veteris geographicæ notionis vestigiis, est, quod in eo carmine imprimis spectandum veniet, si quis ad illustrandum illud accedet in posterum. Orphicorum igitur auctor jam notitiam aliquam acceperat de procurrente in occidentem Europa, isque Circes insulam extra fretum Gaditanum in Oceano occidentali quidem collocavit (v. 1205 sqq. coll. 1239 sqq.), Lycæam tamen ad . terram : Κίρκης δόμον Λυκαῖον ποτὶ χέρσον· in qua Ligures, populum mythica geographia celebratum, latere nullus dubito, adeoque præfero

Scripta hæc a me esse memineris jam in prima editione, adeoque ante annum LXXV, ut me mihi constare intelligas.

cod. Voss. Leid. lectionem, quæ in aliis quoque locis recipi in contextum debebat, Λιγγαῖον, quæ propior est ad vulgarem sonum Λίγνες. Apollonius IV, 646 de Argonautis: δι' ἔθνεα μυρία Κελτῶν καὶ Λιγύων πepowνtes ádýïo. Errori autem locum fecit hoc, quod Ligures olim, Iberica gens, late tenebant maritima loca non modo Galliæ et Italiæ, sed et Iberia. Itaque ipse Gades in Liguribus memorantur, et Acyvorívn prope Gades ap. Steph. Byz. h. v. ex poeta puta antiquo; et apud Avien. Ora marit. 284 Ligusticus lacus, et magis fabulosa 131 sqq. 196 sq. (cf. Wernsd. p. 1443). Traduntur certe Ligures Sicanos, Ibericam gentem, ex Hispania pepulisse (vid. Thucyd. VI, 2. Dionys. I, 22. Diodor. V, 6. Silius Ital. XIV, 34. 35, loca excitata olim a nobis ad Guthrianum opus Tom. III, pag. 73). Permixti mox iidem Ligures cum Celtis passim habitarunt, ex quo genere Salyes erant. v. Strabo IV, p. 311 A; itaque loca circa Massiliam et Rhodanum ad Ligures referuntur: sic ap. Apollod. II, 5, 10 et in loco Eschyli ex Prometheo liberato ap. Dionys. I, 41. cf. Aristot. de Mirab. audit. T. II Opp., p. 725. (c. 91.) et Strabon. IV, p. 277 B. Intra Alpes tamen et Apenninos, a Celtis diversi, coluerunt. v. Strabo lib. II, p. 190 C. In Homericis quidem Ligures non memorantur; at in Heracliis multa de iis fuit memoratio. Itaque, antequam Italia superior Græcis penitius innotuerat, per Ligures eam universe declarare solebant. Tenendum hoc est propter multa poetarum loca. Ita Circes quoque insula ad Ligures referri: Acyvorìç i ovwv μoppúrpia Circe ap. Eurip. Troad. 437. Atque adeo Cytæam Colchidis Ayuoriky ab ea dixit Lycophr. 1312, unde perperam Eustath. ad Perieg. 76 coloniam Ligurum in Colchidem ductam effinxit. Itaque Padi quoque ostia, fabulam de Phaethonte et Cycno inf. X, 185 sq. et succinum ad Ligures referebant veteres, conf. Plin. XXXVII, 3 s. 11, et hinc corruptum nomen Lingurii v. c. apud Strabonem lib. IV, pag. 310 B. πλɛovážel dè Kai Tò λιγγούριον παρ' αὐτοῖς (τοῖς Λίγυσιν), ὅ τινες ἤλεκτρον προσαγορεύουσι. Lingurium ex ea, quam supra posuimus, Aɩyyɛç, pronuntiatione nasci potuit; factum adeo Lyngurium et Lyncurium, quod nomen ad lapidis genus translatum, et nata ex etymo fabula de nato lapide ex lyncum urina. Accidit autem nomini Ligurum, ut multis in locis corrumperetur. Ita ap. Apollod. I, 9, 24 et II, 5, 10, ubi v. Not. pag. 210, 398; porro ap. Aristot. H. A. I, 15, ubi post Reines. Var. Lect. p. 74 restituit Schneider. Etiam planta Ligustica, Ayvorikor, mutata in AẞUOTIKOV V. Salmas. ad Solin. p. 899. In Avieni O. M. 196 pernix lucis præclare pernix Ligus emendabat Schrader Emendatt. præf. pag.

