Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO

Suetonii de uita Caesarum operis antiquum exemplar unum tantummodo ad mediam aetatem peruenit, ex quo pendent libri scripti quotquot innotuerunt omnes. quod exemplar ut principalem octo librorum diuisionem, quam teste Suida Casaubonus reuocauit, iam obscuratam habuit1), ita uariis uitiis minoribus maioribusque deprauatum fuit, raro interpolationibus), saepius lacunis3), quarum grauissima in principio operis amisso cernitur. nam mutilum esse primum librum uiri docti dudum perspexerunt, neque Casaubonus, interpretum Tranquilli facile princeps, ad certa damni accepti argumenta euertenda ualuit. cum autem non caput tantum desideretur uitae Diui Iuli1), sed praefatio etiam ad C. Septicium Clarum praefectum praetorio, quam Laurentio Lydo notam fuisse scimus, recte Rothius statuisse uidetur integrum quaternionem deperisse.") conseruatum illud idem suo iure conclusit in Francia imperante Carolo Magno, quo principe ueterum litterarum nouum studium exarsit, multiplicatis exemplis describi coeptum, eorum quae ad nos peruenerunt omnium communem originem et quasi parentem factum esse, itaque saeculo nono prima post gentium migrationem reperiri uestigia operis Suetoniani lecti et in usum conuersi. at certiora, nisi omnia fallunt, de libro archetypo effici possunt, id quod primus monuit Ludouicus Traube. 6) extitisse Suetoni exemplar apud Fuldenses in duos nec magnos codices diuisum litteris discimus, quas a. 844 Seruatus Lupus, abbas Ferrariensis notusque philologus, ad Marcwardum Prumiensem abbatem (a. 829—853) dedit, ubi haec: 'Quaeso

1) Cf. subscriptiones singularum uitarum.

2) Pauca admodum Rothio interpolata uisa sunt, plurima Torrentio, Bentleio aliisque uiris doctis, a quibus plane dissentio, in tantum ut ne Rothiana quidem glossemata admiserim omnia dubitemque adhuc de Iul. 30 p. 16, 27 sq.

3) Tractaui nonnullas Herm. 36 p. 291 sqq. 40 p. 182 sqq.

4) De iis, quae apud alios auctores extantia ad amissum libri initium pertinere putari possunt, in commentario dicendum erit. de Seru. Aen. VI 798 u. ad Aug. 94 p. 108, 29.

5) Cf. F. Leo, Die griech.-röm. Biographie p. 3.

6) Neues Archiv der Gesellschaft für ältere Deutsche Geschichtskunde XXVII p. 266 sq.; cf. Herm. 40 p. 179.

praeterea ut ad sanctum Bonifatium sollertem aliquem monachum dirigatis, qui ex uestra parte Hattonem abbatem deposcat, ut uobis Suetonium Tranquillum de uita Caesarum, qui apud eos in duos nec magnos codices diuisus est, ad exscribendum dirigat mihique eum aut ipsi, quod nimium opto, afferatis aut, si haec felicitas nostris differetur peccatis, per certissimum nuntium mittendum curetis. namque in hac regione nusquam inuenitur, et credimus hoc quoque nos beneficium uestra liberalitate consecuturos.') exemplar illud Fuldense, litteris capitalibus scriptum (u. infra), uerum atque unicum archetypum esse quominus statuamus nihil me iudice uidetur obstare. atque ex eodem fonte hausisse Einhardum facile concedetur, qui cum uitam Caroli imperatoris paucis post obitum eius annis conscribere institueret, hunc potissimum e ueteribus scriptoribus imitandum sibi proposuit, Caesaribus ac maxime uita Augusti tam strenue usus, ut non modo omnem libelli descriptionem sed etiam integras haud raro sententias inde repetiuerit, et nonnumquam, ut iam Casaubonus iudicauit, imitandi studio suae historiae ueritatem transgressus esse uideatur.'") medio igitur saeculo nono Suetonius in Galliam perlatus est, non ipsa quidem uolumina Fuldensia, sed apographum, id quod probant corruptelae nonnullae librum designantes exaratum minuscula litteratura, quali Fuldenses scribae usque ad id fere tempus utebantur. 3) tum demum Suetoni opus magis magisque innotuit passimque maxime per partes Galliarum uulgatum est. testes sunt, ut de his primum paucis absoluam, uel qui in antiquis bibliothecarum catalogis enumeran

1) Dümmler, Monum. Germ. hist. epist. tomi VI pars prior p. 81 (epist. 91); Desdevises du Dezert, Lettres de Servat Loup p. 98; G. Becker, Catal. bibl. ant. p. 59. in alia ad eundem epistula (n. 10), de cuius tempore non constat (Levillain, Bibl. de l'Ecole des chartes LXII 1901 p. 483 sq.), haec legimus: 'quid super Suetonio Tranquillo et Iosepho a uobis fieri optem, demonstrabit Eigil nostrarum rerum fidus interpres' (Mon. Germ. 1. 1. p. 21. Desdevises p. 84. Becker p. 57). de Marcwardo et Eigil monacho, qui post illum abbas Prumiensis factus est (a. 853–860), cf. W. Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen im Mittelalter I p.309 sqq.

