Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXVII.

HIC status rerum Hispaniæ erat. In Italia con- U.C. st.

sul Marcellus, Salapia per proditionem recepta, A. C. 310. Maroneam et Meles de Samnitibus vi cepit. Ad tria millia militum ibi Hannibalis, quæ præsidii caussa relicta erant, obpressa. Præda (et aliquantum ejus fuit) militi concessa : tritici quoque ducenta qua. draginta milia modiùm, et centum decem millia hor, dei inventa. Ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit, quanta clades intra paucos dies accepta est, haud procul ab Herdonea urbe. Castra ibi Cn. Cn. Fulvius Fulvius proconsul babebat, spe recipiendæ Her-ab Hanni

bale victus doneæ, quæ post Cannensem cladem ab Romanis ad Herdodefecerat, nec loco satis tuto posita, nec præsidiis neam. firmata. Negligentiam insitam ingenio ducis augė, bat spes ea, quod labare iis adversus Pænum fidem senserat, postquam, Salapia amissa, excessisse his locis in Bruttios Hannibalem auditum est. Ea omnia, ab Herdonea per occultos nuncios delata Hannibali, simul curam sociæ retinendæ urbis, et spem fecere incautum hostem adgrediendi: 'exercitu expedito, ita ut famam prope præveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit, et, quo plus terroris hosti objiceret, acie instructa accessit. Par audacia Romanus, consilio et viribus inpar, copiis raptim eductis, conflixit: quinta legio et sinistra ala

U. C. 542. acriter pugnam inierunt. Ceterum Hannibal, signo A.C. 210.

equitibus dato, ut, quum pedestres acies occupassent præsenti certamine oculos animosque, circumvecti, pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse in Fulvii similitudinem nominis, quod Cn. Fulvium prætorem biennio ante in iisdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnæ fore adfirmabat. Neque ea spes vana fuit: nam, quum cominus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen'ordines signaque, equestris a tergo tumultus, simul a castris clamor hostilis auditus, sextam ante legionem, quæ, in secunda acie posita, prior ab Numidis turbata est; quintam deinde atque eos, qui ad prima signa erant, avertit. Pars in fugam effusi, pars in medio cæsi: ubi et ipse Cn. Fulvius 'cum undecim tribunis militum cecidit.”: Rou manorum sociorumque quot cæsa is proelio millia sint, quis pro certo adfirmet? quum tredecim millia alibi, alibi haud plus, quam septem, inveniam. Castris prædaque victor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit, nec man-, suram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ae Thurios tradueta, incendit: occidit principes, qui cum Fulvio conlequia occulta babuisse comperti sunt. Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum con

sulera in Samnium perfugerunt.

II. Marcellus, nihil admodlum tanta clade territus, literas Romam ad 'senatum de duce et 'exercitu ad Herdoneam amisso scribit : ceterum, eamdem , qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibaleno contudisset, ire adversus eum, brevem illi lætitiam, qua ersultet, facturum. Et Romæ quidem quum luctus

ingens ex præterito, tum timor in futurum erat. U. C. 42. Consul, ex Samnio in Lucanos transgressus, ad Nu-A. C. 310. mistronem in conspectu Hannibalis laco plano, quum Penus collem teneret, posuit castra. Addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit: nec detractavit Hannibal, ut signa portis efferri vidit. Ita tamen aciem instruxerunt, ut Ponus dex- Marcelli

adversus trum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad

Hannibaoppidum adplicarent. Ab bora tertia quum ad noc- lem pugna. tem pugnam extendissent, feggæque pugnando primæ acies essent, ab Romanis prima legio et dextera ala, ab Hannibale Hispani milites et funditor Baliaris, elephanti quoque, commisso jam certamine, in prelium acti. Diu pugna neutro inclinata stetit. Prima legioni tertia, dexteræ alæ sinistra subiit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. Novum atque atrox prælium ex tam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque: sed nox incerta victoria diremit pugnantes. Postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie : ubi nemo hostium adverstis prodiit, spolia per otium legere, et .congestos in unum locum cremavere suos.

Nocte insequenti Hannibal silentio movit castra, et in Apuliam abiit: Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum præsidio modico Numistrone relictis, præpositoque his L. Furio Purpureone tribuno militum, vestigiis institit sequi. Ad Venusiam adeptus eum est. Ibi

per
dies aliquot quum

ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia, quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuerunt. Inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine; quum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quæ

8. C. 542. rens ; Marcellus, nisi certa luce, et explorato ante, A, C. 210.

non sequeretur.

III. Capuæ interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui publicatus fuerat, locando (locavit autem omnem frumento) tempus terit; ne de

esset materia in Campanos sæviendi, novum in ocConjura. culto gliscens per indicium protractum est facinus. tio Cam- Milites ædificiis emotos, simul ut cum agro tecta urpanorum.

bis fruenda locarentur, simul metuens, ne suum quo-
que exercitum, sicut Hannibalis, nimia urbis amo-
nitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta
militariter coëgerat ædificare: erant autem pleraque
ex cratibus aut tabulis facta, alia arundine texta,
stramento intecta omnia, velut de industria, alimen-
tis ignis. Hæc noctis una hora ut omnia incende
rent, centum septuaginta Campani, principibus fra-
tribus Blosiis, conjuraverant: indicio ejus rei ex fa-
milia Blosiorum facto, portis repente jussu procon-
sulis clausis, quum ad arma signo dato milites con-
currissent; comprehensi omnes, qui in noxa erant,
et, quæstione acriter habita, damnati necatique : in-
dicibus libertas, et æris dena millia data. Nuceri-
nos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non es-
se, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam
Fulvius ad senatum misit. Acerranis permissum, ut
ædificarent, quæ incensa erant: Nucerini Atellam,
quia id maluerant, (Atellanis Calatiam migrare jus-
sis) traducti. Inter multas magnasque res, quæ,
nunc secundæ, nunc adversæ, occupabant cogitatio-
nes hominum, ne Tarentinæ quidem arcis excidit me-
moria. M. Ogulnius et P. Aquillius in Etruriam le-
gati ad frumentum coëmendum, quod Tarentum por-
taretur, profecti : et mille milites de exercitu urbano,

[ocr errors][merged small][merged small]

par numerus Romanorum sociorumque, eodem in U.C. 549.

A.C. 210. præsidium cum frumento missi sunt.

IV. Jam æstas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus : sed literæ Marcelli, ne

Marcellus

instat Hans gantis e republica esse, vestigium abscedi ab Hanni- nibali. bale, cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, curam injecerant, ne aut consulem, tum maxime res agentem, a bello avocarent, aut in annum consules deessent. Optimum visum est, quamqnam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari. Ad eum literæ jussu 'senatus ab L. Manlio prætore urbis missæ, cum literis consulis M. Marcelli : ut ex iis nosceret, quæ caussa Patribus eum potius, quam collegam, revocandi ex provincia esset. Eo fere tempore legati ab rege Syphace Ro- Syphacis

legati ad mam venerunt, quæ is prospera prælia cum Kartha- Romanos. giniensibus fecisset, memorantes. Regem nec inimiciorem ulli populo, quam Karthaginiensi, nec amiciorem, quam Romano, adfirmabant, esse : misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios, imperatores Romanos : nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. Senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium, P. Pætelium, P, Popillium. Dona tulere, togam, et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. Protinus et alios Africæ regulos jussi adire ; iis quoque quæ darentur, portata, togæ prætextæ, et terva pondo pateræ aureæ.' Et Alexan- Rom. legati driam ad Ptolemæum Cleopatramque reges M. Ati-Alexandri

am missi. lius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea ; regina,

« IndietroContinua »