Immagini della pagina
PDF
ePub

acturum, rettulit ad senatum, ut ei succederetur ante tempus, quoniam bello confecto pax esset ac dimitti deberet uictor exercitus; et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando nec plebi scito Pompeius postea abrogasset. acciderat autem, ut 3 5 is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem. nec contentus Marcellus prouincias Caesari et priuilegium eripere, re<t>tulit etiam, ut 10 colonis, quos rogatione Vatinia Nouum Comum deduxisset, ciuitas adimeretur, quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset.

Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo 29 auditum ferunt, difficilius se principem ciuitatis a primo 15 ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Seruium Sulpicium alterum consulem. insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Ae20 milium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit. sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exer25 citibus discederent;. confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites. cum aduersariis autem pepigit, ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cisalpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico conce

20 Schol. Lucan. I 269 W. Caesar corrupit Curionem pecunia anno, quo fuit tribunus, ut faueret sibi, ut Suetonius dicit, et Curionem uiolentissimum tribunorum sibi ingenti mercede parauit. 27 u. ad p. 11, 4

3 nec] del. Lipsius, ei Torr. (Mommsen), et I. F. Gronov., lege 0. Hirschfeld 4 plebi.cito Vd, plebis scito GYPO obrogasset edd. cum Stephano 5 a petitione (app- II1) II RP2 02 ST 10 uaticinia LPOSII', uaticina d, cf. p. 11,4 14 ferunt corr. ex fuerint M, corr. ex fertur P, fertur Ro 19 consulatum Ts et sic 22 et om. M etiam]

16 per om. G

pro u. l. ss. II2 (cf. p. 10, 24) tempestate V iam G

30 deretur, quoad consul fieret. uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque peractis Rauennae substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a se- 5 natu constitutum esset.

2 Et praetextum quidem illi ciuilium armorum hoc fuit;
causas autem alias fuisse opinantur. Gnaeus Pompeius ita
dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat,
neque populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, 10
priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere
3 uoluisse. alii timuisse dicunt, ne eorum, quae primo con-
sulatu aduersus auspicia legesque et intercessiones gessisset,
rationem reddere cogeretur; cum M. Cato identidem nec sine
iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac 15
primum exercitum dimisisset; cumque uulgo fore praedica-
rent, ut si priuatus redisset, Milonis exemplo circumpositis
4 armatis causam apud iudices diceret. quod probabilius facit
Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque aduer-
sarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse referens: 20
hoc uoluerunt; tantis rebus gestis Gaius Caesar con-
demnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem.
5 quidam putant captum imperii consuetudine pensitatisque
suis et inimicorum uiribus usum occasione rapiendae domi-
nationis, quam aetate prima concupisset. quod existimasse 25
uidebatur et Cicero scribens de Officiis tertio libro (82) sem-
per Caesarem in ore habuisse [est in Phoenissis (524): ɛïñɛo
γὰρ ἀδικεῖν χρή, τυραννίδος πέρι κάλλιστον ἀδίκημα· τὰ δ ̓
älλα εvóεßɛïv xoɛά(v)] Euripidis uersus, quos sic ipse con-
uertit:

nam si uiolandum est ius, (regnandi) gratia
uiolandum est: aliis rebus pietatem colas.

8 alii post alias add. Q2, ante alias Burm. 10 suo T, sui MGX' (in T post fecerat) haesi an admitterem 25 (ab) aetate Duker 26 uidetur T 27 est — xoɛóv del. Torr. Casaub., tuetur Graevius legens cum Stephano eos in Phoenissis Euripidis uersus quos est] quod est G, ut est 5, istos Turnebus damnans in Phoenissis 28 κάλλιστον ἀδικεῖν tälla d'Eurip. 31 regnandi 5 (in marg. adscr. Q), dominandi (in marg. post gratia) S2, imperii T5, regni in aliis 5

30

Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque 31 urbe cessisse nuntiatum esset, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moueretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium 5 erat aedificaturus, considerauit et ex consuetudine conuiuio. se frequenti dedit. dein post solis occasum mulis e proximo 2 pistrino ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis decessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per an10 gustissimos tramites pedibus euasit. consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui prouinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conuersus ad proximos: etiam nunc, inquit, regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt. 15 cunctanti ostentum tale factum est. quidam eximia magni-32 tudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosiliuit ad flumen et in20 genti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. tunc Caesar: eatur, inquit, quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas uocat. iacta alea est, inquit. atque ita 33 traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi superuenerant, pro contione fidem militum flens ac ueste a pectore 25 discissa inuocauit. existimatur etiam equestres census pollicitus singulis; quod accidit opinione falsa. nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo 30 animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat ui

2 esset G, s.esset ss. M2, est r' P2 O2 (edd.), fuisset d, om. M1VL P1 (uerba nuntiatum est moueretur in marg. add. O2); cf. Herm. 36 p. 294 4 gladiatorum VPOST 11 paululum M2ST 12 substitit POST, restitit Q 17 carens et ss. m. 2 tuba qua caneret M 18 eos om. V 19 prosiliuit MIIT, -luit rel. 22 esto Erasmus (cf. Otto, Sprichwörter p. 12) inquit del. Lipsius al. 25 existimabatur C. G. Müller 27 adcohortandoque T, ex(h)ortandoque IIs et fere edd. tractaturu et ss. detracturu M (omnia in ras. m. 1)

SVETONIVS ed. Ihm. I.

