Immagini della pagina
PDF
ePub

0 R A T I O N E S

2/

PRO

S. ROSCIO, PRO LEGE MANILIA, IN
CATILINAM, PRO ARCHIA POETA, PRO
MILONE, PRO MARCELLO, PRO LIGARIO,

PRO DEIOTARO, PRO MURENA

EX

CODICIBUS REGIIS BAVARICIS ATQUE PARISINIS

NUNC PRIMUM COLLATIS, CETERISQUE

RECENSUIT ET EXPLICAVIT

IOANNES BAPTISTA STEINMETZ.

ADIECTA EST

VARIETAS LECTIONIS ERNESTIANAE.

M A GUNTIA CI.

TYPIS ET SUMPTIBUS FLORIANI KUPFERBERG.

MDCCCXXXII.

[ocr errors]

LECTORI BENEVOLO.

Pauca

auca mihi praefanda videntur, ut quo consilio, quibusque subsidiis haec selectarum M. Tullii orationum editio adornata sit, intelligatur. Quum mihi diuturno usu cognitum esset, frustra operam in explicandis auctoribus classicis consumi, si textus vitiis foedatus sit: omnem curam in eo posui, ut orationes quam

emendatissimas exhiberem. Itaque, cum bibliotheca publica unam tantum, sed rarissimam editionem Lambinianam anni M.D.LXVI. offerret, magnis quidem impendiis editionem Hervagianam, quae Basileae anno M.D.XXXIIII, Graevianam, quae Amstelodami anno MDCLXXXXIX prodiit, una cum edd. D. Gothofredi a. M.DXCVI, Elzeviriana a. 1642, Ernestiana a. 1758, Bipontina a. CII5CCLXXX multisque aliis libris mihi paravi. Postea contigit mihi et Garatonianam adquirere, quae Neapoli a. MDCCLXXVII publicata est. Jam vero

non solum adnotationes notasque Variorum, quae in his editionibus continentur , mihi pertractandas, sed etiam Antonii Mureti, Justi Lipsii, Petri Victorii Variarum Lectionum, Adriani Turnebi, Casp. Barthii Adversariorum libros, et Jani Gruteri Thesaurum Criticum de integro consulendos esse duxi. Tum perlegi omnes Grammaticae Latinae Auctores Antiquos ab Helia Putschio a. MDCV editos , non Auctores Latinae Linguae in unum redactos corpus a Dionysio Gothofredo a. MDCII, Antiquos Rhetores Latinos a Claudio Capperonnerio recognitos a. MDCCLVI, et ex parte recensitos ab Dav. Ruhnkenio a. MDCCLXVIII; M. Fabii Quintiliani De Institutione Oratoria libros per Petrum Burmannum, per G. Ludov. Spalding, et recens per Jo. Jos. Dussault editos, Commentarios Veterum in Virgilii, Horatii, Terentii et Juvenalis opera , atque M. Cornelii Frontonis [vel Arusiani Messi] Exempla Elocutionum , ex codice Ambrosiano ab Angelo Maio edita.

nec

Ex his igitur, atque ex fragmentis nonnullarum orationum, quae cum antiquo interprete aliisque scholiis veteribus primum ediderunt Angelus Maius et Amedeus Peyron, omnia, quaecunque emendandis orationibus inservire possent, sedulo enotavi. Quae copiae cum auctae essent variis codicum Oxoniensium lectionibns, quas ex ed. Oxoniensi anni MDCCLXXXIII, editioni Ernestianae minori supplementi loco adjecerunt. Halenses : ut primum licuit, Lutetiam Parisiorum profectus sum, ut ipse codices Regios excuterem. Ibi primum quinque codices Msos adhibui [ad I Catil. cap. 1--3]; at quum insigni liberalitate humanissimorum virorum, qui tam bibliothecae Regiae praeerant, Van - Praet, J. B. Gail et inprimis C. Benedicti Hase, omnes, quos Catalogus impressus descriptos exhibet, codices inspiciendi potestas esset facta , eam rationem inii, ut in quavis oratione omnes fere, quotquot illam exhiberent, libros per tria vel quatuor capita perlegerem : in reliquis autem meliores seligerem; neque tamen ita, ut illi, qui recensiti jure dicuntur, quorumque pars longe maxima est, penitus excluderentur. Sic enim fore putaban, ut lectori

rudito de auctoritate singulorum codicum integrum judicium esset, planiusque perspiceretur, unde, et qua ratione depravatae lectiones, quae plerumque in editiones veteres transierunt , formari potuerint.

Itaque, si bibliotheca Regia suppeditabat, decem vel duodecim codices Msos, et, si Catilinarias excipias, editionem principem Romanam, constanter, et quanta licuit diligentia , contuli. – Feriis autumnalibus ejusdem anni MDCCCXXVI Monachium quoque me contuli, eo potissimum consilio , ut praeclarum illum codicem Bavaricum, vel potius Tegernseensem, cujus ope Garatonius orationes pro Plancio et pro Milone egregie emendaverat, denuo inspicerem. Ea quidem spes vana fuit, quum iste liber jam ab Aretino, cui libros Tegernseensis coenobii Monachium transferendi cura demandata erat, non esset repertus. Verumtamen adjutus singulari benevolentia praefectorum bibliothecae Regiae, Mart. Schroettinger et Krabinger, solum editionem Venetam anni MCCCCLXXII per Adamum Ambergau, et aliam anni

non

MCCCCLXXXXIX, a Benedicto Hectoris Bononiensi impressam, cum notis Victorii in margine adscriptis, sed etiam eximios quosdam codices manu exaratos contuli; quorum, aeque ut Parisinorum, brevis descriptio jam sequitur.

Codices Bavarici (Bavv.] a me primum collati.

Tegernseensis [Teg.), olim in monasterio Tegernseensi notis Mon, C. insignitus , postea Monacum translatus, membranaceus, , forma octava, foliorum 146 ; continet 1) Ciceronis Invectivam in Sallustium: Ea demum etc. 2) Sallustii Invect. in Ciceronem: Graviter et iniquo etc. 3) Ciceronis IV Invectivarum libros in Catilinam. 4) Sallustii librum primum, qui Catilinarius , et librum secundum, qui Jugurthinus dicitur. Codex iste et in Sallustianis libris , in quibus post Harlesium collatus est a me jam anno MDCCCXXIV, iterum a. MDCCCXXVI, et in Tullianis omnium , qui adhuc excussi sunt, facile optimus. Solus enim, ut alia omittam, in II Cat. cap. 12 cum Valerio Probo pag. 1482 et cum Anonymo retinet veram lectionem: conivere possu pro vulgato consulere sibi possunt; et in Sall. Cat. cap. 61: quae reges ant populi. Sie quidem scriptum est in Tegernseensi, non : quae reges atque populi , quod in Vaticano nr. 3864 et in Nazariano a manu prima exstare dicitur. Neque in hujus, sed in alius codicis fronte, qui eadem, qua noster, manu exaratus putatur, Bibliothecarius adnotavit, eum a Comarco Framundo, presbytero et monacbo Tegernseensi, circa initium saec. XI scriptum fuisse. Mihi quidem etiam antiquior videtur, praesertim in Sallastianis: namque Invectivarum libri manu paullum recentiore scripti esse possunt.

Salisburgensis , [Sal.] ex bibliotheca Salisburgensis monasterii ad D. Petrum translatus Parisios, atque inde Monacum ; membranaceus, saec. X vel XI, forma quadrata, foliorum 90; continet. 1) Ciceronis Catonem majorem ; 2) Laelium , sive de Amicitia. 5) IV Invectivarum libros.

« IndietroContinua »