Immagini della pagina
PDF
ePub

VIMU

possum, `qui" "in "iis verbis, quae scripta videmus lib. IV, 32, 11: „magistro equitum praecipit, ne iniussu pugnam incipiat: se, cum opus sit equestri auxilio, signum daturum“ auxilium equestre interpretatur: „das Hülfscorps der Reiter" atque, ut hanc suam explicationem confirmet, eum ipsum locum, de quo agimus, laudat; sed, cum nihil nos cogat vocabulo illi hanc subicere sententiam et multo simplicius videatur esse, illa verba sic vertere: „wenn Reiterhülfe“ oder „wenn die Hülfe der Reiterei nötig sei", discedo in sententiam Drakenborchii, qui 1. 1. haec adnotat: „equestre auxilium est auxilium, quod equites ferebant.“ 1) Quae cum ita sint, mihi persuadere non queo, Livium illo loco pro auxiliis scripsisse auxilio, praesertim cum illud vocabulum ibi apte positum esse omnino non videatur. Nam Romani mea quidem sententia indigne ferebant, non quod ii hostes, qui in ipsas castrorum portas evehebantur, auxilia erant Poenorum, sed quod pauci iique tumultarii i. e. incompositi equites id facere audebant. Itaque conicio pro auxilio scribendum esse vexillo, quo vocabulo apud Romanos saepenumero eos significari, qui ex exercitu eliguntur, ut rem ab imperatore sibi mandatam exsequantur (Detachements) 2), nemo nescit. Livium autem notiones apud Romanos usitatas ad res exterarum gentium transferre solere tam notum est, ut hunc usum exemplis illustrare supersedeam. Neque vero silentio praeterire possum eo loco, cuius supra mentionem feci (lib. IV, 32, 11), T. Fabrum vocabula „auxilium" et „vexillum" a librariis inter se mutata esse suspicatum pro: „,se, cum opus sit equestri auxilio, signum daturum" scribendum esse censuisse: „,se, cum opus sit, equestri vexillo signum daturum." Longum esse puto hoc loco explicare, quam ob rem Drakenborchius illam coniecturam refellendam esse existimaverit, ac satis habeo profiteri me, etsi interpunctionem, qua hic vir doctissimus usus est (,,se, cum opus sit, equestri auxilio signum daturum"), non comprobem, causis tamen gravissimis ab eo allatis quin ex animo plaudam, facere non posse. Sed cum Livius hic de omnibus legionum Romanarum equitibus dicat, illic de parva parte exercitus Poenorum, quam optime vexillum vocari potuisse persuasum habeo, non video, cur hoc vocabulum eo loco, de quo agimus, in textum non recipiamus.

[ocr errors]

cf. lib. XXXI, 5, 6: De auxilio mittendo tum respondere placere etc. lib. XXXVIII, 12, 3: adhortatus eos ad novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxilio iuvissent Antiochum etc.

1) cf. XXVII, 42, 2: iam primos occupaverat equestris terror.

2) Qua de re fusius disseruit Kranerus, C. Julii Caesaris commentarii de bello Gallico, praefat. § 27, 6. cf. Nipperdei adnotationem ad Tac. ann. I, 17; Bötticheri lexic. Tac. s. v. vexillarii, vexillum.

Transeo ad alterum locum, quem corruptissimum esse omnes editores inter se consentiunt, lib. XXIII, c. 17, § 7.

Notum est Romanos, gravissima clade ad Cannas accepta, rebus suis. non desperasse, sed statim denuo conscripsisse exercitus, quibus patriam ab Hannibale defenderent. Quibus autem rationibus periculum, in quo tum respublica versabatur, propulsare conati sint, Livius lib. XXII, 57, 9 hisce describit verbis: „,inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum, dilectu edicto, iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt. Quattuor ex his legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt." Idem paulo ante (ibid. § 7) enarrat M. Claudium Marcellum, classe tradita P. Furio Philo conlegae, Canusium magnis itineribus contendisse. Dum haec geruntur, Hannibal, cui paulo post victoriam Cannensem Capua a popularibus dedita erat, quacunque ratione hanc urbem opulentissimam a Romanis recuperari prohibere studuit. Simul, ut totam Campaniam sub suam potestatem redigeret, complures eius regionis urbes, ut Nuceriam et Acerras, expugnavit. Quo facto, Casilinum quoque suae dicionis facere instituit, quod consilium a militibus Romanis praesidii causa ibi collocatis ad irritum redactum esse Livius lib. XXIII, c. 17 describit. Nec mirum est, quod viri doctissimi in iis, quae ineunte § 7 scripta invenimus, offenderunt. Verba autem, de quibus agere mihi est in animo, sunt haec: „Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casino dictatorem Romanum legionesque nimis accipi nuntiassent, ne quis, tam propinquis hostium castris, Capuae quoque oreretur tumultus, 1) exercitum ad Casilinum ducit." Verba, quae invenimus in codice Puteaneo: dictatorem Romanum legionesque nimis accipi nuntiassent" sensu omnino carere nemo est, quin intellegat. Maxima autem est coniecturarum copia, quibus viri doctissimi locum illum depravatum sanare sunt conati. Lipsius opinatus est Livium scripsisse: „eminus aspici," quam coniecturam M. Hertzius in editionem suam recepit, Madvigius 1. 1. suo iure refellit; Putschius lectionem: „laetis animis accipi“ proposuit, sed nemini virorum doctorum, quorum quidem editiones evolverim, probavit; Alschefskius 2) locum sic restituendum esse putavit: ,,cum a Casino dictatorem Romanum legionesque Casilinum acciri nun

