Immagini della pagina
PDF
ePub

antiquiore aliquo poeta tractatam acceperat, qui forte voluptatum vim ad mores hominibus belluinos induendos hoc mytho de mutatis a Circe in belluas hominibus docuerat. Convertit fabulam, ut tot alias, Homerus in narrationem rei, quæ vere ita evenerit, et ad Ulyssis socios transtulit. Ita vetus mythus historica narratio facta est. Sane hæc intra conjecturæ fines subsistere, nec fide historica substructa esse bene memini; sufficit, ea analogiam habere cum aliis similibus, quæ Homerus in facta et res gestas mutavit. Alioqui recte et hoc statuas: poetam hæc ex vetere Argonauticorum poeta accepta Ulyssis erroribus intulisse, seriusque alium in fabulam ethicam hæc mutasse. Lepidum est commentum, commentum tamen, d'Hancarvillii, qui hæc loca adiit, in Vasis Etrusc. T. I, p. 65, natam de Circe fabulam ex locorum facie; rudere enim in his locis ac mugire fractos ad scopulos maris fluctus, ut belluas in Circæo fremere credas, in quas mutatos esse socios, quos desiderabat, Ulysses credere potuit.

Virgilius narrationem Homericam copiose ab hoc poetarum heroe tractatam leviter attigit: sed, quo se Homerum facile superare videbat, rerum ac verborum dignitatem addidit, qua Homerica narratio destituitur.

EXCURSUS I*

Pecten et Kepkig in antiqua textrina.

VII, 14. Arguto tenues percurrens pectine telas. Expectamus virum doctum, qui post Salmasium et Braunium omnem veterum textrinam, a nostra arte textoria tam diversam, cum jugo olim adstarent, qui texerent, et ex alto deorsum penderent stamina, recognoscat et exponat diligentius rem per se obscuram, multo magis propterea, quod non una ratio texendi fuit. Etiam Pollux antiquiorem aliquam rationem norat, verbis enim κατὰ τὴν ἀρχαίαν υφαντικὴν utitur lib. VII, s. 36, verum apponit ille verba sine explicatione: quæ nec ipsa eundem ubique usum habuere; eadem ubi occurrunt in scriptoribus aut adjuncta non habent, aut metonymice dicta nihil definiunt. v. c. in

* Obtigit ille votis nostris post ista a nobis scripta. Vir enim eruditissimus, J. G. Schneider, antiquarum literarum et naturæ studiorum raro connubio inter viros literatos eminens, qui in Indice ad Scriptores Rei Rusticæ voc. Tela congestis undique veterum Scriptorum locis ingentes copias apposuit rei veterum textoriæ illustrandæ.

Theocr. Idyll. XVIII, 33. 34. Cum noster versus conversus sit ex Homero necesse est Képkida et pectinem esse eodem sensu dictos. Jam pectinem non esse posse eum, quem nostri homines appellant (Kamm), manifestum fit ex altero loco in Iliad. X, 448 ubi Andromache ἱστὸν ὑφαίνει, cumque exterrita esset auditis lamentis, τῆς δ' ἐλελίχθη γυῖα, χαμαὶ δέ οἱ ἔκπεσε κερκίς. Nam, si nostratium instrumentum fuisset, pecten ejus manu excidere non potuisset. Nec in Marone locum haberet, quandoquidem hic Circe percurrit pectine telas; at nostro more ipsa tela, stamen, percurrit pectinem. Jam Kepкida quoties alias occurrit, esse fere videmus acutum quid, radium, virgam, bacillum. In Sophoclis Antig. 976 Phinei filiis oculi effossi Kɛρкídwv åкμatoi, apud Antonin. Lib. 25 Orionis filiæ éráragav lavras Tỷ KEρKidi wapà Tηy kλɛida in collo et mortuæ corruunt. Eurystheo oculos effodit Alcmena kɛρkio apud Apollod. II, 8, 1. Porro pectinem et radium esse eundem, apparet inf. ex Æn. IX, 476 Excussi manibus radii revolutaque pensa, quod versum est ex Homerico supra memorato, ubi kɛρkis erat. Ergo pecten, radius, Kepkiç, designant eandem seu similem rem. Etiam radio pulsantur fides lyræ, ut et pectine: docent autem monumenta, hunc fuisse tenuem bacillum vel virgam variis formis effictam.

Si itaque quæritur, qui sit pecten et Kepkiç in textrina antiquiore, necesse est usum ejus fuisse in discriminandis filis seu staminibus, sive ut via pateret immittendo subtemini, sive ut ei involutum vel circumvolutum affixumve esset ipsum subtemen (an xavov, cui obvolutum rò ηvior, trama inde deducenda Iliad. Y, 761. 2) transmittendum per stamina hoc alterum forte dixeris probabilius, quia argutus pecten in nostro dictus est, et alibi ei strepitus tribuitur: v. Ge. I, 294. add. locum v. 46-48 in Epithal. Laurentii et Mariæ in Wernsdorf. Poet. Lat. min. Tom. IV. P. II. p. 495 passim in Anthol. ut in Antipatri Carm. XXII sec. Brunck. Archiæ Carm. XI. Ut subtemen coiret et condensaretur, spatha erat, forma tamen prorsus diversa a nostro instrumento, quo trama densetur. Atque hæc, in editione priore ad h. 1. et sup. ad Ge. I, 294 recte exposita, ut in altera editione desererem, nullo adduci modo debebam.

