Immagini della pagina
PDF
ePub

Romanae juventutis ulla arte conferri potuit: filiamque ei fuam rex defpondit. Hic quacumque de cauffa tantus illi honos habitus credere prohibet, ferva natum eum, parvumque ipfum ferviffe. Eorum magis fententiae fum, qui, Corniculo capto, Ser. Tullii, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occifo uxorem, quum inter reliquas captivas cognita effet, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt fervitio partum Romae edidiffe, Prifci Tarquinii domo. Inde tanto beneficio & inter mulieres familiaritatem auctam, & puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuiffe: fortunam matris, quod capta patria in hoftium manus venerit, ut ferva natus crederetur, feciffe.

XL. Duodequadragefimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo, fed apud Patres plebemque, longe maximo honore Ser. Tullius erat. Tum Anci filii duo etfi antea femper pro indigniffimo habuerant, fe patrio regno tutoris fraude pulfos, regnare Romae advenam, non modo civicae, fed ne Italicae quidem ftirpis; tum inpenfius his indignitas crefcere, fi ne ab Tarquinio quidem ad fe rediret regnum, fed praeceps inde porro ad fervitia caderet: ut in eadem civitate poft centefimum fere annum, quam Romulus Deo prognatus, Deus ipfe, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id fervus ferva natus

poffideat. Tum commune Romani nominis, tum praecipue id domus fuae dedecus fore, fi, Anci regis virili ftirpe falva, non modo advenis, fed fervis etiam, regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam ftatuunt. Sed & injuriae dolor in Tarquinium ipfum magis, quam in Servium, eos ftimulabat: & quia gravior ultor caedis, fi fupereffet, rex futurus erat, quam privatus: tum, Servio occifo, quemcumque alium generum delegiffet, eumdem regni haeredem facturus videbatur. Ob haec ipfi regi infidiae parantur. Ex paftoribus duo ferociffimi delecti ad facinus, quibus confueti erant uterque agreftibus ferramentis, in veftibulo regiae, quam potuere tumultuofiffime, fpecie rixae in fe omnes adparitores regios convertunt; inde, quum ambo regem adpellarent, clamorque eorum penitus in regiam perveniffet, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari, & certatim alter alteri obftrepere, coërciti ab lictore, & juffi in vicem dicere, tandem obloqui defiftunt. Unus rem ex compofito orditur. Cum intentus in eum fe rex totus averteret, alter elatam fecurim in caput dejecit: relictoque in vulnere telo, ambo fe foras ejiciunt.

XLI. Tarquinium moribundum quum, qui circa erant, excepiffent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concurfufque populi, mirantium quid rei effet. Tanaquil inter

tumultum claudi regiam jubet, arbitros ejecit: fimul, quae curando vulneri opus funt, tamquam fpes fubeffet, fedulo comparat: fimul, fi deftituat fpes, alia praefidia molitur. Servio propere accito quum pene exfanguem virum oftendiffet; dextram tenens orat, ne inultam mortem foceri, ne focrum inimicis ludibrio effe finat. "Tuum " eft," inquit, "Servi, fi vir es, regnum; non

66

eorum, qui alienis manibus petimum facinus "fecere. Erige te, Deofque duces fequere, qui "clarum hoc fore caput divino quondam circum"fufo igni portenderunt. Nunc te illa coeleftis "excitet flamma. Nunc expergifcere vere. Et nos peregrini regnavimus. Qui fis, non unde "natus fis, reputa. Si tua re fubita confilia torQuum clamor in

66

[ocr errors]

pent, at tu mea fequere." petufque multitudinis vix fuftineri poffet, ex fuperiore parte aedium per feneftras, in novam viam verfas, (habitabat enim rex ad Jovis Statoris) populum Tanaquil adloquitur: Jubet "bono ani

66

mo effe, fopitum fuiffe regem fubito istu. Fer"rum haud alte in corpus defcendiffe. Jam ad "fe.rediffe. Infpectum vulnus, abfterfo cruore. "Omnia falubria effe. Confidere, prope diem "ipfum eos vifuros. Interim Ser. Tullio jubere "populum dicto audientem effe. Eum jura red"diturum, obiturumque alia regis munia effe." Servius cum trabea & lictoribus prodit; ac, fede

regia fedens, alia decernit, de aliis confulturum fe regem effe fimulat. Itaque, per aliquot dies, quum jam exfpiraffet Tarquinius, celata morte, per fpeciem alienae fungendae vicis fuas opes firmavit. Tum demum palam facto, & comploratione in regia orta, Servius, praefidio firmo munitus, primus injuffu populi, voluntate Patrum regnavit. Anci liberi, jam tum comprehenfis fceleris miniftris, ut vivere regem, & tantas effe opes Servii nunciatum eft, Sueffam Pometiam exfulatum ierant.

XLII. Nec jam publicis magis confiliis Servius, quam privatis, munire opes. Et ne, qualis Anci liberûm animus adverfus Tarquinium fuerat, talis adverfus fe Tarquinii liberûm effet, duas filias juvenibus regiis, Lucio atque Arunti Tarquiniis, jungit. Nec rupit tamen fati neceffitatem humanis confiliis, quin invidia regni etiam inter domefticos infida omnia atque infefta faceret. Peropportune ad praefentis quietem ftatus bellum cum Vejentibus (jam enim induciae exierant) aliifque Etrufcis fumtum. In eo bello & virtus & fortuna enituit Tullii. Fufoque ingenti hoftium exercitu, haud dubius rex, feu Patrum, feu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus. Ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuiffet, ita Servium conditorem omnis in civitate difcriminis ordinum

que, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, pofteri fama ferrent. Cenfum enim inftituit, rem faluberrimam tanto futuro imperio: ex quo belli pacifque munia non viritim, ut ante, fed pro habitu pecuniarum fierent. Tum claffes centuriafque & hunc ordinem ex cenfu defcripfit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium aeris, aut majorem, cenfum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas feniorum ac juniorum. Prima claffis omnes adpellati. Seniores, ad urbis cuftodiam ut praefto effent: juvenes, ut foris bella gererent. Arma his imperata, galea, clipeum, ocreae, lorica; omnia ex aere. Haec ut tegumenta corporis effent. Tela in hoftem, haftaque & gladius. Additae huic claffi duae fabrûm centuriae, quae fine armis ftipendia facerent. Datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda claffis intra centum ufque ad quinque & feptuaginta millium cenfum inftituta; & ex his, fenioribus junioribufque, viginti confcriptae centuriae: arma imperata, fcutum pro clipeo, & praeter loricam omnia eadem. Tertiae claffis in quinquaginta millium cenfum effe voluit. Totidem centuriae & hae, eodemque difcrimine aetatium, factae: nec de armis quidquam mutatum; ocreae tantum ademtae. In quarta claffe cenfus quinque & viginti millium, totidem centuriae factae. Arma

« IndietroContinua »