Immagini della pagina
PDF
ePub

P. VIRGILIUS

MARO

1

[blocks in formation]

878 V9 но )

V. 3

P. VIRGILII MARONIS

Æ NE I DOS

LIBER SEPTIMUS

ARGUMENTUM Chetam, nutricem suam, Æneas sepelit, locumque ipsum ab ejus nomine Caietam appellat-5. Inde Circes sedem prætervehitur-24, secundoque vento ad Tiberis ostia defertur: adversoque flumine subvectus, in Laurentem agrum egreditur-36. Digressione de prisco Latii statu et de prodigiis, quibus Trojanorum adventus denuntiatus fuerat, facta—106, pergit narrare poeta aliud ostentum comesarum mensarum; cum Æneas ex Ascanii verbis cognovisset, eam esse terram fatis sibi debitam; ad Latinum regem, qui ejas tractus regnum obtinebat, centum oratores mittit, qui et suo nomine illi munera offerrent, et urbis condendæ locum peterent. Interea castra metatur-159. Latinus, legatione benigne audita, præter postulata, Laviniam filiàm suam, quam, ex Fauni, patris sui, oraculis et ex augurum responsis, externo viro tradere jubebatur, ultro Æneæ conjugem offert—285. Interim Juno, prosperis Trojanorum rebus offensa, Alecto ad disturbandam pacem ab inferis evocat—340: quæ primum Amatam, Latini uxorem—405, deinde ipsum etiam Turnum furiis suis implet434: atque inde ad Trojanorum juventutem conversa, quæ tum forte venationi operam dabat, mansuetum illis cervum objicit, Tyrrhi, armentarii regii, liberis imprimis carum;, quem cum Ascanius sagitta vulnerasset, rustici, arreptis armis, in Trojanos impetum faciunt–510. Alecto ex superiore loco classicum canit: cadunt in eo tumultu Almon, Tyrrhi filius natu maximus, et Galesus, agricola regionis totius locupletissimus: qui cum in urbem mortui essent relati, Turuus et Amata regem Latinum ad bellum suscipiendum injuriamque manu vindicandam extimulant-590. Verum cum ille, et fatorum et foederis nuper cum 'Trojanis initi memor, adduci non posset, ut illis bellum indiceret, Juno ipsa belli portas aperuit—622. Turni auspicio ad bellum sequitur Mezentius una cum Lauso filio—654: item Aventinus, Herculis ex Rhea filius 669 : Catillus et Coras Tiburtini, fratres_677 : Camilla e Volscorum gente, mulier fortissima (803—817): aliique complures: quorum recensus inde a v. 678 ad finem libri subjicitur.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »