Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 209.

U. C. 543. liandis barbarorum animis, partim donis, partim remissione obsidum captivorumque, absumsisset; Edesco ad eum, clarus inter duces Hispanos, venit. Erant conjux liberique ejus apud Romanos: sed præter eam caussam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quæ Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio, traxit eum. Eadem caussa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniæ principibus, cum omni popularium manu, relicto Hasdrubale, secedendi in inminentes castris ejus tumulos, unde per continentia juga tutus receptus ad Romanos esset. Hasdrubal, quum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas inminui, ac fore, ut, nisi audendo aliquid moveret, qua cœpissent, fluerent, dimicare quam primum statuit. Scipio avidior etiam certaminis erat, quum a spe, quam successus rerum augebat; tum quod prius, quam jungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque, quam simul cum universis, malebat. Ceterum, etiam, si cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat: nam quum videret, nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniæ ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone, navales socios terrestribus copiis addidit: et armorum adfatim erat captorum Karthagine, et quæ post captam eam fecerat, tanto opificum numero incluso. Cum iis copiis Scipio, veris principio ab Tarracone egressus, (jam enim et Lælius redierat ab Roma, sine quo nihil majoris rei motum volebat) ducere ad hostem pergit. Per omnia pacata eunti, ut cujusque populi fines transiret, prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis co

A. C. 209.

nos defici

piis obcurrerunt. Indibilis pro utroque locutus, U. C. 543. haudquaquam ut barbarus stolide incauteque, sed Indibilis et potius cum verecunda gravitate: propiorque excu- Mandonius santi transitionem ut necessariam, quam glorianti ad Romaeam velut primam occasionem raptam. Scire enim unt. se, transfugæ nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse: neque eum se reprehendere morem hominum, si tamen anceps odium caussa, non nomen, faMerita inde sua in duces Karthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum, superbiamque, et omnis generis injurias in se atque populares. Itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum jam pridem ibi esse, ubi jus ac fas crederent coli: ad Deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque injurias pati. Se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum, nec honori sit: quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operæ eorum pretium faceret. Ita prorsus respondet facturum Romanus : nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint societatem ratam, ubi nec divini quidquam, nec humani sanctum esset. Productæ deinde in conspectum iis conjuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti. Postero die fœdere accepta fides; dimissique ad copias adducendas. Iisdem deinde castris tendebant, donec ducibus iis ad hostem perventum est.

drubalem

XVIII. Proximus Karthaginiensium exercitus Ad HasHasdrubalis prope urbem Bæculam erat: pro cas- contendit tris equitum stationes habebat. In eas velites an- Scipio. tesignanique, et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemtim inpetum fecerunt, ut facile adpare-:

A. C. 209.

In

U.C. 543. ret, quid utrique parti animorum esset. In castra trepida fuga compulsi equites sunt: signaque Romana portis prope ipsis inlata. Atque illo quidem die, irritatis tantum ad certamen animis, castra Romani posuerunt. Nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit, plano campo in summo patentem: fluvius ab tergo; ante circaque velut ripa præceps oram ejus omnem cingebat. Suberat et altera inferior submissa fastigio planities: eam quoque altera crepido haud facilior in adscensum ambibat. hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas, leviumque armorum Baliares, et Afros dimisit. Scipio, circumvectus ordines signa que, ostendebat, hostem, prædamnata spe æquo dimicandi campo, captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis armorumque, stare in conspectu: sed altiora mania habuisse Karthaginem, quæ transcendisset miles Romanus. Nec tumulos, nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis ad id fore altitudines, quas ce-. pissent hostes, ut per præcipitia et prærupta salientes fugerent: eam quoque se illis fugam clausurum. Cohortesque duas, alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, jubet; alteram, viam insidere, quæ ab urbe per tumuli obliqua in agros ferret ipse expeditos, qui pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam, infimo stantem Adgredi- supercilio, ducit. Per aspreta primo, nihil aliud quam via inpediti, iere: deinde, ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa est in eos ipsi contra, saxa, quæ locus strata passim, omnia ferme missilia, præbet, ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum inmixta

tur hos

tem.

armátis.

Ceterum, quamquam adscensus difficilis U. C. 543. erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetu- A. C. 209, dine tamen succedendi muros, et pertinacia animi, subierunt primi. Qui, simul cepere aliquid æqui łóci, ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem, atque intervallo tutum, quum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eumdem ad cominus conserendas manus, expulerunt loco, et cum cæde magna in aciem altiori superstantem tumulo inpegere. Inde Scipio, jussis adversus mediam evadere aciem victoribus, ceteras copias cum Lælio dividit ; atque eum parte dextra tumuli circumire, donec mollioris adscensus viam inveniret, jubet: ipse ab læva, circuitu haud magno, in transversos hostes incurrit. Inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt. Hoc tumultu et Lælius subiit; et, dum pedem referunt, ne ab tergo vulnerarentur, laxata prima acies, locusqué ad evadendum et mediis datus est; qui per tam iniquum locum, stantibus integris ordinibus, elephantisque ante signa locatis, numquam evasissent. Quum ab omni parte cædes fieret, Scipio, qui lævo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda hostium latera pugnabat. Et jam ne fugæ quidem Vincit. patebat locus: nam et stationes utrimque Romanæ dextra lævaque insederant vias: et portam castrorum ducis principumque fuga clauserat; addita trepidatione elephantorum, quos territos æque atque hostes timebant. Cæsa igitur ad octo millia homi

num.

XIX. Hasdrubal jam ante, quam dimicaret, pecunia rapta, elephantisque præmissis, quam pluri

A. C. 209,

U. C. 543. mos poterat, de fuga excipiens, præter Tagum flumen ad Pyrenæum tendit. Scipio, castris hostium potitus, quum præter libera capita omnem prædam militibus concessisset, in recensendis captivis decem millia peditum, duo millia equitum invenit: ex iis Hispanos sine pretio omnes domum dimisit? Afros vendere quæstorem jussit. Circumfusa inde multitudo Hispanorum, et ante deditorum, et pridie captorum, regem eum ingenti consensu adpellavit. Scipio ve. Tum Scipio, silentio per præconem facto, sibi maxi

tat se regem adpellari.

mum nomen imperatoris esse, dixit, quo se milites sui adpellassent: regium nomen alibi magnum, Romæ intolerabile esse. Regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, tacite judicarent; vocis usurpatione abstinerent. Sensere etiam barbari magnitudinem animi; cujus miraculo nominis alii mortales stuperent, id ex tam alto fastigio adspernantis. Dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos, quos vellet, eligere Indibilem jussit. Quum Afros venderet jussu imperatoris quæstor, puerum adultum inter eos forma insigni, quum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit: quem quum percunctaretur Scipio, quis, et cujus, et cur id ætatis in castris fuisset? Numidam esse, Massiva ait; Massivam populares vocare: orbum a patre reNumida. lictum, apud maternum avum Galam, regem Numidas rum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Karthaginiensibus venisset, in Hispaniam trajecisse. Prohibitum propter ætatem a Masinissa, numquam ante prælium iniisse. Eo die, quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo, clam armis equoque sumto, in aciem exisse: ibi, pro

« IndietroContinua »