Immagini della pagina
PDF
ePub

unco praefixos in Romanas iniecisse, quibus pontes illos delerent. Livius autem, postquam enarravit, quantas in angustias Romani ea re perducti essent, sic pergit:,,hoc maxime modo lacerati quidem omnes pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est."

Ac par est viros doctos haerere, quid coniunctio „,quidem" post participium „lacerati“ posita sibi velit, cum non perspiciatur, quanam de causa Livius verbum lacerandi cum vi quadam posuerit. Nam illud ,,quidem" suo loco tum fuisset, si hunc fere in modum enarrare perrexisset: „,neque vero naves ipsae ab hostibus captae sunt." Itaque recte Madvigius 1) monuit,,particulam „quidem“ tam prave esse positam, cum nulla minima esset causa verbi lacerandi sic extollendi, ut mendum manifestum teneretur." - Num autem pro „,quidem" recte,,tandem" scripserit, dubitaverim. Neque enim facile intellegitur, quomodo illud,,quidem" in orationem inrepserit, et recte adnotat Weissenbornius ea, quae subsequantur, ita esse comparata, ut rectius conici possit Livium ipsum scripsisse,,statim". Itemque Madvigii coniecturam improbavit Zingerleius, qui in editionem a se curatam 2) suam ipsius emendationem recipiens scribendum esse censet: lacerati ibi quidem omnes pontes. Cui coniecturae assentiri animum inducere non queo propterea, quod in iis verbis, quae praecedunt, non diserte dicitur, qua ex parte a Carthaginiensibus impetus sit factus, neque intellegitur, quonam illud „ibi“ respiciat. Equidem alia ratione mendum, quod in illis verbis abditum latere neminem fugit, delendum censeo. Etenim cum ex iis, quae Livius antea) explanavit, appareat non omnes pontes, quibus naves inter se coniunctae erant, sed primi tantum ordinis laceratos esse, suspicor ante vocem,,omnes" vocabulum ordinis", quod, cum item a littera o incipiat et littera s finiatur, a librario facile omitti potuit, restituendum et ante illud „quidem“, quod post participium lacerati" collocatum bonum sensum non habere supra docuimus, nomen numerale „primi" esse inserendum, quod eo facilius intercidere potuit, quia forma participii exitum habet in litteram i, quae notae nominis numeralis (1) est simillima. Itaque hunc locum corruptum optime sanatum iri puto, si scripserimus:,,hoc maxime modo lacerati primi quidem ordinis omnes pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est.)

1) Emend. Liv. p. 427, edit. II.

2) Titi Livi ab urbe condita libri scholarum in usum edidit Ant. Zingerle, p. IV, Pragae et Lipsiae, Tempsky et Freytag, 1883.

8) § 5: onerariarum (sc. navium) quadriplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit etc.

4) Haud scio an simili ratione alteri quoque loco mederi possimus. Libro enim

Cum mihi iam esset exploratum hoc modo locum illum depravatum esse emendandum, in manus venerunt adnotationes criticae, quas M. Muellerus nuper edidit. 1) Unde cum cognovissem virum doctissimum item nomen numerale primi" ante quidem" orationi inserendum esse censere, eandem coniecturam iterum proferre omnino supersedissem, nisi docere voluissem, quonam modo illud mendum exortum esse putarem. Ceterum ab amico ea re dissentio, quod vocabulum,,omnes" removendum 2) esse non puto, sed propter id ipsum a librario quodam neglegenti substantivum,,ordinis" omissum esse persuasum habeo. —

Ultimus locus, de quo agam, invenitur eiusdem libri (XXX) proximo capite (11), § 10.

