Immagini della pagina
PDF
ePub

Haec editio memoratur in bibliothecae Crenianae Ca

talogo pag. 68. 1538. Parifiis apud Vascofanum, in forma quadruplice. In una bibliotheca Hulfiana tom. II. num. 5535. hanc editionem memoratam invenio, ubi prodiiffe dicitur ex typographia Vafcofani, & tres decadas continere. 1539. Bafileae ex officina Hervagiana, in forma majori. Editio haec eadem continet, quae Bafileenfis Frobeniana anni MDXXXV.

1540. Lugduni, in forma majore.

Memoratur haec editio in Indice editionum Livianarum Hearnii & Clerici.

1540. Bafileae, in forma majore.

Hanc editionem cum Notis Glareani memoratam vidi in bibliotheca Mallinckrotiana. Fabricius vero in Biblioth. Latin. teftatur, Henr. Loriti Glareani Notas in Livium Carolo quinto Imperatori infcriptas effe, cum Chronologia hiftoriae Romanae recognita, anno MDXL. in forma majore. Utrum vero folae, an fimul cum Livio prodierint, nec ubi, vel a quo typographo excufae fint, retulit. Neque certiora referre poffum, quum editionem hujus anni non viderim. Id ex Glareani Praefatione ad Caefarem Ferdinandum, quae annum MDXL. praefert, & in editione Lugdunenfi anni MDXLII. & alibi exftat, didici, ex officina Michaëlis lfingrini, qui Bafileae officinam exercuit, & Joannis Bebelii typographi Bafileenfis gener exftitit, Glareani Chronologiam feparatim prodiiffe, ut, qui antea Livii codices habebant, neque eumdem auctorem bis parare volebant, hoc ejus labore frui poffent.

1541. Venetiis apud haeredes Lucae Antonii Juntae, in

forma majore.

Hanc editionem memorat Fabric. in Biblioth. Latin. non addens, qua forma prodierit. Eadem editione ufus eft Latinus Latinius ad Livium cum Mftis conferendum, qui nec ipfe formam, qua editio illa excufa eft, indicavit. Ex numero tamen foliorum, quem fubinde edit, fatis conftat, non alia, quam majori, in lucem exiiffe. Utrum Hearnius & Clericus, in Indice editionum Livianarum recenfentes editionem Venetam, quae anno MDXLII. cum Glareani epitome Chronologica in forma majore impreffa fit, hanc, an aliam ab hac diverfam, intellexerint, defpicere nequeo, quum neutram viderim.

$542. Lugduni apud Sebastianum Gryphium quatuor voluminibus, in forma octuplice.

Tres priores tomi continent fuperftites Livii libros: quartus Glareani notas, praemiffa ejus ad Carolum V. Imperatorem Praefatione, data Friburgi Brifgoiae, anno a Jefu Chrifti natali M.D.XL. Calen. Majis; tum Lau. rentii Vallae de Tarquiniis adverfum Livium difputationes, ejusque emendationes ad fex libros priores Livii de bello Punico fecundo; deinde Glareani Chronologiam, per Jodocum Badium Afcenfium in feriem literarum redactam ; & ultimo loco ipfam Glareani Chronologiam auctam, cum Praefatione ad Ferdinandum Caefarem, data Friburgii Brifgoiae, anno a Chrifto nato M. D.XL. Calend. Septembrib. Gefnerus in Pandectis lib. de Hiftoriis duodecimo apud Maittaire Annal. Typogr. tom. II. pag. 572. refert, hac editione contineri Anno

tationes Beati Rhenani, Sigifmundi Gelenii, Henrici Glareani, ac Chronologiam ejufdem Glareani. Editio exftat in Biblioth. Trajectina, verum Rhenani & Gelenii Annotationes non adfunt.

1543. Parifiis apud Michaëlem Vafcofanum, in forma majore.

Appofitus quidem titulus teftatur, Livium hunc prodiiffe Parifiis apud Audoënum Parvum fub Lilio aureo ad Divum Jacobum. M.D.XLIII. verum privilegium, ut Livius hoc modo imprimeretur, fenatus Parifienfis anno M.D.XLII. nono Calend. Novemb. conceffit Micheli Vafcofano & Audiëno Parvo. Titulus etiam, qui Annotationibus adjunctis praemittitur, definit hac formula: Parifiis imprimebat Michaël Vafcofanus fibi & Odoing Parvo. Unde colligo, editionem hanc excufam effe typis Vafcofani, venditam autem fuiffe partim ab eo, partim ad Odoïno Parvo. Haec autem editio non modo continet omnia, quae praecedens Lugdunenfis Gryphiana anni M.D.XLII. verum etiam Sabellici pauculas Annotationes.