[ocr errors]

1),,oreretur tumultus“ H. J. Muellerus ex coniectura, quam protulit Fabri, in textum recepit. Codex Puteaneus hoc loco praebet: orere currunt. Madvigius (Emendationes Livianae, edit. II, Hauniae 1877, p. 319) coniecturam Gronovii secutus scribendum esse censet:,,ne quid, tam proqinquis hostium castris, Capuae quoque moveretur."

2) Titi Livi ab urbe condita decas tertia, Berolini 1846, vol. III, p. 706 et 707.

tassent; H. J. Muellerus, qui de medela huius loci desperasse videtur, in appendice critico editioni addito pro „a Casino" scribere mavult ,,ad Casilinum"; Weissenbornius in editione commentario instructa ad hunc locum haec adnotat: „Im Folgenden haben die Handschriften legionesque nimis accipi, worin wahrscheinlich der Name einer Gegend oder Stadt liegt, in die der Diktator aufgenommen oder gerufen wurde, etwa,,a Sidicinis", schwerlich „Casilinum," weil sonst eo, nicht ad Casilinum folgen würde; auch erscheint der Diktator nach dem Folgenden nicht in Casilinum." Madvigius, qui in emendationibus Livianis hunc locum fusius tractavit, in vocabulo,,nimis" subiectum verbi,,nuntiassent", quod desiderari optime perspexit, abditum latere ratus ex nimis accipi" facile,,Numidae citi" erui posse docuit et scribendum esse putavit: ,,cum a Casino dictatorem Romanum legionesque venire Numidae citi nuntiassent." Postremo commemoro lectionem, quae invenitur in editione a Woelfflino et Luterbachero nuper parata: 1) „Hannibal, Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino 2) dictatorem Romanum legionesque novas) accipi nuntiassent, ne quis" etc.

Cum iam tot viri doctissimi difficultates, quas maximas in his verbis inesse nemo negabit, alii alio modo removere studuerint, quamquam haud scio an novam coniecturam proferre supervacaneum esse multis videatur, tamen, qua ratione locus ille valde corruptus sanari possit, demonstrare non dubito. Ac primum quidem assentior Madvigio lectiones,,acciri" et „eminus aspici" reiciendas esse 1. 1. hisce verbis explicanti: „,neque de arcessitis legionibus quidquam dictum esse potuit, cum nulli significentur, qui arcessierint, neque de eminus adspectis, cum Hannibal inter Capuam et Vulturnum fuerit in meridiana Vulturni parte, Casinum autem in Volscis, octo milliaria Germanica ad septentrionem a Capua distans, in Romanorum potestate fuerit (nam Lirim Hannibal hoc omni tempore post Cannensem pugnam non transgressus est, ne ad eum quidem accessit), neque, nominato Casino ad significandam exercitus Romani sedem, exspectatur alius oppidi, quo processerint, nomen (de receptis aliquo oppido Romanis cogitari omnino nequit).“ Idem iure meritoque negavit 4) credibile esse Livium, omisso subiecto, pro „nuntiatum esset" scripsisse,,nuntiassent". Neque tamen mihi persuadere possum, quamquam libenter concedo infinitivum verbi veniendi a librario quodam neglegenti facillime intermitti potuisse, ex nimisaccipi"

1) Titi Livi ab urbe condita lib. XXIII. Leipzig, B. G. Teubner, 1883.
2) secundum codices recentiores.

3) ex coniectura Vallae.

4),,Neque enim nuntiaverunt pro nuntiatum est, ut vulgo homines intelligantur, Livius dicere solet aut hic dicturus erat."

[ocr errors]

satis certa coniectura, ut Madvigii verbis utar, erui „Numidae citi“, praesertim cum haud intellegam, cur Livius ad nomen gentile adiectivum illud, quod admodum languere nemo non videt, hoc loco addiderit. 1) Equidem, ut iam ipse meam opinionem in medium proferam, conicio in illa voce inani nimis" abditas latere reliquias verborum „latini nominis", et ante coniunctionem „que" vocabulum quoddam intercidisse, id quod culpa librariorum saepissime factum esse inter omnes constat. 2) Itaque loco illo supplens „socios" priorem sententiae partem sic emendandam esse existimo: „,cum a Casino dictatorem Romanum legiones sociosque latini nominis."8) Nemo autem non videt, illa coniectura probata, infinitivum praesentis passivi locum habere iam non posse. Quae cum ita sint, pro „acciri“ verbum accipiendi hic ferri nullo modo posse arbitror pono infinitivum praesentis activi verbi arripiendi (= in Eile aufbrechen lassen) et pro,,nuntiassent", quam formam Madvigium suo iure vituperasse supra attulimus, in textum recipio „nuntiatum esset", id quod iam scribere voluit Valla. 4) Facile enim fieri potuit, ut in duobus verbis, quae hic nobis occurrunt, a librario quodam genus verbi mutaretur. Totum igitur locum sic restituendum esse persuasum habeo: cum a Casino dictatorem Romanum legiones sociosque latini nominis arripere nuntiatum esset. Reliquum est, ut paucis verbis coniecturam meam confirmem. Dictatorem Romanum, cum maxime operam daret, ut periculum patriae imminens propulsaret, praeter Romanas legiones Latinos quoque socios secum duxisse ex iis, quae Livius lib. XXII, 57, 9 enarrat, 5) facile intellegitur. Verbum autem arripiendi saepenumero significare: „,aliquem

