Immagini della pagina
PDF
ePub

GERMANORUM

PHILOLOGOS ET PAEDAGOGOS

PER DIES I.-IIII. M. OCTOBRIS

IN HAC URBE

CONVENTUM AGENTES

SALVERE IUBENT

GYMNASII DUCALIS DESSOVIENSIS RECTOR ET COLLEGAE.

INSUNT:

I. CAROLI HACHTMANNI SYMBOLAE CRITICAE AD T. LIVĮ
DECADEM TERTIAM.

II. FERDINANDI SEELMANNI DE NONNULLIS EPITHETIS
HOMERICIS COMMENTATIO.

DESSOVIAE,

FORMIS LUDOVICI REITERI.

A. MDCCCLXXXIIII.

A58

NO VINU

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Legens nuper una cum discipulis primae huius gymnasii classi

adscriptis, ut eos arte scriptores latinos ex tempore interpretandi exercerem, capita ex tertia Titi Livi decade selecta in complures incidi locos, quos sic, ut nunc in editionibus inveniuntur, ab auctore ipso scriptos esse non puto. Ac cum hi ipsi libri, quibus haud scio an nulli in scholis saepius legantur, a corruptelarum sordibus, ut ita dicam, quam maxime purgandi esse mihi videantur, in illos locos mea quidem sententia nondum sanatos accuratius inquirere consilium cepi. Quod ut facerem, eo magis commotus sum, quod nunc ipsum hasce symbolas criticas iudicio philologorum, qui hanc in urbem convenerunt, permittendi praeclara mihi offertur occasio. Spero autem fore, ut omnes, quicunque in hasce schedulas animos intendent, ea, quae in medium proferam, benevole examinent.

[ocr errors]

Ac primum quidem disputabo de lib. XXII, c. 45, § 4. Priusquam pugna Cannensis committeretur, Numidas, ut in Romanorum aquatores, qui ex minoribus castris ad Aufidum flumen accesserant, impetum facerent, ab Hannibale missos esse Livius initio capitis enarrat. Deinde sic pergit: „quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi (sc. Numidae) clamore ac tumultu fugassent, in 1) stationem quoque pro vallo locatam atque ipsas prope portas evecti sunt. Id vero adeo 2) indignum visum, ab tumultario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen dirigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit." Ac suo iure docti, quorum quidem editiones inspexerim, monent numerum singularem vocabuli „auxilii“ perraro eam habere significationem, quae hic desideretur; neque ullus locus ex Titi Livi libris praesto est, quo ille usus confirmetur ac comprobetur. 3) Neque enim Weissenbornio assentiri

1) ab editoribus additum est.

2),,adeo" complures editores, quod coniunctio,,ut subsequitur, adiunxerunt.
3) Aliter enim res sese habet iis locis, quibus illa vox posita est sine attributo;

« IndietroContinua »