Immagini della pagina
PDF
ePub

pone occipitium summissiore ut cervicem etiam obtegeret, quod gentile in illo videbatur; facie honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris viderent, sed 5 ad breve et cum primum a somno patuissent; deinde rursum hebescebant. Incedebat cervice rigida et obstipa, adducto fere vultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. Quae omnia ingrata 10 atque arrogantiae plena et animadvertit Augustus in eo et excusare temptavit saepe apud senatum ac populum, professus naturae vitia esse, non animi. Valitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paené toto prope inlaesa, quamvis a tricesimo aetatis anno arbitratu 15 eam suo rexerit sine adiumento consiliove medicorum.

Circa deos a religiones neglegentior, quippe addictus 69 mathematicae plenasque persuasionis, cuncta fato agi. Tonitrua tamen praeter modum expavescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestavit, quod 20 fulmine afflari negetur id genus frondis.

Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit. 70 In oratione Latina secutus est Corvinum Messalam, quem senem adulescens observarat. Sed adfectatione et morositate nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam 25 a cura praestantior haberetur. Composuit et carmen lyricum, cuius est titulus Conquestio de morte L. Caesaris. Fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus, scripta. omnium et imagines publicis bibliothecis inter veteres et 30 praecipuos auctores dedicavit, et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt. Maxime tamen curavit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quaestionibus 35 experiebatur, quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter virgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae? Et quo primum die post excessum Augusti curiam intravit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus, Minois

[ocr errors]

exemplo, ture quidem ac vino verum sine tibicine supplicavit, 71 ut ille olim in morte filii. Sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est, abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, ut monopolium nominaturus veniam prius postularet, quod sibi verbo pere- 5 grino utendum esset; atque etiam cum in quodam decreto patrum eußinua recitaretur, commutandam censuit vocem, et pro peregrina nostratem requirendam aut si non reperiretur, vel pluribus et per ambitum verborum rem enuntiandam. Militem quoque, Graece testimonium interrogatum, nisi Latine 10 respondere vetuit.

72

Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus (semel triremi usque ad proximos naumachiae hortos subvectus, disposita statione per ripas Tiberis, quae obviam prodeuntis submoveret, iterum Appia usque ad septimum 15 lapidem) sed prospectis modo nec aditis urbis moenibus rediit; primo incertum qua de causa, postea ostento territus. Erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis invenisset, monitus est ut vim multitudinis caveret. Rediens ergo 20 propere Campaniam, Asturae in languorem incidit, quo paulum levatus Circeios pertendit. Ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit; statimque latere convulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in gra- 25 viorem recidit morbum. Sustentavit tamen aliquandiu, quamvis Misenum usque devectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne convivia quidem aut ceteras voluptates, partim intemperantia partim dissimulatione. Nam Chariclen medicum, quod commeatu afuturus e convivio egrediens manum 30 sibi osculandi causa apprehendisset, existimans temptatas ab eo venas, remanere ac recumbere hortatus est, caenamque protraxit. Nec abstinuit consuetudine quin tunc quoque instans in medio triclinio, astante lictore, singulos valere di73 centis appellaret. Interim cum in actis senatus legisset, di- 35 missos ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habitum fremens repetere Capreas quoquo

modo destinavit, non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. Sed tempestatibus et ingravescente vi morbi retentus, paulo post obiit in villa Lucullana, octavo et septuagesimo aetatis anno, tertio et vicesimo imperii, XVII. Kl. Ap. CN. Acer5 ronio Proculo C. Pontio Nigrino conss.

Sunt qui putent, venenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum; alii, in remissione fortuitae febris cibum desideranti negatum ; nonnulli, pulvinum iniectum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset. Seneca 10 eum scribit, intellecta defectione, exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito, et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito vocatis ministris ac nemine respondente, consurrexisse, nec procul a lectulo deficientibus viribus concidisse. 15 Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis 74 et artis eximiae, advectum Syracusis ut in bibliotheca templi novi poneretur, viderat per quietem affirmantem sibi, non posse se ab ipso dedicari. Et ante paucos quam obiret dies turris Phari terrae motu Capreis concidit. Ac Miseni cinis 20 e favilla et carbonibus ad calfaciendum triclinium inlatis, extinctus iam et diu frigidus, exarsit repente prima vespera atque in multam noctem pertinaciter luxit.

[ocr errors]

Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nun- 75 tium discurrentes pars: Tiberium in Tiberim! clamitarent, 25 pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaveri minarentur, exacerbati super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate. Nam cum senatus consulto cautum esset ut poena damnatorum in decimum semper 30 diem differretur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, quo nuntiatum de Tiberio erat. Hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid adversus constitutum facerent, strangulaverunt abieceruntque in Gemonias. 35 Crevit igitur invidia, quasi etiam post mortem tyranni saevitia permanente. Corpus ut moveri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atellam potius deferendum et in amphi

76

theatro semiustilandum, Romam per milites deportatum est, crematumque publico funere.

Testamentum duplex ante biennium fecerat, alterum sua, alterum liberti manu, sed eodem exemplo, obsignaveratque etiam humillimorum signis. Eo testamento heredes aequis 5 partibus reliquit Gaium ex Germanico et Tiberium ex Druso nepotes, substituitque in vicem; dedit et legata plerisque, inter quos virginibus Vestalibus, sed et militibus universts plebeique Romanae viritim, atque etiam separatim vicorum magistris.

[ocr errors][merged small][merged small]

C. SUETONI TRANQUILLI DE VITA CAESARUM

LIBER IIII.

C. CALIGULA.

5

Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Anto- 1 niae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones universas, imperatorem Tiberium 10 pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit, atque hoste mox devicto triumphavit. Consul deinde iterum creatus ac prius quam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem devicisset, Cappadociam in 15 provinciae formam redegisset, annum agens aetatis quartum et tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine veneni suspicione. Nam praeter livores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum repertum est: cuius ea natura existima20 tur, ut tinctum veneno igne confici nequeat. Obiit autem, ut 2 opinio fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera CN. Pisonis, qui sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane ita necesse esset, etiam acgrum Germanicum gravissimis verborum 25 ac rerum acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit; propter quae, ut Romam rediit, paene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est. Omnes Germanico corporis animique 3 virtutes, et quantas nemini cuiquam, contigisse satis constat: formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque elo

« IndietroContinua »