Immagini della pagina
PDF
ePub

A. C. 209.

lapso equo effusum in præceps, captum ab Romanis U. C. 543. esse. Scipio, quum adservari Numidam jussisset, quæ pro tribunali agenda erant, peragit: inde, quum se in prætorium recepisset, vocatum eum interrogat, velletne ad Masinissam reverti? Quum, effusis gaudio lacrimis, cupere vero, diceret; tum puero annulum aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula, equumque ornatum donat, jussisque prosequi, quoad vellet, equitibus dimisit.

1

XX. De bello inde consilium habitum : et, auctoribus quibusdam, ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus, ne Mago atque Hasdrubal cum eo jungerent copias, præsidio tantum ad insidendum Pyrenæum misso, ipse reliquum æstatis recipiendis in fidem Hispaniæ populis absumsit. Paucis post prælium factum ad Bæculam diebus, quum Scipio, rediens jam Tarraconem, saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium; consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. Ibi conferentibus, quid in cujusque provinciæ regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis, ultimam Hispaniæ oram, quæ ad Oceanum et Gades vergit, ignaram adhuc Romanorum esse, eoque Karthaginiensibus satis fidam, censebat. Inter Hasdrubalem alterum et Ma- Ponorum gonem constabat, beneficiis Scipionis occupatos ómnium animos publice privatimque esse: nec transitionibus finem ante fore, quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniæ amoti, aut traducti in Galliam forent. Itaque, etiamsi senatus Karthaginiensium non

concilia.

A. C. 209.

શ્રી

[ocr errors]

U.C. 543. censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Ita- ́ liam, ubi belli caput rerumque summa esset; simul, ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret: exercitum ejus, cum transitionibus, tum adverso prælio inminutum, Hispanis repleri militibus. · Et Magonem, Hasdrubali, Gisgonis filio, tradito exer- citu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares trajicere. Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec. cum Romanis manus conserere. Masinissæ ex omni equitatu, quod roboris esset, tria millia equitum expleri; eumque vagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari : his decretis, ad exsequenda, quæ statuerant, duces digressi. Hæc eo anno in Hispania acta. Romæ fama Scipionis in dies crescere. Fabio Tarentum captum astu magis, quam virtute, gloriæ tamen esse. Fulvii senescere fama. Marcellus etiam adverso rumore esse, super quam quod primo male pugnaverat, quia, vagante per Italiam Hannibale, media æstate Venusiam in tecta milites abduxisset. Inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. Is jam a prima pugna, quæ adversa fuerat, adsiduis · concionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et jam de imperio abrogando ejus agebat : quum tamen necessarii Claudii obtinuerunt, ut, relicto Venusiæ legato, Marcellus Romam rediret ad purganda ea, quæ inimici decernerent: nec de imperio ejus abrogando, absente ipso, ageretur. Forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam, et Q. Fulvius consul comitiorum caussa Romam venit.

XXI. Actum de imperio Marcelli in circo Flami

Accusatur

Marcellus.

et cos.

creatur.

nio est, ingenti concursu plebisque et omnium ordi- U. C. 543. A. C. 209. num. Accusavitque tribunus plebis, non Marcellum modo, sed omnem nobilitatem. Fraude eorum et cunctatione fieri, ut Hannibal decimum jam annum Italiam provinciam habeat: diutius ibi, quam Karthagine, vixerit. Habere fructum imperii prorogati Marcello populum Romanum: bis cæsum exercitum ejus æstiva Venusiæ sub tectis agere. Hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum Absolvitur suarum, ut non rogatio solum de imperio ejus abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriæ omnes crearent. Additur collega T. Quinctius Crispinus, qui tum prætor erat. Postero die prætores creati P. Licinius Crassus Dives, pontifex maximus, P. Licinius Varus, Sex. Julius Cæsar, Q. Claudius Flamen. Comitiorum ipsorum diebus sollicita civitas de Etruriæ defectione fuit. Principium ejus rei ab Arretinis fieri, C. Calpurnius scripserat, qui eam provinciam pro prætore obtinebat. Itaque confestim eo missus Marcellus, consul designatus, qui rem inspiceret, ac, si digna videretur, exercitu adcito, bellum ex Apulia in Etruriam transferret. Eo metu compressi Etrusci quieverunt. Tarentinorum legatis, pacein petentibus cum libertate ac legibus suis, responsum ab senatu est, ut redirent, quum Fabius consul Romam venisset. Ludi et Romani et plebeii eo anno in singulos dies instaurati. Ediles curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba: plebeii C. Servilius et Q. Cæcilius Metellus. Servilium negabant jure aut tribunum plebis fuisse, aut ædilem esse; quod patrem ejus, quem triumvirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per