XXIX. Latere quoque Ligures Aiyvas arbitror in Lyncei nomine apud Lycophr. 1240, ubi Æneam dicitur exceptura esse Tuponvía Λυγκεύς τε θερμὸν ῥεῖθρον ἐκβράσσων ποτῶν, Καὶ Πίσσ, 'Αγύλλης 9' αἱ πολύῤῥηνοι νάπαι. Audiverat Alexandrinus poeta de thermis Etruris et Liguriæ; estque ei fluvius aliquis Ligur, Aɩyès, vel Aɩyɛùç, et corrupte Ayyevs, ut ibidem in aliis scribitur, et excudendum erat. Apud eundem ab Æneæ posteris urbs extruenda narratur circa Circæum : tam late Latii locus, quo Roma condita, designatur: v. 127 'E ὀψιτέκνοις ὀλβίαν δωρήσεται Τύρσιν, μακεδνὰς ἀμφὶ Κιρκαίου νάπας etc. Cujus loci perdoctam interpretationem dedit Cluverius Ital. ant. p. 762 sqq. Homerus, qui locorum nonnullorum situs per Siciliam et Italiam, litoralem saltem, audierat, servato Oceani vocabulo (cujus notio una eademque nec fuit nec esse potuit, variata illa jam ante Homerum, ut paullo ante diximus) Ulyssis errores ad Italiæ oram retulit ac disposuit, Circesque adeo insulam ei loco assignavit, qui Circæi promontorii et portus nomen seu tunc jam habuit seu inde accepit. Nomina, jam in Argonauticis obvia, esse commentitia, ipsa etyma docent; nam Ala est antiquum nomen Terræ; frater Airns, terrigena; pater Sol, et mater Perse Oceanina; quoniam insula in Oceano occidentali sita ferebatur.

Circe veneficiis celebrata est inde ab Homero. Fuit hoc antiquorum temporum, ut etiamnum inter populos barbaros res est satis frequens, ut passim in minus notis locis crederentur esse populi vel familiæ vel homines, qui veneficiis et magicis artibus pollerent. Ex Strabone 1. c. lib. V, p. 355 B, apparet, herbarum copiam ac frequentiam in his locis memorabilem nonnullos prodidisse: quod tamen ipse potius ad Circes fabulam accommodatum putavit: φασὶ δὲ καὶ πολύῤῥιζον εἶναι, τάχα τῷ μύθῳ τῷ περὶ Κίρκης προσοικειοῦντες. De veneno mortifero in monte Circæo obscura est narratio in Audit. Mirab. f. 79. Arboribus frequentissimum esse promontorium Circæum, diserte narrat Theophrast. Hist. Plant. V, 9, imprimis myrtis, quarum genus aliquod humile et generi coronario proximum enascebatur in Elpenoris (qui ex Ulyssis sociis fuit) tumulo, ceteris amplioribus dissimile. Quod si hunc excripsit Plinius, lib. XV, 29 s. 36, parum diligenter dixisse videri debet universe: Myrtus-primum Circeiis in Elpenoris tumulo visa traditur. cf. Not, ad Fuere tamen ejusmodi fabulæ de arboribus in heroum tumulis enatis plures: uti de platano in Diomedis tumulo: conf. inf. Excurs. I ad lib. XI.

v. 11.

Ceterum fabula de Circe una ex iis esse videtur, quam Homerus ab

« IndietroContinua »