30 de

dere contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod uisu suspicabatur; promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama distulit.

34 Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent. Picenum Vmbriam Etruriam occupauit et Lucio Do- 5 mitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pom2 peiusque confugerant quam primum transfretaturi. hos frustra per omnis moras exitu prohibere conatus Romam iter 10 conuertit appellatisque de re publica patribus ualidissimas Pompei copias, quae sub tribus legatis M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone in Hispania erant, inuasit, professus ante inter suos: ire se ad exercitum sine duce et inde reuersurum ad ducem sine exercitu. et quanquam obsi- 15 dione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae rei penuria retardante breui tamen om35 nia subegit. hinc urbe repetita in Macedoniam transgressus Pompeium, per quattuor paene menses maximis obsessum. operibus, ad extremum Pharsalico proelio fudit et fugientem 20 Alexandriam persecutus, ut occisum deprehendit, cum Ptolemaeo rege, a quo sibi quoque insidias tendi uidebat, bellum sane difficillimum gessit, neque loco neque tempore aequo, sed hieme anni et intra moenia copiosissimi ac sollertissimi hostis, inops ipse omnium rerum atque inparatus. regnum 25 Aegypti uictor Cleopatrae fratrique eius minori permisit ueritus prouinciam facere, ne quandoque uiolentiorem praesidem

10 Eutrop. VI 20, 1 urbem ingressus dictatorem se fecit. inde Hispanias petiit. ibi Pompei exercitus ualidissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio M. Petreio M. Varrone, superauit. 18 id. VI 20, 3 inde regressus (reuersus pars codd.) in Graeciam transiit, aduersum Pompeium dimicauit. 20 id. VI 21, 2 uictusque ad postremum Pompeius . . . fugatus Alexandriam petiit eqs. 22 id. VI 22, 1

ipsi quoque Ptolemaeus parare uoluit insidias eqs.

1 quam om. M1 2 quadrigenis M1V (recte L), quadringentis Gd, quadragenis M2T'PO (in M praeterea ss. m. 2 ✈ quadringentis)

7 ditione Q, deditionem GIIR (uulg.) 16 summa Q 17 retardatus Bentley

11 patribus (c.) Bentley 20 et fugientem TT2, effu

gientem MGX' (eff- corr. ex et f- ut uid. S) 27 ualentiorem Polak

nacta nouarum rerum materia esset. ab Alexandria in Sy- 2 riam et inde Pontum transiit urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium ac tunc occasione temporum bellantem iamque multiplici successu praeferocem, intra quin5 tum quam adfuerat diem, quattuor quibus in conspectum uenit horis, una profligauit acie; crebro commemorans Pompei felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset. dehinc Scipionem ac Iubam reliquias partium in Africa refouentis deuicit, Pompei liberos 10 in Hispania. omnibus ciuilibus bellis nullam cladem nisi per 36 legatos suos passus est, quorum C. Curio in Africa periit, C. Antonius in Illyrico in aduersariorum deuenit potestatem, P. Dolabella classem in eodem Illyrico, Cn. Domitius Caluinus in Ponto exercitum amiserunt. ipse prosperrime sem15 per ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicauit: semel ad Dyrrachium, ubi pulsus non instante Pompeio negauit eum uincere scire, iterum in Hispania ultimo proelio, cum desperatis rebus etiam de consciscenda nece cogitauit.

20

Confectis bellis quinquiens triumphauit, post deuictum 37 Scipionem quater eodem mense, sed interiectis diebus, et rursus semel post superatos Pompei liberos. primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, nouis25 simum Hispaniensem, diuerso quemque apparatu et instrumento. Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene 2

1 Eutrop. VI 22, 3 rediens inde . . . Pharnacen Mithridatis Magni filium, qui Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas populi Romani prouincias occupantem uicit acie. cf. Viri ill. 78, 7 8 cf. Eutrop. VI 23. Viri ill. 78,8 16 Eutrop. VI 20, 3 primo proelio uictus est et fugatus, euasit tamen, quia nocte interueniente Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire uincere et illo tantum die se potuisse superari. VI 24 ultimum (proelium) apud Mundam ciuitatem, in quo adeo Caesar paene uictus est, ut fugientibus suis se uoluerit occidere.

1 materiesset M, inde materies esset Salmasius 3 hac MVS2 4 rebellantem Bentley cum Eutropio recte puto 7 tam bellicoso G 8 ac] et G 9 in om. G africa (affr-) r'O2, -am rel. 10 in post omnibus ss. M2 20 quinquiens V, quinquies quinquenni M (inde quinquennio d, in biennio Burm., unoque anno Oud.), quinquies rel.

« IndietroContinua »