Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SUETONI TRANQUILLI
DE VITA CAESARUM

LIBER VI.
NERO.

Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Calvinorum 5 et Aenobarborum. Aenobarbi auctorem originis itemque cognominis habent L. Domitium, cui rure quondam revertenti iuvenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac populo victoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse 10 malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. Quod insigne mansit et in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. Functi autem consulatibus septem, vell 2./0 triumpho censuraque duplici, et inter patricios adlecti perse-../s veraverunt omnes in eodem cognomine. Ac ne praenomina iš quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt; eaque ipsa notabili varietate, modo continuantes unum quodque per trinas personas, modo alternantes per singulas. Nam primum secundumque ac tertium Aenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos 20 nonnisi vicissim tum Lucios tum Gnaeos. Pluris e familia cognosci referre arbitror, quo facilius appareat ita degenerasse a suorum virtutibus Nero, ut tamen vitia cuiusque quasi 2 tradita et ingenita retulerit. Ut igitur paulo altius repetam, atavus eius CN. Domitius in tribunatu pontificibus offensior, 25 quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit, at in consulatu Allobrogibus Arvernisque superatis, elephanto per provinciam vectus est, turba militum quasi

inter sollemnia triumphi prosequente. In hunc dixit Licinius Crassus orator, non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset. Huius fi- Leve lius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem adversus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus vocavit; mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptavit, successorque ei per factionem nominatus, principio civilis belli ad Corfinium captus est. Unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum adventu 10 suo confirmasset, repente destituit, acieque demum Pharsalica occubuit; vir neque satis constans et ingenio truci, in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expavit, ut haustum venenum paenitentia evomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperas15 set. Consultante autem CN. Pompeio de mediis ac neutram partem sequentibus, solus censuit hostium numero habendos.

Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praefe- 3 CM rendum. Is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se 20 propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit; solusque omnium ex iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam, amplissimos honores 25 percucurrit; ac subinde redintegrata dissensione civili, eidem. Antonio legatus, delatam sibi summam imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter subitam valitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et ipse infamia aspersus. Nam 30 Antonius eum desiderio amicae Serviliae Naidis transfugisse iactavit.

Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecu- 4 niaeque in testamento Augusti fuisse mox vulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam deinde 35 ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. Verum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum via sibi decedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam.

[graphic]

CN

Venationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus etiam gladiatorium, sed tanta saevitia, ut necesse fuerit 5 Augusto clam frustra monitum edicto coercere. Ex Antonia maiore patrem Neronis procreavit, omni parte vitae detestabilem. Siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuvenis, 5 occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius vixit. Sed et in viae Appiae vico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtrivit, et Romae medio foro cuidam equiti R. liberius iurganti oculum eruit; perfidiae vero tantae, ut non 10 modo argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura mercede palmarum aurigarios fraudaverit; notatus ob haec et sororis ioco, querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum sanxit. Maiestatis quoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessu Ti- 15 beri reus, mutatione temporum evasit decessitque Pyrgis morbo aquae intercutis, sublato filio Nerone ex Agrippina, Germanico genita.

6

*

Nero natus est Anti post VIIII mensem quam Tiberius excessit, XVIII. Kl. Ian. tantum quod exoriente sole, paene 20 ut radiis prius quam terra contingeretur./ De genitura eius statim multa et formidolosa multis coiectantibus, praesagio fuit etiam Domitii patris vox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. Eiusdem futurae infelicitatis 25 signum evidens die lustrico extitit; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod vellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum, et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat.

30

Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit, correptis per coheredem Gaium universis bonis. Et subinde matre etiam relegata, paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est, sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore. Verum Claudio 35 imperium adepto, non solum paternas opes reciperavit, sed et Crispi Passieni vitrici sui hereditate ditatus est. Gratia quidem et potentia revocatae restitutaeque matris usque eo

sondel bit antler H, Jew, 4,81

floruit, ut emanaret in vulgus, missos a Messalina uxore Claudii, qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. Additum fabulae, at eosdem dracone e pulvino se proferente conterritos refugisse. Quae fabula exorta est, 3 deprensis in lecto eius circum cervicalia serpentis exuviis; quas tamen aureae armillae ex voluntate matris inclusas dextro brachio gestavit aliquandiu, ac taedio tandem maternae memoriae abiecit, rursusque extremis suis rebus frustra requisiit.

10 Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis 7 Troiam constantissime favorabiliterque lusit. Undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. Ferunt, Senecam proxima nocte visum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem 15 somnio Nero brevi fecit, prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. Namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem A e nobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditivum apud patrem arguere conatus est. Amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit, gra20 tificans matri, a qua rea premebatur.

Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donativum proposuit, indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu egit. Apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis at25 que Iliensibus Graece verba fecit. Auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias ut assolet et brevis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamvis interdictum Claudio esset. Nec multo post duxit uxorem Octa30 viam, ediditque pro Claudi salute circenses et venationem.

Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum 8 est, inter horam sextam septimamque processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus accommodatius videretur; proque Palati gradibus imperator 35 consalutatus, lectica in castra et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est, discessitque iam vesperi, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patriae nomine recusato propter aetatem.

9

Orsus hinc a pietatis ostentatione', Claudium apparatissimo funere elatum laudavit et consecravit. Memoriae Domitii patris honores maximos habuit. Matri summam omnium rerum privatarum publicarumque permisit. Primo etiam imperii die signum excubanti tribuno dedit Optimam matrem, 5 ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul vectus est. Antium coloniam deduxit, ascriptis veteranis e praetorio, additisque per domicilii translationem ditissimis primipilarium; ubi et portum operis sumptuosissimi fecit.

10 Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti 10 praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam oc131 casionem omisit. Graviora vectigalia aut abolevit aut minuit. Praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit. Divisis populo viritim quadringenis nummis, senatorum nobilissimo 15 cuique, sed a re familiari destituto annua salaria, et quibusdam quingena, constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum. Et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet admoneretur: Quam vellem, inquit, nescire litteras! Omnis ordines sub-20 inde ac memoriter salutavit. Agenti senatui gratias respondit: Cum meruero. Ad campestres exercitationes suas admisit et plebem, declamavitque saepius publice; recitavit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta universorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio decreta sit, eaque 25 pars carminum aureis litteris Iovi Capitolino dicata.

11 Spectaculorum plurima et varia genera edidit: iuvenales, e circenses, scenicos ludos, gladiatorium munus. Iuvenalibus senes quoque consulares anusque matronas recepit ad lusum. Circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit, commisitque 30 etiam camelorum quadrigas. Ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari maximo s voluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes sustinuerunt; notissimus eques R. elephanto supersidens per catadromum decucurrit; inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, conces- 35 sumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent; sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies: singula cotidie milia avium cuiusque generis,

« IndietroContinua »