Immagini della pagina
PDF
ePub

XI.

FASTI. I. 295.

ASTRONOMIÆ LAUS,

Quid vetat et stellas, ut quæque oriturque caditque,
Dicere? promissi pars fuit ista mei.

Felices animos, quibus hæc cognoscere primis,
Inque domos superas scandere cura fuit!
Credibile est illos pariter vitiisque locisque
Altius humanis exseruisse caput.

Non Venus et vinum sublimia pectora fregit,
Officiumve fori, militiæve labor:
Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco;
Magnarumve fames sollicitavit opum.
Admovere oculis distantia sidera nostris,
Ætheraque ingenio supposuere suo.

Sic petitur cœlum: non ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sidera tangat apex.

10

Nos quoque sub ducibus cœlum metabimur illis, 15
Ponemusque suos ad stata signa dies.

XII.

FASTI. I. 469.

EVANDER.

Orta prior Luna, de se si creditur ipsi,
A magno tellus Arcade nomen habet.
Jane Hic fuit Evander: qui, quamquam clarus utroque,
Nobilior sacræ sanguine matris erat.

Quæ, simul æthéríos animo conceperat ignes;
Ore dabat vero carmina, plena Dei.

[ocr errors]

1. Quis. 2 Very many MSS. promissi. 2 Three MSS. sit et ista, and so B. 3 Two MSS. promptum. 5 Iocisque. 10 Eight MSS. furor. 11 One MS. adduxere. 11 One MS. sidera terris. 14 One MS imaque 15 Eight MSS. meditabimur- one numerabimus. 16 Several MSS. vaga signa.

1 One MS. ulli-two illi-seven si credimus ipsis. 3 Hinc. 6 Six MSS. pleno carmina vera,

[ocr errors]
[ocr errors]

Dixerat hæc, nato motus instare, sibique,
Multaque præterea, tempore nacta fidem.
Nam iuvenis, vera nimium cum matre fugatus
Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
Cui genetrix flenti, Fortuna viriliter, inquit, a
Siste, puer, lacrimas, ista ferenda tibi est.
Sic erat în fatis: nec te tua culpa fugavit;
Sed Deus: offenso pulsus es urbe Deo.
Non meriti pœnam pateris, sed Numinis iram.
Est aliquid magnis crimen abesse malis.
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora pro facto spemque metumque suo.
Nec tamen ut primus more mala talia passus:
Obruit ingentes ista procella viros

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

pent

Passus idem, Tyriis quí quondam pulsus ab oris,
Cadmus, in Aonia constitit exsul humo.
Passus idem Tydeus, et idem Pagasæus Iason:
Et quos præterea longa referre mora est.
Love Omne solum forti patria est; ut piscibus æquor:
Vt volucri, vacuo quidquid in orbe patet.
Nec fera tempestas toto tamen horret in anno:
Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.
Vocibus Evander firmata mente parentis
Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.

[ocr errors]

Wreetely Iamque ratem docta monitu Carmentis in amnem

[ocr errors]

to which

Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.

Fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Terenti,
Adspicit, et sparsas per loca sola casas.-

25

30

Vtque erat, immissis puppim stetit ante capillis; 35
Continuitque manum torva regentis iter.

Et procul in dextram tendens sua brachia ripam,
Pinea non sano ter pede texta ferit.
Neve daret saltum properans insistere terræ,
Vix est Evandri vixque retenta manu.

40

10 One MS. Arcadium, and so B. 10 One MS. nemus. 12 Very many MSS. siste precor-five puer. 14 Three MSS. nec tamen offenso -three others sed tamen - others infenso. 16 One MS. magni. 19 Several MSS. mares. 27 Several MSS erat in-one et fera t. t. errat in anno. 28 One MS. en tibi 29 So the best MSS.-others have Evander et firmus—et firma. 30 Others Italiamque-one Ausoniamque. 32 Vexerat (rexerat?) 33 Almost all the MSS. Tarenti a few good ones Terenti. 34 Et solas. 35 Incultis-intonsis. 36 Six MSS. manu-two manus. 37 Two MSS. lumina.

Dique petitorum, dixit, salvete locorum,
Tuque novos cœlo terra datura Deos;
Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et nemorum silvæ, Naïadumque chori;
Este bonis avibus visi natoque mihique;
Ripaque felici tacta sit ista pede.
Fallor? an hi fient ingentia moenia colles,

45

Iuraque ab hac terra cetera terra petet? The res
Montibus his olim totus promittitur orbis,
Quis tantum fati credat habere locum ?
Et iam Dardaniæ tangent hæc littora pinus,
Hic quoque caussa novi femina Martis erit.

cent Care nepos. Palla, funesta quid induis arma?
Indue: non humili vindice cæsus eris.

Victa tamen vinces, eversaque Troia resurges,
Obruet hostiles ista ruina domos.