[ocr errors]

1) Recte A. Koch (Emendationum Livianarum pars II, Progr. d. Ritteracademie zu Brandenburg 1861, p. 10) dixit: Vix cuiquam Numidas citos probatum iri arbitror." [Ceterum Madv. hanc lectionem ne recepit quidem in editionem novissimam (Hauniae 1880)]. Neque vero magis mihi placet emendatio, quam vir ille doctissimus ipse proposuit:,,dictatorem Romanum legionesque venire missi equites nuntiassent," quod illud participium plane supervacaneum esse iudico.

......

2) cf. XXVIII, 26, 6: ut eos in hospitium invitatos sopitos que vino vincirent (cod. Puteaneus: ut eos invitatosque vino vincirent). XXVIII, 15, 1: turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat (cod. Put.: Romanoque militi etc.).

3) v. Liv. lib. XXVIII, 32, 6: in exercitu suo se, praeterquam quod omnis civis aut socios Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod etc.

4) Nonne verisimile videtur esse etiam lib. XXIII, 12, 1 formam activam a librariis cum passiva commutatam et pro: „tantus acervus fuit, ut metientibus supra tris modios explesse sint quidam auctores" scribendum esse:,,ut metientibus (= a metientibus) supra tris modios expletos esse sint quidam auctores“?

5),,Idem ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt."

impellere, ut celeriter a loco quodam proficiscatur", et inprimis de iis ducibus dici solere, qui copias suas maxima celeritate contrahunt, nemo nescit. Itaque satis habeo ex Livii ipsius libris unum attulisse exemplum (XXXIV, 20, 8): (consul) equo citato subter murum hostium ad cohortes advehitur, atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat, in urbem ducit." 1) Denique Casinum, oppidum Latii prope Campaniae fines situm, maxime idoneum fuisse, quo dictator Romanus copias suas ac socios cogeret, priusquam bellum cum Poeno urbes Campaniae dicionis suae faciente gerere inciperet, omnes videbunt, quicunque tabulam geographicam Italiae antiquae inspexerint. Nec mirum est, quod Hannibal omnibus viribus Casilinum. expugnare voluit, ut Romanos Volturnum flumen traicere prohiberet et Capuam, quae urbs haud procul ab illo oppido sita erat, ab eorum impetu defenderet.

Sed haec hactenus; nunc de lib. XXIV, c. 39, § 3 disserere placet. Cum Syracusaní anno 214 a. Chr. n. ad Carthaginienses defecissent, multae quoque aliae Siciliae urbes, quae ad id temporis a Romanis steterant, Poenorum partes sequi consilium inierunt. Quae cum ita essent, praesidia Romana ibi collocata maximo versabantur in periculo, eoque magis timendum erat, ne ab oppidanis opprimerentur et interficerentur, quod tum ipsum Himilco, dux Carthaginiensium, magno exercitu, quo totam insulam perdomaret, traiecto, Agrigentum, urbem opulentissimam, occupaverat. Quo in rerum discrimine L. Pinarius, praesidii, quod Hennam obtinebat, praefectus, veritus, ne sibi ab oppidanis insidiae struerentur, dolo uti constituit, quo urbem in Romanorum potestate retineret. 2) Itaque, cum illi ab eo, ut portarum claves sibi redderet, postulassent, simulans se perscrutari velle, utrum pauci evocatores an omnes cives, ut id fieret, suasissent, re vera autem id agens, ut milites locis idoneis dispositi opportuno tempore omnes cives opprimerent oppressosque trucidarent, contionem in theatrum convocari iussit. Quonam autem modo id, quod volebat, perfecerit, Livius sic enarrat (§ 2):,,Productus ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam, et pleraque eadem, quae pridie, dixisset, et primo sensim ac plures reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter mini

[ocr errors]

1) Lib. XXVIII, 16, 8 haec scripta legimus: „Postremo dux ipse, navibus acceptis nec procul inde aberat mare nocte relicto exercitu Gades perfugit.“ Weissenbornius in editione commentario instructa pro „,acceptis" posuit „,accitis“ (cod. Putean.:,,accipitis“, quod correctum est in,,acceptis“), quam coniecturam probavit M. Hertzius. Haud scio an hoc quoque loco lectio „arreptis" sit praeferenda.

2) cf. W. Ihne, Röm. Gesch. II, p. 248.

« IndietroContinua »