1543. Bafileae apud Joannem Hervagium, in forma majore.

Hanc editionem adjunctas habere Annotationes Rhenani, Gelenii, & Glareani, hujufque Chronologiam, auctor eft Fabric. in Bibl. Latin. Eamdem memorant etiam Hearnius & Clericus, teftati eam prodiiffe ex recenfione Hervagii, nullamque Annotationum Glareani mentionem faciunt.

1544. Argentorati, in forma octuplice, prodierunt Jo. Velcurionis Notac in Livii lib. 1. & 11. quae poftea fæpius

[ocr errors]

aliis editionibus infertae funt. Memoravit hanc editionem Fabricius in Biblioth. Latin.

1545. Lovanii, in forma quadruplice, lucem vidiffe Notas Petri Nannii in Livii libr. 111. teftatur Fabricius in Bibl. Latin. Utrum vero eaedem fint, atque illae, quas ineditas putavi, an diverfae, quum librum non viderim, dicere nequeo.

1548. Lugduni apud Sebastianum Gryphium quatuor volu minibus, in forma duodecima.

Editionem Lugdunenfem Gryphianam hujus ejusdem anni, fed in forma octuplice, memorant Hearnius & Clericus in Indice Editt. Livian. quam me umquam vidiffe non memini.

1549. Bafileae apud Johannem Hervagium, in forma majore.

Titulo hujus editionis illa adfcripta eft formula: Bafileae per Joannem Hervagium, anno M.D.XLIX. menfe Martio. quae eadem ferme in fine libri occurrit. Recenfuit hanc editionem Caelius Secundus Curio, qui in Praefatione, data Bafileae Cal. Jan. M.D.XLVIIII. teftatur, fe Livium cum veteribus & novis aliquot exemplaribus ex iis, quae emendatiora atque meliora habentur, contuliffe: & ex eo labore hunc fe fructum retuliffe affirmavit, ut Livii ad ducenta loca emendarit, & priftino nitori reftituerit. Adjectae funt Rhenani ac Gelenii Annotationes, & Glareani Chronologia. Perperam Hearnius & Clericus in Indice Editt. Livian. referunt, editionem hanc recenfuiffe Hervagium, qui cam tantum typis fuis defcripfit.

1551. Francofurti duobus voluminibus cum Notis Guilielmi Godelevaei, in forma octuplice.

Has ejus Notas variae aliae editiones poft adopta

runt.

1552. Parifiis apud Michaëlem Vascofanum, in forma majore.

Maittaire in Annal. Typogr. tom. 111. pag. 613. refert, Mich. Vafcofanum hanc editionem dedicaffe Jacobo Varadeo, in fupremo Parifienfi fenatu regio confiliario, epiftola data x. Cal. Jun. M.D.LII. Prodiiffe autem cum Annotationibus diverforum, & in Glareani Annotationum fronte legi, typis defcriptam effe apud Michaëlem Vafcofanum & Audoënum Parvum. Fabricius in Biblioth. Lat. teftatur, eam adjunctas habuiffe Laur. Vallae Emendationes & Epiftolam Apologeticam de duobus Tarquiniis ad Alphonfum Siciliae Regem ; Sabellici item & Rhenani ac Gelenii Notas. Editionem hanc nondum videre contigit, & hinc verbis ejus controverfiam movere nequeo. Dicere tamen liceat, fufpicionem mihi natam effe, Vafcofanum tantum repetiiffe priorem editionem anni M.D.XLIII. & hinc pro Rhenano & Gelenio Glareanum memorandum effe. Potuit autem ipfi fraudi fuiffe titulus obiter infpectus. Certe ille, qui priori editioni praefigitur, & in hac verifimiliter repetitus eft, teftatur, in editione Vafcofana Livium diligenti obfervatione Annotationum Rhenani & Gelenii recognitum ac reftitutum effe: quod forfitan ita acceperit, quafi Rhenani & Gelenii Annotationes additae fuerint; quae certe in prima Vafcofani editione omiffae funt.

« IndietroContinua »