Videntur sane in texendi arte et instrumentis nonnulla diversum in modum se habuisse sequioribus temporibus; nam locus apud Ovidium Met. VI, 54 sqq. nostrorum temporum texturæ magis convenire videtur: quæ tamen et ipsa est admodum diversa in diversis generibus: ea, qua homines in eo genere, quod hautelisse appellatur, utuntur, proxime accedit ad antiquiorum morem: ut taceam morem te

.

xendi Indorum, Islandorum aliorumque rudiorum populorum, qui antiquiori texendi rationi maxime respondere videtur. Verum hic de textrina apud Virgilium ad Homericum exemplum comparata agebatur.

EXCURSUS II

De accessu Eneæ ad Italiam.

VII, 29 sqq. Atque hic Eneas ingentem ex æquore lucum Prospicit etc. Appellunt tandem Trojani ad Italiam, secundum Virgilium ipsa Tiberis ostia ingressi: et lætus fluvio succedit (Eneas) opaco; cf. 201 Fluminis intrastis ripas; it. 303 optato conduntur Thybridis alveo, super quibus locis frustra argutatur Cluver. p. 880. 881; facta tamen, quod omnium quoque consensu traditur, escensio ad orientale litus in Laurentum agro. Locorum formam Exc. III animis subjiciemus.

Vix in grato solo consederant, cum nova prodigia eos exceperunt. Nam humi recubantes, et, ut a longa navigatione fessi facere solent, cibo potuque se reficientes, pro mensa panem pomis, quibus vescuntur, subjiciunt, moxque, cœna facta consumtis et his, se mensas comedisse adeoque vetus vaticinium, ex nonnullorum fide jam olim a Sibylla Erythræa datum, quod hunc errorum terminum figebat, ne ad ulteriores occidentis oras pergerent, ad eventum perduxisse vident, ut a poeta copiose narratur; nec id sine dignitate epica factum, ut jam alias declaratum est. conf. Excurs. VIII lib. III. Frequentata est fabula omnium, qui de Trojanorum in Latium adventu meminerunt, memoratione; plerumque simpliciter, sine mensæ materia expressa, ut in Conone 46, ubi λóyos outos katnμáževral, sive Conon sive Photius adjecit, tritam esse fabulam significans. Sed inest diversitas in mensæ materia, quam alii non libum sed apium fuisse tradiderunt. Dionys. I, 55 utriusque narrationis facit mentionem, oéλivá μev поλλоiç vжÉσTρWTO, καὶ ἦν ταῦτα ὥσπερ τράπεζα τῶν ἐδεσμάτων· ὡς δέ φασί τινες, ΐτρια καρποῦ πεποιημένα πυρίνου, καθαρότητος ταῖς τροφαῖς ἕνεκα. Etiam Dio in Exc. Vales. n. III τραπέζας σελινίνας οὔσας memorat ἢ ἐκ τῶν σκληροτέρων μερшν тwν aρTwν (ignoravit Dio aut Tzetza potius ad Lycophr. 1232, unde hæc a Valesio ad Dionem retracta sunt, panem priscis hominibus nihil aliud quam crustulum et placentam fuisse; ignoravit quoque

