Immagini della pagina
PDF
ePub

omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de Drusi filia aegra interrogat, repente in osculis Liuiae et in hac uoce defecit: Liuia, nostri coniugii memor uiue, ac uale! sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat.

nam 2

5 fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis evdavaбíav similem hoc enim et uerbo uti solebat - precabatur. unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est. id quoque 10 magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in publicum. obiit 100 in cubiculo eodem, quo pater Octauius, duobus Sextis, Pompeio et Ap<p>uleio, cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, a. 14 p. C. septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus V et XXX minus.

15

Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola 2 Bouillas usque deportarunt noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel in aedium sacrarum maxima reponeretur. a Bouillis equester ordo suscepit urbique intulit atque in uestibulo domus conlocauit. senatus 20 et in funere ornando et in memoria honoranda eo studio cer

tatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus; alii, exequiarum die ponendos anulos aureos fer25 reosque sumendos; nonnulli, ossa legenda per sacerdotes summorum collegiorum. fuit et qui suaderet, appellationem 3 mensis Augusti in Septembrem transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum appel

11 Eutrop. VII 8, 4 obiit ... septuagesimo sexto anno morte communi. Epit. 1, 26 annos septem et septuaginta ingressus Nolae morbo interiit (cf. p. 114, 10).

1 ab urbe L3S2 ɛ (in hoc ss. † ad urbem), ad urbem 2 (sic etiam II', ab urbe corr. m. 2, at postea restituta prima lectio) 2 interrogabat Y 3 coniugi Roth 5 fero M 6 Eitanacian M, EYT- rel., ss. bonam mortem in H, bonum exitum in VLS 7 afflatam M 10 psagum M, inde praesagum Bentley diminutio GXR 14 quinque et triginta GVSQ (quinque etiam LP) 17 inaedia M, inedia G, in ęde IIQ8

20 studi Polak 22 pcedenti G

29 natalis Gr

laretur et ita in fastos referretur. uerum adhibito honoribus modo bifariam laudatus est: pro aede Diui Iuli a Tiberio et pro rostris ueteribus a Druso Tiberi filio, ac senatorum ume4 ris delatus in Campum crematusque. nec defuit uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in caelum uidisse iuraret. 5 reliquias legerunt primores equestris ordinis tunicati et discincti pedibusque nudis ac Mausoleo condiderunt. id opus inter Flaminiam uiam ripamque Tiberis sexto suo consulatu extruxerat circumiectasque siluas et ambulationes in usum populi iam tum publicarat.

101

10

Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, a.13 p. C. ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protu- 15 lerunt. quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt. 2 heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit; secundos: Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis; tertio 20 gradu propinquos amicosque compluris. legauit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos; quam summam repraesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque 25 3 habuerat. reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis

4 Eutrop. VII 8, 4 Romae in campo Martio sepultus est, uir qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus.

4 cre

11 apri

3 <sub> ueteribus Egnatius
crematus est Stephanus
17 sextante T et in marg. V, sex-
18 quos et] quo G
22 qua-
quinques MG V,

1 falsos G 2 modo om. T matisque G, crematusque est S, lis GXT 14 se om. V, sex 5 tam MGX', sexta Cuiacius (cf. Tib. 23) drigenties MG VR (recte g) tribulibus Lipsius

(recte g), quinque X 26 perduxit G, produxitque Пs et fere edd. 27 uicies sestertium Perizonius 28 plus om. G

uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid iis accidisset, uetuit sepulcro 5 suo inferri. tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo 4 complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et 10 uectigaliorum residuis. adiecit et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.

5 De tribus T

7 in

4 iuliam G et post uetuit add. V om. GT (in G praecedit in dici) altero post tabulis add. V MG 9 esset IIRST, essent rel. (uix ita Suet.) uicis G

quem

subscr. c. suetoni tranquilli de uita caesar (caesarum V) diuus aug. explic. (august' explicit V) incipit tiberius feliciter MV et sim. GIR, in quibus add. liber tertius (feliciter om. IIR) explicit. incipit tiberius liber tercius feliciter Q cundus. incipit de tiberio lib. III L et sim. T tertius S nulla subscr. in P

diuus augustus explicit liber seexplicit 1. II. incipit.

[graphic][graphic][subsumed][ocr errors]
[graphic][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

1 Patricia gens Claudia fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate orta est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post 5 reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad

3 regens MGS (in G corr. m. antiqua), recenter L2 tatio (-cio) Y 6 atque] a patribus T', atque a patribus P tricios IIQ coaptata 2, corr. in 5 (& teste Preud'hommio) ed. 7 enienem V, amnem G lucumque r

5 Atta]

ра

Ven. I

sepulturam sub Capitolio publice accepit. deinceps procedente 2 tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est. cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci 5 praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo[d] significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.

Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam 2 10 sequius admissa in rem p. extant. sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit. Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit. Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam 15 Hannibali fratri coniungeretur, oppressit. contra Claudius 2 Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus. Claudius Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clien20 telas occupare temptauit. Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut iterum inludens discrimini 25 publico Glycian uiatorem suum dixit.

Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem 3 gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae nauem cum sacris

3 sex] vi RT, septem edd. Rom.

7 quo 5

14 hasdriba15 annibali 16 re

2 XXII Mommsen (Beroald.) 10 setius VP, serius L, secus II2ST 11 pyrrho VR 12 Caudex] claudus ПQ et pro u. 1. R 13 poenas M, penes (et tum sicilia) G expuli M1, t ss. m. 2 tibus M (Tib. Roth), tybus G18, Tybus G2g, Tibi. V, Tibius P, Tybius S, Tiberius (per compend.) YLT, Claudius uulg. (ed. Bonon. 1488); cf. Herm. 36 p. 303 lem MG, hastribabem Q1, hastrubalem (astr- II) IIRS1 MT (Roth) appius (api- II) post Claudius add. T (uulg.) gillanus 5 (edd. Rom. Ven. I, uulg.) 18 drus us (i erasa?) M, Rusus Fruin (potius Russus, cf. Herm. 36 p. 303), Crassus O. Hirschfeld (Caecus rursus olim Mommsen) 19 cum diademate T'P2 22 demersit G 25 Glycian Salmasius (Gliciam Sigonius, Glician Roth), ilycian (yli- GPS, ilicy- II, ili- R, illi- T, terminatio -am LST) 2 27 nauim G

« IndietroContinua »