2) Roth p. XVIII. — Einhardus etsi non multum confert ad crisin Suetoni, tamen neglegendus non est (cf. Herm. 36 p. 298 sq.). imitationum notabiliores tantum inter testimonia posui, usus editione Pertziana quarta quam curauit G. Waitz (Hannov. 1880), in qua potiora adnotata inueni. adiecerunt nonnulla Frid. Schmidt (De Einhardo Suetonii imitatore, Bayreuth 1880) et M. Manitius (Neues Archiv VII 1882 p. 530 sqq.), indagarique poterunt alia plura. imitationum pondus leuare parum feliciter conatus est Gustavus Janke (Der Einfluß Suetons auf die historische Richtigkeit Einhards in der Vita Karoli, Berol. 1872). cf. praeterea quae disputauit Ernestus Bernheim, Histor. Aufsätze dem Andenken an Georg Waitz gewidmet (Hannov. 1886) p. 73-96, et in uniuersum de uita Caroli, quae ante a. 820 absoluta est, Wattenbach, Geschichtsquellen I p. 203 sqq.

3) V. conspectum mendorum infra datum.

tur codices1), quorum plerique (uel potius omnes) periisse putandi sunt, sicut perierunt archetypus Fuldensis eiusque apographum Seruato Lupo missum. uelut memoratur Suetonius in Gerberti (Siluestris II papae) epist. XL (saec. X)): 'Ad Stephanum Romanae ecclesiae diaconum . . . Mihi quidem ac nostro A. archiepiscopo Suetonios Tranquillos Quintosque Aurelios cum ceteris quos nosti per Guidonem Suessonicum comitem discrete ac sine lite, quis cuius sit, remittes et quae nomini tuo conuenientia paremus edisces.' tum a Ricardo Pictauiensi (saec. XII) in chronicis): hoc opusculum excerpsi de libris Augustini... Eutropii, Titi Liuii, Suetonii' eqs. extabant Suetoniana exempla in Gallia apud ecclesiam Becci saec. XII), in bibliotheca abbatiae s. Martialis Lemouicensis (saec. XII et XIII)5), Cluniaci (saec. XII med.) 6), inter libros Pontiniacenses (Pontigny, saec. XIII)); in Britannia et in Germania saec. XIII).

At non modo multiplicari exempla tunc coepta sunt, sed, quod peius est, etiam emendari; neque enim defuerunt illa aetate linguae Latinae plus minusue periti. quo malo latius atque latius serpente eo tandem peruentum est, ut iam saeculo XII uerba scriptoris tamquam a corruptelarum sordibus purgata niterent imaginemque auctoris referrent a uero plane abhorrentem, talem scilicet qualem uulgatae editiones demonstrant. forte autem fortuna accidit, ut aetatem ferret unus saltem codex summa fide ex optimo exemplari, fortasse ipso illo apographo Seruati Lupi, transscriptus expersque etsi non mendorum at certe correctionum atque interpolationum, quibus alii fere foedantur, Memmianum dico, omnium qui inuenti sunt et antiquissimum et integerri

1) G. Becker, Catalogi bibl. antiqui (Bonnae 1885). M. Manitius, Philologisches aus alten Bibliothekskatalogen, Rhein. Mus. 47 (1892) suppl. p. 70 sq.

2) Becker p. 78.

3) Becker p. 217.

4) Becker p. 201 nr. 75 Suetonius et Eutropius', nr. 76 'Suetonius et Iulius Frontinus et Eutropius et Tullii Tusculanae et Philippica eiusdem' (de argumento cf. infra p. XVIII); p. 265 inter titulos librorum Beccensis Almarii' nr. 147 'Suetonius de uita Caesarum lib. XII, in eodem Eutropius ab urbe condita lib. X'.

5) L. Delisle, Le cabinet des mss. de la Bibl. Nat. II (Paris 1874) p. 495 nr. 22 "Trogus Pompeius, Suetonius, Gesta Cesarum, Facta antiquorum in uno' (item p. 501 nr. 179) et p. 497 nr. 48 Trogus Pompeius, Suetonius de gestis duodecim Cesarum, Gneus Florus, Valerius Maximus, Pomponius Mela. haec omnia in uno uolumine'.

6) L. Delisle, Inventaire des mss. de la Bibl. Nat., Fonds de Cluny (Paris 1881) p. 339 nr. 28 uolumen in quo continetur historia Suetonii".

7) Catalogue général des mss. des départements (4°) uol. I (in appendice ad libros mss. Montepessulanos) p. 715 Suetonius de uita Cesarum uno uolumine et libris XII'.

8) Manitius 1. 1. p. 71 (Rochester, Canterbury, Neumünster). alia quae ab eodem memorantur ad Suetonium uix pertinent.

« IndietroContinua »