Ad Scipionem, cum naves ad Africae oram appulisset, Masinissa, rex Numidarum, accessit, ut una cum Romanis contra Carthaginienses et Syphacem, aemulum suum, bellum gereret. A quo adiutus cum ille, nocturno impetu castris et Poenorum et Masaesuliorum incensis, hostes in fugam vertisset, una cum rege socio in regnum Syphacis, quo hic, ut fines suos ab hostibus defenderet, clade illa accepta, sese receperat, invasit sperans se eo nullo negotio esse potiturum. Sed ille, summa celeritate magnis copiis et equitum et peditum coactis, ut proelium cum hostibus committeret, iis obviam ire constituit. Ac cum haud procul ab iis abesset, castris positis, equites speculandi causa provehi iussit. Itaque, cum a Romanis quoque equites, qui illos repellerent, mitterentur, paulatim proelium equestre exortum est. Quod qualem eventum habuerit, Livius hisce exponit verbis (§ 8-10): „Ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat; deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, deinde stare ac propere turbati novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem."

XXV, 38, 23 pro „,quarta vigilia movere", scribendum esse conicio: „,tertia vigilia movere“, cum paulo ante (§ 16) Marcius diserte dixerit: „tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos.' ." Facile enim fieri potuit, ut, ultima littera vocis „est" (t) ad notam nominis numeralis III falso attracta, exoreretur forma IIII (= quarta). Nam interpretatio Weissenbornii et H. J. Muelleri: „nachdem sie sich in dieser (d. h. dritten Nachtwache) versammelt hatten, brachen sie um die vierte Nachtwache auf“ mihi nimis contorta videtur, quam ut eam comprobare possim.

1) Neue Jahrb. f. Philol. u. Pädag. tom. 129 et 130, fasc. 3, p. 190.

2) M. Muellerus 1. 1. dicit: „omnes kann nicht richtig sein." Quanam re, ut id dicat, perducitur? Estne verisimile Romanos in secundum ordinem quam celerrime se recepturos fuisse, nisi omnes primi ordinis pontes ab hostibus essent disturbati?

[ocr errors]

Et suo iure viri doctissimi verba „propere turbati", quae scripta legimus in codice Puteaneo, non genuina esse rati in textum recipere veriti sunt, et ipse mihi persuadere non possum Livium sic scripsisse ; nam et illud adverbium,,propere" plane supervacaneum esse apparet, neque coniunctionem „ac“ suo loco positam esse arbitror. Verisimilius esse putaverim eum, si verba,,turbati novo genere pugnae" ad ea, quae subsequuntur, referri voluisset, scripturum fuisse: „dein stare, postremo, turbati novo genere" etc. Recte autem, quo vitio ille locus laboraret, perspexisse mihi videntur, qui ex adverbio „propere" infinitivum alicuius verbi eliciendum esse coniecerunt. Ac Weissenbornius, qui lectionem editionis stereotypae propere turbati" in editionem commentario instructam omnino non recepit, initio vel perturbari" vel,,torpere turbati" 1) legendum esse censuit, postea pro „propere" scripsit „prope“. Quod ut faceret, quanam causa permotus sit, non intellego, nam illud „prope“ mihi etiam ineptius esse videtur, quam „propere"; reapse enim equites perturbatos esse ex proximis verbis satis apparet. Sed forsitan intellexerit verbum torpendi suo loco non esse positum et rectius ante verbum permittendi esse collocandum (,,primo barbari torpere et segnius permittere equos“, vel „primo barbari torpentes" etc.); neque enim negari potest mirum videri, quod hoc demum loco commemoratur equites esse timore perculsos. Eadem de causa emendationem A. Kochii, 2) qui scriptum voluit „trepidare" aut Luchsii, 3) qui „pavere" scribendum esse coniecit, comprobare non possum, praesertim cum non satis intellegam, quomodo ex vocabulis „,trepidare" vel pavere" illud vitiosum „propere" exortum sit. Ut autem ipse meam sententiam proferam, pro illo adverbio sensu carenti ab auctore ipso prospicere" scriptum esse persuasum habeo, quod vocabulum librarium, paucis litteris omissis, facillime in propere" 4) corrumpere potuisse omnes concedent. Manifestum est enim Livi enarratione equites Syphacis initio semel ac saepius impetum in hostes facere, deinde, cum non modo ab eorum equitibus sed etiam a peditibus per turmas intercurrentibus repellantur, primo animo deficere (,,segnius permittunt equos"), postea incursiones facere non iam audentes stare procul ab acie Romanorum, cum perturbati novo genere pugnae" nesciant, quid in rerum discrimine faciant. Hoc autem loco aptissime mihi positum esse videtur verbum prospiciendi. Nam Numidae,

