Immagini della pagina
PDF
ePub

CORNELI TACITI

DIALOGVS DE ORATORIBVS

AD CODICES DENVO CONLATOS

RECOGNOVIT

ADOLFVS MICHAELIS

LIPSIAE

FORMIS ATQVE INPENSIS BREITKOPFII ET HAERTELII

MDCCCLXVIII

[ocr errors][merged small]

WILHELMO HENZEN

PRAECEPTORI HOSPITI AMICO

ADOLFVS MICHAELIS

V. S. L. M.

Dialogum de oratoribus circa annum 1470, decennio fere postquam repertus est, una cum reliquis Taciti operibus quae quidem tum nota erant primus edidit Vindelinus Spirensis, in toto uolumine presse secutus librum pessimum, qui Matthiae Coruini iussu scriptus cum postea Sambuci fuisset hodie in bibliotheca Vindobonensi adseruatur (n. cccLI). huius editionis Venetae siue Spirensis innumerabiles errores Franciscus Puteolanus maxime (Mediol. sine anno; Venet. a. 1497) et Beatus Rhenanus (Basil. a. 1533) tollere conati sunt nullius libri manu scripti ope adiuti; quorum uterque cum haud pauca feliciter emendauerit, perexigui fructus fuit opera a Philippo Beroaldo in emendando dialogo conlocata (Rom. a. 1515). primus post Vindelinum Spirensem scripto exemplo usus est Iustus Lipsius (Antu. a. 1574), Farnesiano codice (C) a Fuluio Vrsino suppeditato, qui quamquam iusto pluris a Lipsio aliisque aestimatus tanto tamen et pleniora et integriora Taciti uerba praebuit, ut suo iure Lipsiana editio, multis praeterea et praeclaris editoris emendationibus ornata, per longum tempus ceterarum editionum tamquam fundamentum extiterit. neque enim quicquam utilitatis attulit codex Parisiensis (P) Vindobonensi isti prauitate paene par a Petro Pithoeo (Paris. a. 1580) in usum uocatus; permulta uero sagaciter correxerunt cum ipse Pithoeus tum Antonius Muretus et

« IndietroContinua »