Immagini della pagina
PDF
ePub

quantum in turbatis mentibus poterat, cum præteritum quoque periculum sollicitaret, quieti datum est. Luce orta, vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, quum et recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius 5 primum ob virtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum militum, sed consensu etiam militari; cui universi selibras farris et quartarios vini ad ædes ejus, quæ in arce erant, contulerunt, rem dictu parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, quum se quisque 10 victu suo fraudans, detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius viri conferret. Tum vigiles ejus loci, qua fefellerat ascendens hostis, citati; et quum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore mi15 litum in unum vigilem conjicientium culpam, deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium ejus noxæ, approbantibus cunctis, de saxo dejecit. Inde intentiores utrimque custodia esse, et apud Gallos, quia vulgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud Ro20 manos, ab nocturni periculi memoria.

XLVIII. Sed, ante omnia obsidionis bellique mala, fames utrimque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, quum loco jacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno, cineremque non 25 pulverem modo ferente, quum quid venti motum esset; quorum intolerantissima gens, humorique ac frigori assueta, quum, æstu et angore vexata, vulgatis velut in pecua morbis, morerentur, jam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos cumulos hominum urebant, bustorumque 30 inde Gallicorum nomine insignem locum fecere. Induciæ deinde cum Romanis factæ, et colloquia permissu imperatorum habita; in quibus, quum identidem Galli famem objicerent, eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur, avertendæ ejus opinionis causa, multis locis panis de 35 Capitolio jactatus esse in hostium stationes. Sed jam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat : itaque, dum dictator delectum per se Ardeæ habet, magistrum

equitum L. Valerium a Veiis abducere exercitum jubet, parat instruitque, quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus, stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, quum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod 5 auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque jam non solum cibo deficiente, et, quum stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se quacumque pactione possent jussit; jactantibus non obscure Gallis, haud magna mercede se adduci 10 posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. 15 Rei fœdissimæ per se adjecta indignitas est; pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox 66 væ victis esse."

XLIX. Sed diique et homines prohibuere redemptos 20 vivere Romanos. Nam forte quadam, prius quam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoveri jubet. Quum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse, quæ, 25 postquam ipse dictator creatus esset, injussu suo ab inferioris juris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad prælium expediant. Suos in acervum conjicere sarcinas, et arma aptare, ferroque non auro recuperare patriam jubet, in conspectu habentes fana deûm, et con- 30 juges, et liberos, et solum patriæ deforme belli malis et omnia, quæ defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutæ solo urbis, et natura inæquali, et omnia, quæ arte belli secunda suis eligi præpararive poterant, providit. Galli, nova re 35 trepidi, arma capiunt, iraque magis, quam consilio, in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam deorum opes

humanaque consilia rem Romanam adjuvabant. Igitur primo concursu haud majore momento fusi Galli sunt quam ad Aliam vicerant. Justiore altero deinde prælio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga contulerant, ejus5 dem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit, interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ conditorque 10 alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.

261424

LIBER VICESIMUS PRIMUS.

I. IN parte operis mei licet mihi præfari, quód in principio summæ totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quæ unquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opi- 5 bus ullæ inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conserebant bello; et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui 10 vicerunt; odiis etiam prope majoribus certarunt quam viribus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Pœnis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. Fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Ha- 15 milcari, ut duceretur in Hispaniam, quum, perfecto Africo bello, exercitum eo trajecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris jurejurando adactum, se, quum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissæ: nam et Siciliam 20 nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africa fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.

II. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, 25 ut appareret, majus eum, quam quod gereret, agitare in

animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Pœnos arma Italiæ illaturos fuisse, quæ Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem

5 ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore ætatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi ascitus, et, quia gener erat, factionis Barcinæ opibus, quæ apud milites plebemque plus quam modicæ erant, haud sane voluntate principum, 10 in imperio positus. Is, plura consilio quam vi gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo 15 domini obtruncat; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in sollicitandis gentibus imperio20 que suo jungendis fuerat, fœdus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

[ocr errors]

III. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin 25 prærogativam militarem, qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis 30 nitentibus, ut assuesceret militiæ Hannibal atque in paternas succederet opes; Hanno, alterius factionis princeps, "et æquum postulare videtur," inquit, "Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum." Quum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, 35"florem ætatis," inquit, "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet, juventutem nostram pro

« IndietroContinua »