Immagini della pagina
PDF
ePub

de Animan n naturis.

ditum reperi. Eam coniecturam temere iactam bene refutavit Eckstein in commentatione de illo dialogo edita p. 45 sq. Suetonius de Animantium naturis quando vixerit et quo modo scripserit, citatus ille a Guilelmo Mal mesburiensi de gestis pontificum Anglorum 1, 2 et a Giraldo Cambrensi in Itinerario Hiberniae 1, 7, quorum ille anno circiter 1125, hic 1180 scripsit, explorare mihi non licuit.

Itaque postquam omnia fere quae Suetonianam crisin spectant pro ingenii facultate illustrare studui, restat ut hanc meam curam lectorum benevolentiae commendem errorumque veniam petam. Vitia typographica ne superessent, et a me et ab amicissimo Eduardo Wölfflin sedulo opera data est, sed in plagulas iam expurgatas nescio quo miro postliminii iure nonnulla furtim illata sunt. Ea quae vel ipse admisi vel antiquitus commissa non sustuli, laetabor si a doctioribus emendabuntur.

Scripsi Basiliae Kal. Dec. 1857.

[blocks in formation]

C. SUETONI TRANQUILLI

DE VITA CAESARUM

AD C. SEPTICIUM CLARUM PRAEFECTUM PRAETORIO

LIBRI VIII.

Τράγκυλλος, ὁ Σουητώνιος χρηματίσας, γραμματικὸς Ρωμαῖος, ἔγραψε .... συγγενικὸν Καισάρων· περιέχει δὲ βίους καὶ διαδοχὰς αὐτῶν ἀπὸ Ἰουλίου ἕως Δομετιανοῦ, βιβλία ή.

Suidas s. v. Τράγκυλλος.

Τράγκυλλος τοὺς τῶν Καισάρων βίους ἐν γράμμασιν ἀποτίνων Σεπτικίῳ, ὃς ἦν ἔπαρχος τῶν πραιτωριανῶν σπειρῶν ἐπ' αὐτοῦ, πραίφεκτον αὐτὸν τῶν πραιτωριανών ταγμάτων καὶ φαλάγγων ἡγεμόνα τυγχάνειν ἐδήλωσεν.

Ioannes Laurentius Lydus de magistrat.
Rom. II, 6.

C. SUETONI TRANQUILLI

DE VITA CAESARUM

LIBER I.

DIVUS IULIUS.

*

Suetonius ait in vita Caesaris, responsa esse data per totum orbem, nasci invictum imperatorem.

Servius ad Verg. Aen. 6, 799.

*

Annum agens sextum decimum patrem amisit; sequenti- 1 busque consulibus flamen Dialis destinatus, dimissa Cossutia, 10 quae familia equestri sed admodum dives praetextato desponsata fuerat, Corneliam Cinnae quater consulis filiam duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est; neque ut repudiaret compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit. Quare et sacerdotio et uxoris dote et gentilicis hereditatibus multatus, diver15 sarum partium habebatur, ut etiam discedere e medio et quamquam morbo quartanae adgravante prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur, seque ab inquisitoribus pecunia redimeret; donec per virgines Vestales, perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam propinquos et adfines 20 suos veniam impetravit. Satis constat Sullam, cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquandiu denegasset atque illi pertinacitèr contenderent, expugnatum tandem proclamasse, sive divinitus sive aliqua coniectura, vincerent ac sibi haberent, dum modo scirent eum, quem incolumem tanto opere cuperent, quandoque optimatium partibus,

quas secum simul defendissent, exitio futurum; nam Caesari multos Marios inesse.

2 Stipendia prima in Asia fecit Marci Thermi praetoris contubernio; a quo ad accersendam classem in Bithyniam missus, desedit apud Nicomeden, non sine rumore prostratae regi 5 pudicitiae; quem rumorem auxit, intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam exigendae pecuniae quae deberetur cuidam libertino clienti suo. Reliqua militia secundiore fama fuit et a Thermo in expugnatione Mytilenarum corona 3 civica donatus est. Meruit et sub Servilio Isaurico in Cilicia, 10 sed brevi tempore. Nam Sullae morte comperta, simul spe novae dissensionis, quae per Marcum Lepidum movebatur, squae Romam propere redit. Et Lepidi quidem societate, quamquam magnis condicionibus invitaretur, abstinuit, cum ingenio eius diffisus tum occasione, quam minorem opinione 15 4 offenderat. Ceterum composita seditione civili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulavit; absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret. Huc dum hi- 20 bernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est, mansitque apud eos, non sine summa indignatione, prope quadraginta dies cum uno medico et cubicularis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. 25 Numeratis deinde quinquaginta talentis, expositus in litore non distulit quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntis, ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat adficeret. Vastante regiones proximas Mithridate ne desidere in discrimine sociorum vide- 30 retur, ab Rhodo quo pertenderat transiit in Asiam, auxiliisque contractis et praefecto regis provincia expulso nutantis ac dubias civitates retinuit in fide.

5 Tribunatu militum, qui primus Romam reverso per suffragia populi honor optigit, actores restituendae tribuniciae po- 35 testatis, cuius vim Sulla diminuerat, enixissime iuvit. L. etiam Cinnae uxoris fratri, et qui cum eo civili discordia Lepidum secuti post necem consulis ad Sertorium confugerant, reditum

« IndietroContinua »