U. C. 544.

decem annos fuerat, vivere, atque in hostium potestate esse, satis constabat.

XXII. Undecimo anno Punici belli consulatum A. C. 208. inierunt M. Marcellus quintum (ut numeretur consulatus, quem vitio creatus non gessit) et T. Quinetius Crispinus. Utrisque consulibus Italia decreta provincia est, et duo consulares prioris anni exercitus tertius tum erat Venusiæ, cui M. Marcellus præfuerat: ita ut ex tribus eligerent duo, quos vellent; tertius ei traderetur, cui Tarentum et Sallentini provincia evenisset. Ceteræ provinciæ ita divisæ prætoribus. P. Licinio Varo urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina, et quò senatus censuisset: Sex. Julio Cæsari Sicilia, Q. Claudio Flamini Tarentum. Prorogatum imperium in annum est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam Capuam, quæ T. Quinctii prætoris fuerat, cum unà legione obtineret: prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro prætore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio: prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro prætore Galliam eamdem provinciam cum iisdem duabus legionibus obtineret, quibus prætor obtinuisset. Quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui prætor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat: additæ ei ad præsidium provinciæ quinquaginta naves, quas P. Scipio ex Hispania misisset. Et P. Scipioni, et M. Silano suæ Hispaniæ, suique exercitus in annum decreti. Scipio ex octoginta navibus, quas aut secum ex Italia adductas aut captas Karthagine habebat, quinquaginta in Sardiniam transmittere jussus: quia fama erat, mag

num navalem adparatum eo anno Karthagine esse; U. C. 544. ducentis navibus omnem oram Italiæ, Siciliæque, ae A. C. 208. Sardiniæ inpleturos. Et in Sicilia ita divisa res est. Sex. Cæsari exercitus Cannensis est datus. M. Va lerius Lævinus (ei quoque enim prorogatum impe rium est) classem, quæ ad Siciliam erat, navium septuaginta obtineret. Adderet eo triginta naves, quæ ad Tarentum priore anno fuerant: cum ea centum navium classe, si videretur ei, prædatum in Africam trajiceret. Et P. Sulpicio, ut eadem classe Macedoniam Græciamque provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est. De duabus, quæ ad urbem Romam fuerant, legionibus nihil mutatum, Supplementum, quo opus esset, scriberent consules, permissum. Una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est. Et P. Licinio Varo prætori urbis negotium datum, ut naves longas triginta veteres reficeret, quæ Ostiæ erant, et viginti novas naves sociis navalibus inpleret: ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanæ tueri posset. C. Calpurnius vetitus ab Arretio movere exercitum, nisi quum successor venisset. Idem et Tubulo imperatum, ut inde præcipue caveret, ne qua nova consilia caperentur.

XXIII. Prætores in provincias profecti. Consules religio tenebat, quod, prodigiis aliquot nunciatis, non facile litabant. Et ex Campania nunciata erant: Capuæ duas ædes, Fortunæ et Martis, et sepulcra aliquot de cœlo tacta. Cumis (adeo minimis etiam rebus prava religio inserit Deos) mures in æde Jovis aurum rosisse. Casini examen apium ingens in foro consedisse. Et Ostia murum portamque de cœlo tactam. Cære vulturium volasse in

« IndietroContinua »