Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]

qua pulsa, impedimentisque direptis, futurum, ut reliquæ contra consistere non auderent. Adjuvabat etiam eorum consilium qui rem deferebant, quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus 'ei rei student, sed, quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si prædandi causa ad eos venisset, impedirent, teneris arboribus 'incisis atque inflexis, 'crebris in latitudinem ramis et rubis sentibusque interjectis effecerant, ut instar muri hæ sepes munimenta præberent; quo non modo intrari, sed ne perspici quidem posset. His rebus cum iter agminis nostri impediretur, "non omittendum sibi consilium Nervii æstimaverunt.

18. Loci natura erat hæc, quem locum nostri castris delegerant. Collis, 'ab summo æqualiter declivis, ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur, adversus huic et contrarius, passus circiter ducentos infima apertus, ab superiore parte "silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant: "in aperto loco, secundum flumen, paucæ stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.

19. Cæsar, equitatu præmisso, subsequebatur omnibus copiis sed ratio ordoque agminis aliter se habebat, ac Belgæ ad Nervios detulerant. Nam, quod ad hostes appro pinquabat, consuetudine sua Cæsar sex legiones "expeditas ducebat: post eas totius exercitus impedimenta collocarat : inde "duæ legiones, quæ proxime conscriptæ erant, totum agmen claudebant, præsidioque impedimentis erant. Equites nostri, cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi, cum hostium equitatu prælium commiserunt. Cum se illi identidem in silvas ad suos reciperent, ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius, quam "quem ad finem porrecta ac loca aperta pertinebant, cedentes insequi auderent: interim legiones sex, quæ primæ venerant, 18opere dimenso, castra munire cœperunt. Ubi

'prima impedimenta nostri exercitus ab his, qui in vis abditi latebant, visa sunt ('quod tempus inter eos conamittendi prælii convenerat), ita, ut intra silvas aciem ordinesque constituerant, atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac 'proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut pæne uno tempore et ad silvas, et in flumine, et jam 'in manibus nostris hostes vide rentur. Eadem autem celeritate "adverso colle ad nostra castra, atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt.

20. Cæsari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret: "signum tuba dandum: ab opere revocandi milites: qui paulo longius 'aggeris petendi causa processerant, arcessendi: acies instruenda, milites cohortandi, 'signum dandum: quarum rerum magnam partem temporis brevitas, et 10successus et incursus hostium impediebat. His difficultatibus duæ res "erant subsidio, scientia atque usus militum, quod, superioribus præliis exercitati, quid fieri oporteret, non minus commode ipsi sibi præscribere, quam ab aliis doceri poterant ; et quod ab opere "singulisque legionibus singulos legatos Cæsar discedere, nisi munitis castris, vetuerat. Hi, propter propinquitatem et celeritatem hostium, nihil jam Cæsaris imperium spectabant, sed per se, quæ videbantur, administrabant.

21. Cæsar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, "quam in partem fors obtulit, decucurrit, et ad legionem decimam devenit. Milites non longiore oratione cohortatus, quam uti suæ pristinæ virtutis memoriam retinerent, neu perturbarentur animo, hostiumque impetum fortiter sustinerent; quod non longius hostes aberant, quam quo telum adjici posset, prælii committendi signum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causa profectus, 16pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit "exiguitas, hostiumque tam paratus ad dimicandum animus, ut non

modo 'ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegumenta detrahenda tempus defuerit. Quam quisque in partem ab opere casu devenit, quæque prima signa conspexit, ad hæc constitit, ne, in quærendo suos, "pugnandi tempus dimitteret.

22. Instructo exercitu, magis ut loci natura, 'dejectusque collis, et necessitas temporis, quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversis locis legiones, aliæ alia in parte, hostibus resisterent, sepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interjectis 'prospectus impediretur; neque certa subsidia collocari, neque quid in quaque parte opus esset provideri, neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque, in tanta rerum iniquitate, fortunæ quoque eventus varii sequebantur.

23. 'Legionis nonæ, et decimæ milites, ut in sinistra parte acie constiterant, pilis emissis, cursu ac lassitudine "exanimatos, vulneribusque confectos Atrebates ("nam his ea pars obvenerat), celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt; et, transire conantes insecuti gladiis, magnam partem eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt; et, in locum iniquum progressi, rursus regressos ac resistentes hostes, redintegrato prœlio, in fugam dederunt. Item alia in parte diversæ duæ legiones, undecima et octava, profligatis Veromanduis, quibuscum erant congressi, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis præliabantur. 16At tum, totis fere "a fronte, et ab sinistra parte, nudatis castris, cum in dextro cornu legio duodecima, et non magno ab ea intervallo septima constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine, duce Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt : quorum pars 19aperto latere legiones circumvenire, pars *summum castrorum locum petere, cœpit.

18

24. Eodem tempore equites nostri, "levisque armaturæ pedites, qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, adversis

hostibus occurrebant, ac rursus 'aliam in partem fugam pe ebant: et 2calones, qui ab 'decumana porta, ac summo jugu collis, nostros victores flumen transisse conspexerant, prædandi causa egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris 'versari vidissent, præcipites fugæ sese mandabant. Simal eorum, qui cum impedimentis veniebant, clamor frem itusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites Treviri. 'quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui aux ilii causa ab civitate missi ad Cæsarem venerant, cum multitudine hostium castra nostra compleri, legiones premi et pæne circumventas teneri, calones, equites, funditores, Numidas, "diversos dissipatosque, in omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus, domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque eorum hostes potitos, civitati renunciaverunt.

25. Cæsar, ab decimæ legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos 'urgeri, signisque in unum locum collatis duodecimæ legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento; quartæ cohortis omnibus centurionibus occisis, signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his "primopilo, Publio Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, 12ut 12ut jam se sustinere non posset; reliquos esse tardiores, et nonnullos ab novissimis desertos prælio excedere ac tela vitare; hostes neque 13a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere, et ab utroque latere instare; 1et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium, quod submitti posset: scuto ab novissimis uni militi detracto (quod ipse eo sine scuto venerat), in primam aciem processit, centurionibusque nominatim appellatis, reliquos cohortatus milites, 16signa inferre et manipulos laxare jussit, quo facilius gladiis ati possent. "Cujus adventu spe illata militibus, ac redin egrato animo, cum pro se quisque, in conspectu impera

« IndietroContinua »