Immagini della pagina
PDF
ePub

absenti tuisque praesentibus cumulate satis facturum; sed vereor, ne aut eripiatur [causa regia] nobis aut deseratur, quorum utrum minus velim, non facile possum existimare. sed, si res coget, est quiddam tertium, quod neque Selicio nec mihi displicebat: ut neque iacere rem pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delata existimatur. a nobis agentur

omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus, nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse 4 videamur. tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare: si quid ex iis rebus, quas tibi fortuna largita est, non nullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. a me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi. utor ad omnia Q. Selicio; neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantio

rem tui.

1

V. b.

Scr. Romae mense Februario a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS..

Hic quae agantur quaeque acta sint, ea te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. postea quam Pompeius et apud populum a. d. VIII. Idus Februarias, cum pro Milone diceret, clamore convitioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus; itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est — nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest, videtur ab illo plane 2 esse deposita. nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intellegat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, adsequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te; quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paulum modo

ostenderit sibi placere, faciet. sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem: nos tamen nihil, quod ad eam rem pertineat, praetermittimus. ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati. tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.

tuorum.

VI.

Scr. Romae mense Februario a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus ne- 1 gotiis non interfuit solum, sed praefuit. me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum inprobitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum facile secundo loco me consolatur recordatio 2 meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis; nam etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus: inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. a me omnia summa in te studia officiaque exspecta; non fallam opinionem tuam.

VII.

Scr. Romae mense Maio a. u. c. 698.

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.

Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi 1 esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile perspicias: quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio

libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime conloquar. quod si rarius fiet quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere: quotiens mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermit2 tam. quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis: unum illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, qui te et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae, simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae quam laudis inimici. quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui, studiosum Lucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari. nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem beneficii tui fortasse plerisque officii maiorem auctoritatem habere 3 videatur quam sententiae. praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studii erga te aut officii aut amici animi esse testis: etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non iucunda solum, sed etiam admirabilis visa est: virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum, non nihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum, illa epistola retinuisti; qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspitiosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis 4 cogitare. qua re ea, quae scribam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque

auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis [Alexandrini] tibi adempta sit, eaque, quae de ea scripta est, auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperii dignitatis, Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege conlocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream, ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum; ita fore, ut et per te restituatur, quem ad modum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quem ad modum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. sed haec 5 sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus et optamus, omnis te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos. qua re quid adsequi possis, non tam facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare. nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum; si dubium sit, non esse conandum. illud tibi adfirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore ut absens a multis, cum redieris, ab omnibus conlaudere. offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video; sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines esse facturos. quod si haec ratio rei gerendae periculosa 6 tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel neglegendo impedires. in hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat, tu facillime optime

que perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum 7 putavi te scire oportere. quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate, de levitate et inbecillitate Clodii gratularis, minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari: quamquam est incredibilis hominum perversitas - graviore enim verbo uti non libet —, qui nos, quos favendo in communi causa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. poterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat. 8 quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video, non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae; in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt. gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam; multum enim interest, utrum laus inminuatur an salus deseratur. meae tamen ne nimis paeniteret, tua virtute perfectum est; curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis 9 nostri quam demptum de fortuna videretur, te vero emoneo cum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemquè animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui: haec profecto vides quanto expressiora quantoque inlustriora futura sint, cum aliquantum ex provincia atque ex imperio laudis accesserit. quamquam te ita gerere volo quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque id quod quia semper

[ocr errors]

me

« IndietroContinua »