50

55

Vrite victrices Neptunia Pergama flammæ ;
Num minus hic toto est altior orbe cinis?

Iam pius Æneas sacra, et, sacra altera, patrem,
Afferet; Iliacos excipe, Vesta, Deos.

60

Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem;
Et fient ipso sacra colente Deo ;

Et penes Augustos patriæ tutela manebit,
Hanc fas imperii frena tenere domum,
Inde nepos natusque Dei, licet ipse recuset,
Pondera cœlesti mente paterna feret.
Vtque ego perpetuis olim sacrabor in aris,
Sic Augusta novum Iulia numen erit..
Talibus ut dictis nostros descendit in annos,
Substitit in medios præscia lingua sonos.
Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba;
Felix, exsilium cui locus ille fuit!

65

70

Nec mora longa fuit. Stabant nova tecta: nec alter
Montibus Ausoniis Arcade maior erat.

44 So most of the best MSS.-others nemorum, Nympha and so K. -three nemorum diva-one nemora et silva, and so B 46 One MS. istaque felici ripa sit icta pede. 48 One of the best MSS. cetera turba. 48 One MS. petent-another feret. 57 Eight MSS. mania. 58 Other MSS. nunc minor-non minor-num minor-one nec minus--three num minus-three non minus. 60 One MS. auferet. 62 Two MSS. colenda. 63 One MS. manebis. 64 One MS. iura. 65 One MS. inde satusque neposque. 65 One MS. licet usque. 68 Livia. 69 Some MSS. talibus auspiciis-many talibus auspiciis...ad agros. 69 B. and others nostros dictis on no good authority. 69 Two MSS. ad annos, and so K. 70 One MS. medio...sono.

D

XIII.

FASTI. I. 543.

HERCULES ET CACUS.

Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros
Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeæa; vagantur
Incustoditæ læta per arva boves.

Mane erat; excussus somno Tirynthius heros
De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt taciti quærens vestigia furti:
Traxerat aversos Cacus in antra ferox;
Cacus, Aventinæ timor atque infamia silvæ,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies; vires pro corpore; corpus
Grande pater monstri Mulciber huius erat.
Proque domo longis spelunca recessibus ingens
Abdita, vix ipsis invenienda feris.
Ora super postes affixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Iove natus abibat
Mugitum rauco furta dedere sono.
Accipio revocamen, ait; vocemque secutus
Impia per silvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti præstruxerat obiice montis ;
Vix iuga movissent quinque bis illud onus.
Nititur hic humeris, cœlum quoque sederat illis,
Et vastum motu collabefactat onus.

5

10

15

20

Quod simul evulsum est, fragor æthera terruit ipsum; 25
Ictaque subsedit pondere molis humus.

1 One MS. applicat oras. 4 So Seven of the best MSS.-others lata, and so B. 5 One good MS. hospes, and so B. and K.—one auctor (actor?)—nearly all heros. 8 Boves-one feros, and so B. 9 One MS. tremor. 11 Dura. 14 One of the best MSS. obdita. 14 Two MSS. vix ullis. 17 One MS. abibas, and so B. 19 Many MSS. revocamur. 20 Victor. 21 One MS. strati...saxi. 22 Three MSS. opus, and so B. 25 So five MSS.-others eversum. MSS. concutit-one verberat. 26 Others iactaque-læsaque—laxaque ·—(m)otaque—actaque. 26 Mollis humus.

25 Three

Prima movet Cacus collata proelia dextra,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quis ubi nil agitur; patrias male fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Ætnæo fulgur ab igne iaci.
Occupat Alcides: adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

30

Ille cadit, mistosque vomit cum sanguine fumos; 35
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Iupiter, unum
Victor, et Evandrum ruricolasque vocat.
Constituitque sibi, quæ Maxima dicitur, aram,
Hic ubi pars Vrbis de bove nomen habet.
Nec tacet Évandri mater, prope tempus adesse,
Hercule quo tellus sit satis usa suo.

At felix vates, ut Dis gratissima vixit,

Possidet hunc Iani sic Dea mense diem.

40

XIV. 1.

FASTI. III. 1.

ROMULUS ET REMUS.

Bellice, depositis clypeo paullisper et hasta,
Mars, ades, et nitidas casside solve comas.
Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poëtæ ;
A te, qui canitur, nomina mensis habet.
Ipse vides manibus peragi fera bella Minervæ ;
Num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendæ tempora sume

5

Cuspidis; invenies, et quod inermis agas. en quoque inermis eras, quum te Romana sacerdos Cepit, ut huic urbi semina digna dares.

Tum

10

30 One MS. tonante. 32 Seven MSS. Æthereo. 33 Abductaque. 35 Mixtoque-mixtasque...flammas. 36 Four MSS. tangit-three pulsat. 44 One MS. dea facta.

8 Many MSS, cassidis. 10 Three good MSS. digna-the rest magna.

« IndietroContinua »