Hoc

Victor O. G. R. 10 consumto quod fuerat cibi, crustam etiam de farreis mensis, quas sacratas secùm habebat, comedisse) et Domitius apud Aurel. Victor. O. G. R. 12 mensarum vice sumendi cibi gratia apium, cujus maxima erat ibidem copia, fuisse substratum, quod ipsum consumtis aliis eduliis eos comedisse etc. Diversitatem narrationis post tot harum rerum in superioribus exempla non modo æquo animo ferre didicimus, verum etiam, quid inde sequatur, quomodo a pluribus tale argumentum tractatum, aut jactatum multo sermone, quantaque inde poetae rerum copia ad manum esse debuerit, satis vidimus. Hanc tamen diversitatem narrandi admodum miratur Toupius in Emendatt. in Suidam P. I, p. 38. 39, cumque inter alia placentarum genera, quæ infinita apud veteres sunt, in otλývag incidisset, quæ lunatæ et μnvocides erant, totum de apio commentum ortum habuisse ex còrrupta illa lectione historici alicujus veteris, quam bona fide exhibuit Dio, rpañéčas σedivivaç. Atqui scriptor iste-procul dubio dederat τpañéļas σeλnvalas: conjectat ingeniose et scite; nec tamen vere. Sane quidem plures, Italicas imprimis, fabulas a verborum similitudine ductas nemo neget. ipsum de mensis comestis vaticinium verborum lusu contineri supra vidimus; et aliorum quoque populorum fabulæ, in primis Romanenses, a nominum similitudine vel vario significatu petite sunt, ingeniis hominum agrestibus et incultis in iis fere ad majora se acuentibus. Ita de Melusina fabulam satis probabiliter suspicantur viri docti natam esse ex æquivocatione vocis Celticæ Melus, quæ suavem et amabilem notat, et alterius vocis me et lusen, quæ media sui parte serpentem esse significat. Ne tamen simile quid in Toupii conjectura locum habeat, facit hoc, quod σελñvaι inter pistoria opera exquisitioris artis fuerunt, quæ adeo ab horrida antiquitate aliena sunt, nec, quomodo historicus res Trojanas exponens, cum de panibus dicendum esset, placentas rarioris formæ et nominis subjicere potuerit, intelligitur. Saltem hoc dicendum erat, fuisse forte veterem aliquem tragicum, qui, quod poetæ licet, ubi oraculi illius vel eventus meminisset, pro pane vel placenta, quæ priscis hominibus pro pane erat, genus exquisitius σελήνας aut τραπέζας σεληναίας poneret; etsi vel sic alia difficultas manet, quod non σεληναία πλακοῦντα illa dicta, sed ἐπισέληνα. Neque autem improbabile fit, etiam sine vocabulorum sonive fraude ad apium panes seu placentas deduci potuisse. Fac fuisse aliquem, qui, cum oraculum omnino pronuntiasset, sedes fore eo loco, quo mensas essent absumturi Trojani, aut cum rei eventus, non declarata satis ratione ac modo, narratus esset, ut a Lycophrone factum videas v. 1250

VOL. III.

1253, deductos Trojanos in Italiam et in herba recubantes exhiberet, ut Virgilius fecit; quidni pro mensis dederit herbas cibis substratas? cumque eas ipsas essent comesturi, genus tale ponere debuit, quod edule esset et in talibus locis frequens. Tale autem apium esse, nemo facile ignorat, nisi verba forte ac sonos discere ac tenere consueverit notione nulla subjecta. Nam condonandum est viri doctissimi elegantiæ quod inter cetera posuit: Vidistin quidquam inficetius aut ridi culum magis? Trojanos pro mensis apium adhibuisse, atque eo denique, more Asinorum, vesci potuisse. Non assequor, quid ille de hac planta statuerit. Etsi enim apii nomen latius patet, et incertum est, quale apii genus veterum apium sit, (conf. sup. ad Ge. IV, 120) cum alii cum Matthiolo petroselinum nostrum, alii nostrum Celery id habendum esse statuant (verum apium in Ægypto se reperisse Alpinus rer. Ægypt. III, 9, p. 158 asserebat; erat de eo narratio apud Theopompum, lib. VIII Philippic., ut ex Theonis Progymn. 2 intelligo), manet tamen hoc, inter edulia illud fuisse. Si tamen fabulæ caussa et ratio a verborum lusu revocanda esset, potiore loco haberem Fabricii ad Dionem conjecturam, ex permutatione vocum ris, quod fœnum græcum, silicia est, unde τήλινον vel σήλινον ἄλευρον dictum, aut forte ex voce τηλία vel onλía, quæ pistorum arca vel tabula frumentaria est, in σéλvov aliquem incidisse. Sed, ut diximus, alienæ sunt a re tales argutiæ; nec res tanti est, ut diutius ei inhæreas. Nobis de poeta copiis instituta erat disputatio.

Alterum prodigium, quod Trojanis in nova terra objectum fuit, est sus cum XXX fœtibus. v. VIII, 81 sqq.; fabula quidem nihil per se habens vel dignitatis, vel suavitatis, qua tamen vix alia inter Romanas origines celebratior; etiam multis numis, imprimis Adriani et Antonini Pii, insignita; forte etiam gentis Sulpiciæ, scrofa inter Dioscuros, Penates, jacente. Nam Lavinio condendo locus, et post XXX annos deducendæ coloniæ Albæ Longæ tempus, ab eo ostento peti solebat. Vetustatem ipsa declarat immundi animantis commemoratio, ab elegantiore ævo abhorrens. Omnino prisca Italia magnos suum greges alebat, imprimis Etrusci et Galli, adeo ut scrofam inveniri contigerit, quæ mille porcorum gregem ex se prognatum duceret. V. loc. non indignum lectu Polybii Exc. Vales. XII, 2. Itaque poeta, qui mythis domesticis Græcis fabulis intexendis novitatis jucunditatem captabat, ad popularium suorum judicium non insuaviter aut leviter suem albam commemorasse videri debet. Poterat forte rem ornare, cum etiam hæc de alba sue fabula multis modis a veteribus narrata sit, quas, cui

« IndietroContinua »