Immagini della pagina
PDF
ePub

826

nae, alterum ut verbosum in historia neglegentemque carpebat. De iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum aboliturus, saepe iactavit, se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter eum. Ve-35 5 tera familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem, Cincinnato crinem, CN. Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen. Ptolemaeum, de quo retuli, et arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam quod, edente se munus, in10 gressum spectacula convertisse hominum oculos fulgore purpureae abollae animadvertit. Pulchros et comatos, quotiens sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat. Erat Esius Proculus patre primipilari, ob egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros dictus; hunc spectaculis de15 tractum repente et in harenam deductum Threci et mox hoplomacho comparavit, bisque victorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum vicatim circumduci ac mulieribus ostendi, deinde iugulari. Nullus denique tam abiectae condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commo20 dis obtrectaret. Nemorensi regi, quod multos iam annos poteretur sacerdotio, validiorem adversarium subornavit. Cum quodam die muneris essedario Porio, ob prosperam pugnam servum suum manumittenti, studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae 25 praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re levissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti sibi.

Pudicitiae neque suae neque alienae pepercit. M. Lepi- 36 30 dum, Mnesterem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Valerius Catullus, consulari familia iuvenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam vociferatus est. Super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non te35 mere ulla inlustriore femina abstinuit; quas plerumque cum maritis ad caenam vocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adlevans, si quae pudore submitterent; quotiens

* 37

deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam sevocasset, paulo post recentibus adhuc lasciviae notis reversus vel laudabat palam vel vituperabat, singula enumerans bona malave corporis atque concubitus. Quibusdam absentium maritorum nomine repudium ipse misit, iussitque 5 in acta ita referri.

Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit, commentus novum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque caenarum, ut calidis frigidisque unguentis lavaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta 10 sorberet, convivis ex auro panes et obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem. Quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem. Fabricavit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, versicoloribus velis, 15 magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret. In extructionibus praetoriorum atque villarum, omni ratione posthabita, nihil tam efficere 20 concupiscebat quam quod posse effici negaretur. Et iactae itaque moles infesto ac profundo mari, et excisae rupes durissimi silicis, et campi montibus aggere aequati, et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur. Ac ne singula enumerem, 25 immensas opes, totumque illud Ti. Caesaris vicies ac septies milies sestertium non toto vertente anno absumpsit. 38 Exhaustus igitur atque egens ad rapinas convertit animum, vario et exquisitissimo calumniarum et auctionum et vectigalium genere. Negabat iure civitatem Romanam usur- 30 pare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim intellegi debere posteros ultra hunc gradum; prolataque Divorum Iuli et Augusti diplomata ut vetera et obsoleta deflebat. Arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de 35 causa quicquam incrementi accessisset. Testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item cetero

rum ut irrita et vana, sare mori destinasse. tis inter familiares et

quoscumque quis diceret herede CaeQuo metu iniecto cum iam et ab ignoa parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores vocabat, quod post nuncupationem 5 vivere perseverarent, et multis venenatas matteas misit. Cognoscebat autem de talibus causis, taxato prius modo summae ad quem conficiendum consideret, confecto demum excitabatur. Ac ne paululum quidem morae patiens, super quadraginta reos quondam ex diversis criminibus una sen10 tentia condemnavit, gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia, quantum egisset, dum ea meridiaret.

Auctione proposita, reliquias omnium spectaculorum subiecit ac venditavit, exquirens per se pretia et usque eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere ac 15 bonis exuti venas sibi inciderent. Nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium virum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertio nonagies ignoranti addicerentur. In 39 20 Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et servos atque etiam libertos immensis pretiis vendidisset, invitatus lucro, quidquid instrumenti veteris aulae erat ab urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis quoque vehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo 25 ut et panis Romae saepe deficeret et litigatorum plerique, quod occurrere absentes ad vadimonium non possent, causa caderent. Cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo avaritiae singulos increpans et quod non puderet eos locupletiores esse quam se, modo paeni30 tentiam simulans quod principalium rerum privatis copiam faceret. Compererat provincialem locupletem ducenta sestertia numerasse vocatoribus, ut per fallaciam convivio interponeretur, nec tulerat moleste tam magno aestimari honorem caenae suae; huic postero die sedenti in auctione 35 misit, qui nescio quid frivoli ducentis milibus traderet dice retque, caenaturum apud Caesarem vocatu ipsius.

Vectigalia nova atque inaudita primum per publicanos, 40 deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones tribunos

que praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret. Pro edulibus, quae tota urbe venirent, certum statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae, de qua litigaretur, nec sine poena, si quis compo- 5 suisse vel donasse negotium convinceretur; ex gerulorum diurnis quaestibus pars octava; ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubitu mereret; additumque ad caput legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quive lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia essent. 10 41 Eius modi vectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret. Ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in 15 Palatio constituit, distinctisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora et basilicas nomenculatores ad invitandos ad libidinem iuvenes senesque; praebita advenientibus pecunia fenebris, appositique qui nomina palam subno-20 tarent, quasi adiuvantium Caesaris reditus. Ac ne ex lusu quidem aleae compendium spernens, plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. Et quondam proximo conlusori demandata vice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripi con- 2 fiscarique iussisset, exultans rediit gloriansque, numquam se prosperiore alea usum.

42

43

Filia vero nata, paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria conquerens onera, conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit. Edixit et strenas ineunte anno se 30 recepturum stetitque in vestibulo aedium Kl. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat. Novissime contrectandae pecuniae cupidine incensus, saepe super immensos aureorum acervos patentissimo diffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto 35 corpore aliquandiu volutatus est.

Militiam resque bellicas semel attigit, neque ex destinato, sed cum ad visendum nemus flumenque Clitumni Meva

niam processisset, admonitus de supplendo numero Batavorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit; neque distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto 5 et omnis generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter et delicate, ut octaphoro veheretur, atque a propinquarum 10 urbium plebe verri sibi vias et conspergi propter pulverem exigeret.

Postquam castra attigit, ut se acrem ac severum ducem 44 ostenderet, legatos, qui auxilia serius ex diversis locis adduxerant, cum ignominia dimisit; at in exercitu recensendo, 15 plerisque centurionum maturis iam, et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem; ceterorum increpita cupiditate, commoda emeritae militiae ad sescento-) rum * milium summam recidit, Nihil autem amplius quam 20 Adminio Cynobellini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu transfugerat, in deditionem recepto, quasi universa tradita insula, magnificas Romam litteras misit, monitis speculatoribus, ut vehiculo ad forum usque et curiam pertenderent, nec nisi in aede Martis ac frequente 25 senatu consulibus traderent.

Mox, deficiente belli materia, paucos de custodia Ger- 45 manos traici occulique trans Rhenum iussit, ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nuntiari. Quo facto, proripuit se cum amicis et parte equitum praetoria30 norum in proximam silvam, truncatisque arboribus et in modum tropaeorum adornatis, ad lumina reversus, eorum quidem qui secuti non essent timiditatem et ignaviam corripuit, comites autem et participes victoriae novo genere ac nomine coronarum donavit, quas distinctas solis ac lunae 35 siderumque specie exploratorias appellavit. Rursus obsides quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente convivio, cum equitatu insecutus veluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc quoque

[ocr errors]
« IndietroContinua »