Immagini della pagina
PDF
ePub

adversus

ingens ex præterito, tum timor in futurum erat. U. C. $42. Consul, ex Samnio in Lucanos transgressus, ad Nu-A. C. 319. mistronem in conspectu Hannibalis loco plano, quum Poenus collem teneret, posuit castra. Addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit: nec detractavit Hannibal, ut signa portis efferri vidit. Ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dex- Marcelli trum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad Hannibaoppidum adplicarent. Ab hora tertia quum ad noc- lem pugna. tem pugnam extendissent, fesaæque pugnando prime acies essent, ab Romanis prima legio et dextera ala, ab Hannibale Hispani milites et funditor Baliaris, elephanti quoque, commisso jam certamine, in prolium acti. Diu pugna neutro inclinata stetit. Prima legioni tertia, dexteræ ale sinistra subiit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. Novum atque atrox prælium ex tam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque sed nox incerta victoria diremit pugnantes. Postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie: ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere, et congestos in unum locum cremavere suos. Nocte insequenti Hannibal silentio movit castra, et in Apuliam abiit: Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum præsidio modico Numistrone relictis, præpositoque his L. Furio Purpureone tribuno militum, vestigiis institit sequi. Ad Venusiam adeptus eum est. Ibi per dies aliquot quum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis prælia, quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuerunt. Inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine; quum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quæ

U. C. 542. rens; Marcellus, nisi certa luce, et explorato ante, non sequeretur.

A. C. 210.

panorum.

III. Capuæ interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui publicatus fuerat, locando (locavit autem omnem frumento) tempus terit; ne deesset materia in Campanos sæviendi, novum in ocConjura culto gliscens per indicium protractum est facinus. tio Cam- Milites ædificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens, ne suum quoque exercitum, sicut Hannibalis, nimia urbis amonitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coëgerat ædificare erant autem pleraque ex cratibus aut tabulis facta, alia arundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria, alimentis ignis. Hæc noctis una hora ut omnia incenderent, centum septuaginta Campani, principibus fratribus Blosiis, conjuraverant: indicio ejus rei ex familia Blosiorum facto, portis repente jussu proconsulis clausis, quum ad arma signo dato milites concurrissent; comprehensi omnes, qui in noxa erant, et, quæstione acriter habita, damnati necatique: indicibus libertas, et æris dena millia data. Nucerinos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit. Acerranis permissum, ut ædificarent, quæ incensa erant: Nucerini Atellam, quia id maluerant, (Atellanis Calatiam migrare jussis) traducti. Inter multas magnasque res, quæ, nunc secundæ, nunc adversæ, occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinæ quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquillius in Etruriam legati ad frumentum coëmendum, quod Tarentum portaretur, profecti: et mille milites de exercitu urbano,

par numerus Romanorum sociorumque, eodem in U. C. 542. præsidium cum frumento missi sunt.

esset.

A. C. 210.

instat Han

IV. Jam æstas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat tempus: sed literæ Marcelli, ne- Marcellus gantis e republica esse, vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, curam injecerant, ne aut consulem, tum maxime res agentem, a belló avocarent, aut in annum consules deessent. Optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari. Ad eum literæ jussu senatus ab L. Manlio prætore urbis missæ, cum literis consulis M. Marcelli: ut ex iis nosceret, quæ caussa Patribus eum potius, quam collegam, revocandi ex provincia Eo fere tempore legati ab rege Syphace Ro- Syphacis legati ad mam venerunt, quæ is prospera prælia cum Kartha- Romanos. giniensibus fecisset, memorantes. Regem nec inimiciorem ulli populo, quam Karthaginiensi, nec amiciorem, quam Romano, adfirmabant esse: misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios, imperatores Romanos: nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. Senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium, P. Pœtelium, P, Popillium. Dona tulere, togam, et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. Protinus et alios Africæ regulos jussi adire iis quoque quæ darentur, portata, togæ prætextæ, et terna pondo pateræ aureæ. Et Alexan- Rom. legati driam ad Ptolemæum Cleopatramque reges M. Ati- Alexandrilius et M'. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea; regina,

am missi.

A. C. 210.

U.C. 542. pallam pictam cum amiculo purpureo. Multa ea æ'state, qua hæc facta sunt, ex propinquis urbibus agrisque nunciata sunt prodigia; Tusculi agnum cum ubere lactenti natum: Jovis ædis culmen fulmine ictum, ac prope omni tecto nudatum: iisdem ferme diebus, Anagniæ terram ante portam ictam, diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse: et aves, ad compitum Anagninum, in luco Dianæ nidos in arboribus reliquisse: Tarracina in mari haud procul portu angues magnitudinis miræ, lascivientium piscium modo exsultasse: Tarquiniis porcum cum ore humano genitum: et in agro Capenate, ad lucum Feroniæ, quatuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. Hæc prodigia hostiis majoribus procurata decreto pontificum: et supplicatio diem unum Romæ ad omnia pulvinaria, alterum, in Capenate agro, ad Feroniæ lucum, indicta.

V. M.Valerius consul literis excitus, provincia exercituque mandato Cincio prætori, M. Valerio Messalla præfecto classis cum parte navium in Africam prædatum simul speculatumque, quæ populus Karthaginiensis ageret pararetque, misso, ipse decem navibus Romam profectus quum prospere pervenisset, senatum extemplo habuit: ibi de suis rebus gestis commemoravit. Quum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique sæpe magnis cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse: neminem Karthaginiensem in Sicilia esse: neminem Siculum, qui metu inde fugati afuerint, non esse: omnes in urbes, in agros suos reductos, arare, serere: desertam recoli tandem terram, frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace ac bello fidissimum annonæ subsidium. Exin Mutine, et si quorum aliorum merita erga populum Ro

manum erant, in senatum introductis, honores om- U. C. 542. A. C. 210. nibus, ad exsolvendam fidem a consule, habiti. Mu<tines etiam civis Romanus factus, rogatione ab tribuno plebis, ex auctoritate Patrum, ad plebem lata. Dum hæc Romæ geruntur, M. Valerius Messalla quinquaginta navibus quum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso in agrum Uticensem exscensionem fecit: eumque late depopulatus, multis mortalibus cum alia omnis generis præda captis, ad naves rediit, atque in Siciliam transmisit: tertiodecimo die, quam profectus inde erat, Lilybæum revectus. Ex captivis, quæstione habita, hæc comperta, consulique Lævino omnia ordine perscripta, ut sciret, quo in statu res Africæ essent. Quinque millia Numidarum cum Masinissa, Gala filio, acerrimo juvene, Karthagine esse; et alios per totam Africam milites mercede conduci, qui in Hispaniam ad Hasdrubalem trajicerentur: ut is, quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus, jungeret se Hannibali: in eo positam victoriam credere Karthaginienses. Classem præterea ingentem adparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi trajecturam. Hæc recitata a consule ita movere senatum, ut non exspectanda comitia consuli censerent, sed dictatorem comitiorum haben- Concertatio de dictatore

dorum caussa dici, et extemplo in provinciam rede- dicendo. undum. Illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi præesset, dictatorem dicturum esse aiebat: Patres extra Romanum agrum (eum autem in Italia terminari) negabant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis quum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, Ut consul prius, quam ab urbe discederet, populum rogaret, quem dictatorem dici placeret ; eumque,

« IndietroContinua »