1) Quam lectionem ut comprobet, affert locum ex Liv. X, 29, 2: torpere quidem et nec pugnae meminisse nec fugae.

2) Emendatt. Liv. pars altera. Progr. d. Ritterakademie Brandenburg, 1861, pag. 13.

3) Titi Livi ab urbe condita libri a XXVI ad XXX, p. 334.

4) In codice Harleiano pro „propere turbat in“ initio scriptum erat: „prospere turbat in“, quae lectio ad coniecturam a me factam propius accedit.

cum non habeant, quo modo ab hostium copiis se defendant, se recipere constituunt, ut, priusquam denuo impetum faciant, cognoscant, quantae copiae contra se proficiscantur. Quod facillime explorare potuerunt, ubi procul a Romanis totum pugnae locum perlustraverunt oculis. Eos autem, ut id facerent, in locum editum sese contulisse, non diserte auctor enarrat, nec opus est verbum prospiciendi sic interpretari, cum non modo significet ex alto loco aliquid intueri" 1), sed etiam „,attento animo aliquid videre" (= „auf der Lauer stehen," "nach etwas ausschauen,“ „lauern“). 2)

[ocr errors]

M. Muellerus in adnotationibus criticis, quas tum demum, cum hanc absolvi commentationem, cognovi, recte vituperata 3) Madvigii emendatione, quam in novissima editione 4) protulit - scribendum autem esse censet: „,,dein stare ac prope retro ire", illud „prope" retinere vult et cum viro illo doctissimo consentiens syllabam ,,re“ exitum infinitivi alicuius esse, ut vel „stare ac prope torpere“ 5) vel „stare ac prope stupere“) scriberetur, proposuit. Equidem, quominus illam approbem emendationem, duabus impedior causis; primum, quod verbum torpendi vel stupendi suo loco non est positum, ut supra commemoravi, deinde, quod illud „prope" nimis languere ratus eam coniecturam, `quam ipse protuli, ex codicis Puteanei lectione perversa multo facilius elici posse iudico.

Hic subsistere mihi placet; de aliis quibusdam locis Livianis alias disputabo.

1) cf. Liv. XXI, 49, 8: qui ex speculis prospicerent adventantem classem missi. Accuratius de huius verbi significatione disseruit Drakenborchius ad Titi Livi lib. XXII, 6, 8.

2) cf. Corn. Nep. vita Hannibalis 12, 4: Huc cum legati Romanorum venissent, ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Phaedr. fabul. II, 4, 10: pavorem simulans felis prospexit toto die. Aeque Homerus verbum προορᾶν usurpat; ut dicit de Hectore Achillis telum sollerter evitante: καὶ τὸ μὲν ἄντα ἰδὼν ἠλεύατο φαίδιμος Εκτωρ· ἕζετο γάρ προϊδών (Π. ΧΧΙΙ, 274, 275; cf. ibid. XVII, 755). 3) Dicit l. 1. .: „Retro ire greift dem folgenden cedere vor."

4) Hauniae 1882.

5) cf. XXVI, 36, 1. XXXIII, 7, 5. XXVIII, 35, 8. XXX, 30, 2. 6) cf. II, 30, 12. IX, 2, 10. V, 39, 1. XXIII, 47, 8. XXV, 37, 13. bacherus (Zeitschr. f. d. Gymnasialw. 1884),,stare ac stupere" legere mavult.

Luter

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »