Immagini della pagina
PDF
ePub

DE NONNULLIS EPITHETIS HOMERICIS.

SCRIPSIT

F. SEELMANN.

Nemo fere est doctrinae elegantioris, qui non Homerica carmina legens mirum quantum moveatur genuina illa et inaffectata carminum et suavitate et granditate. Sentiunt omnes, maximi ibi ingenii expandi poeticam vim delectanturque cum rerum varietate tum venustate orationis; sed nescio quo modo pauci causas ipsas, cur adeo delectentur, vel inquirunt vel inveniunt. Qui vero id sibi proposuerint, ut summum poetae artificium causasque, cur ipsi delectentur, cognoscant et perspiciant, ob eamque rem accuratius identidem legerint poetae carmina, eos non fugisse puto, nihil in eius oratione plus habere delectationis aut maiori ei esse ornamento quam ornantia, quae vocant, epitheta. Quorum quae sit vis et natura, recte intellegere et perspicere eo difficilius est, quod, qui iam pueri ad legendum instituamur Homerum, et priusquam eum ipsum cognovimus, iam proprietates eius dictionis per Germanicos eius imitatores quasi hauserimus, quantum inter nostram et Homeri orationem intersit, vix sentimus. Et tamen toto caelo eae

differunt. Nostri enim poetae et cuiusvis generis scriptores epitheta ponunt fere nulla, nisi quae substantivi alicuius peculiaris certo aut tempore aut loco condicio requisiverit, nec, nisi a solita specie substantivum aliquod abhorrere ostendere volumus, omnino utimur epithetis. Ita fit, ut nullum fere apud nos epitheton ornandi causa ponatur, omnia fere rem aliquam aut ab altera aut a se ipsa; qualis esse soleat, certo tempore differre significent. Qui usus epithetorum (significantia ea lubet vocare) est apud Homerum rarissimus. Liceat in hoc quoque genere ea uti arte, quae nunc patet latissime et ab nullo fere iam genere arcetur, statistica dico. Comparavi igitur ad demonstrandum, quam diversus esset nostratium poetarum et Homeri in epithetis ponendis usus, Homeri Odysseae 1. IV et Goethii Hermanni et Dorotheae librum alterum, tertium et quarti tot versus, ut par efficeretur apud utrumque versuum numerus. Ornantia autem epitheta volo esse ea, quae rei ipsius ita sunt propria, ut sine iis res ipsa cogitari non possit, ut ὑγρὸν ὕδωρ, καιόμενον πῦρ, γλαφυρὸν σπέος, νῆσος περίρρυτος, aut,

3

etiamsi non omnibus eiusdem generis rebus nec semper iis conveniant, tamen tam saepe cum iis inveniuntur coniuncta, ut cum iis quasi in unum coaluerint; cuius generis sunt ναῦς θοή, ἐπήρετμος, δεινὸς κόλπος, πόντος ἀτρύγετος, ἔπεα πτερόεντα, νημερτής βουλή, alia. Quid? quod adeo ea epitheta cum substantivis suis coaluerunt, ut, cum condicio substantivorum aliquando plane abhorreat ab illis epithetis aut contraria iis sit, ne tum quidem omittantur? Ut naves, cum in portubus in anchoris stant, tamen sunt vñes 9oai, aut cervus, ex cuius corio pera confecta est, quae ipsa quoque iam paene vetustate est deleta, λappós vocatur. Tam late patet ornantium epithetorum apud Homerum usus. Significantia autem intellego ea epitheta, quibus significetur, rem vel personam aut specie esse non usitata aut peculiari loci, temporis, casus condicione ita esse affectam, ut a solita specie differant. Quibus definitionibus praemissis ne illud quidem videtur esse praetermittendum, si qua adiectiva praedicative sint posita, ea, quoniam totius enunciati sunt instar, a me non esse numerata. Numeratis autem in iis, quos dixi, libris epithetis et ornantibus et significantibus, efficitur, ut, si numeralia adiectiva, quae ad id, quod quaerimus, nullius sunt momenti, exceperis, apud nostratem poetam numerus reperiatur significantium epithetorum triplo fere maior, quam apud Homerum, ornantium contra epithetorum apud Homerum tanta vis, ut noster cum eo comparari vix possit. Inde apparet, quantum ad recte aestimandam poesin Homeri tribuendum sit illis epithetis. Nam ut ab indoctis plane intellegatur, quanta sit vis et qui ornatus eorum, ne in iis quidem, quorum neque origo neque significatio obscura est, satis est verbum ex verbo vertisse, sed, ut nostrae rerum vel contemplationi vel appellationi respondeatur, saepe multorum verborum ambagibus in vertendo opus est. Docti vero homines, quibus nota est epithetorum natura, satis habent illi quidem in interpretando poeta verbum posuisse pro verbo, sed tamen ita, ut vernaculum vocabulum et breve sit et aptum et par Homerico. Quod si vel in iis epithetis, quae nihil dubitationis habent, difficile est, quanto magis in iis, quae multa sunt, quorum origo dubia et significatio incerta est! Ipsi scholiastae dubitant et modo hoc modo illud suspicantur et vaticinantur, et tamen, nisi, ut demonstravimus, magnam poesis venustatem interire volumus, omnibus viribus nobis enitendum est, ut probabilem saltem in interpretandis epithetis inveniamus explicationem, etiamsi apta version ecarere posse videamur. Fateor, multum valuisse ad enodanda vocabula Homerica comparativam, quam dicunt, linguarum disciplinam, neque tamen negandum est, in nonnullis ea impeditiorem factam esse rem. Neque mirum. Nam vocabula quoque sua habent fata et multas significationis vicissitudines. Neque satis est ad recte aestimandam vim Homericorum epithetorum poeticam radices eorum in vetere Indorum

lingua reperisse, cum eae apud Graecos tantum ab origine recessisse tantamque notionis diversitatem subire potuerint, ut cognita origine nihil tamen ad Homericum usum cognoscendum profectum esse videatur. Jam igitur quaeritur, qua ratione rectissime perveniamus ad enodandas epithetorum significationes, in quibus tantum et delectationis et virium inesse diximus.

Atque primum quidem utendum est scholiis, quae tamen res magnam habet cautionem. Nam quae scholiastae de origine vocabulorum proferunt, ea sunt, ut fere omnes veterum originationes, perversa neque ab ulla parte probanda. Ut άnánnτa, haud dubie reduplicatione ex anɛi69αι ortum, interpretatur schol. V vel ἀμέτοχος κακῶν vel ἀπὸ ̓Ακακησίου ὄρους ἐν ̓Αρκαδίᾳ atque schol. Β. de ἀγανός et ἀγαθός vocabulis haec habet: ἀγανὸς ἐτυμολογεῖται ἀπὸ τοῦ ἄγαν νέειν εἰς αὐτὸν πάντας, ὡς καὶ ἀγαθὸς ἀπὸ τοῦ ἄγαν θέειν περὶ αὐτόν· τὸν γὰρ ἀγαθὸν πάντες φιλοῦντες εἰς αὐτὸν τρέχομεν· ὁμοίως καὶ εἰς τὸν ἀγανὸν ἤτοι λαμπρὸν καὶ ἐνάρετον πάντες πορευόμεθα; et schol. V: ἀγανῇσι, προσαγαγέσθαι καὶ πεῖσαι δυναμέναις. Similia sunt omnia fere scholiastarum de verborum originibus commenta. Nec tamen contemnendi scholiastae. Licet hariolentur illi in etymologia, vim tamen vocabuli plerumque videntur tenuisse, sed vera vis saepissime obscuratur eo, quo utuntur, genere ducendae originis. In omnibus, quae attulimus, exemplis falsae et perversae sunt etymologiae, verae et rectae explicationes, ut, has intuentes, facile nostris veri inveniendi subsidiis ad veram originem quoque pervenire possimus, quod in nonnullis difficilioris originis vocabulis infra demonstrabitur. Scholia igitur si ita adhibentur, ut neglecta verborum origine explicatione corum caute utamur in enodanda interpretatione, non desperandum est, vocum non significationem solum, sed etiam veram originem ex iis elici posse.

Multo maioris momenti ad id, quod volumus, est Homericorum vocabulorum inter se comparatio. Et est, quod gaudemus, tanta apud Homerum orationis et vocabulorum ubertas, ut raro eo subsidio destituamur. Quid est enim magis consentaneum, quam, si cuius vocabuli recte inventa est origo, cum in aliud eiusdem formae vocabulum inciderimus, existimare, eandem ei subesse formationis rationem? Quam quaerendi viam qui ingrediuntur, tantam poetae in formandis vocabulis constantiam invenient, ut, si quando exceptionem invenisse sibi videantur, citius statuendum videatur, errorem ibi delitescere quaerentis quam licentiam in formando vocabulo poetae.

Proximus locus est comparativae, quam vocant, linguarum disciplinae. Qua qui recte ad Homerica explicanda vocabula uti volunt, eos non solum maximam cum Homero familiaritatem contraxisse oportet, sed etiam ita in lingua sanscrita esse versatos, ut non solum grammaticas

3*

« IndietroContinua »