Immagini della pagina
PDF
ePub

VITELLIUS..

Vitelliorum originem alii aliam et quidem diversissimam 1 tradunt, partim veterem et nobilem, partim vero novam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitelli evenisse opinarer, nisi 5 aliquanto prius de familiae conditione variatum esset. Extat Q. Elogi ad Quintum Vitellium Divi Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Ro10 mam atque inter patricios adlectam; indicia stirpis mansisse diu viam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia adversus Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam misso, quosdam ex Vitellis subse15 disse Nuceriae, eorumque progeniem longo post intervallo repetisse urbem atque ordinem senatorium. Contra plures 2 auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Severus nec minus alii eundem et sutorem veteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, 20 ex muliere vulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit. Sed quod discrepat, sit in medio. Ceterum P. Vitellius domo Nuceria, sive ille stirpis antiquae sive pudendis parentibus atque avis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis co25 gnomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul. Q. P. L. Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque cae-e narum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores removerique placuis30 set. P., Germanici comes, CN. Pisonem inimicum et interfectorem eius accusavit condemnavitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratr datus scalpro librario vena sibi incidit, nec tam mortis paevenas

nitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus, in eadem custodia morbo periit. L. ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad veneranda legionum signa pellexit. Mox cum Claudio principe duos in-s super ordinarios consulatus censuramque gessit. Curam quoque imperii sustinuit, absente eo expeditione Britannica; vir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam salivis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palàm, arterias et fauces pro remedio fove- 10 bat. Idem miri in adulando ingenii, primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset quam capite velato circumvertensque se, deinde procumbens. Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, pro maximo munere a Messalina petit, 15 ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum inter togam tunicasque gestavit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. Huius et illa vox est: Saepe facias! cum Saeculares ludos edenti Claudio gratularetur. 20 3 Decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sextilia probatissima nec ignobili femina editos consules vidit, et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. Defunctum senatus publico funere honoravit, item statua pro ro- 25 stris cum hac inscriptione: pietatis immobilis erga principem.

A. Vitellius L. filius Imperator natus est VIII. Kl. Oct. vel ut quidam VII. Id. Sept. Druso Caesare, Norbano Flacco cons. Genituram eius praedictam a mathematicis ita parentes ex-30 horruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei provincia vivo se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto statim lamentata sit. Pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, et ipse perpetuo spintheriae co- 35 gnomine notatus existimatusque corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse, sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus. Praecipuum in aula locum

tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo, cupientem inter citharoedos contendere, nec quamvis 5 flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatro revocaverat, quasi perseverantis populi legatione suscepta, exorandumque praebuerat.

Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus 5 verum et sacerdotiis amplissimis auctus, proconsulatum Afri10 cae post haec curamque operum publicorum administravit, et voluntate dispari et existimatione. In provincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam fereba15 tur, proque auro et argento stannum et aurichalcum supposuisse.

Uxorem habuit Petroniam consularis viri filiam, et ex ea 6 filium Petronianum captum altero oculo. Hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exis20 set, manu emisit brevique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus venenum ex conscientia hausisset. Duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre, ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem.

25

A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem mis- 7 sus est. Adiutum putant T. Vini suffragio, tunc potentissimi et cui iam pridem per communem factionis Venetae favorem conciliatus esset; nisi quod Galba prae se tulit, nullos minus metuendos quam qui de solo victu cogitarent, ac posse pro30 vincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuivis evidens sit contemptu magis quam gratia electum. Satis constat, exituro viaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio e caenaculo abditis, domum in reliquam partem anni abloca35 ret, utque ex aure matris detractum unionem pigneraverit ad itineris impensas. Creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica vectigalia interverterat, nonnisi terrore calu

mniae amovit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.

Advenientem male animatus erga principem exercitus 5 pronusque ad res novas libens ac supinis manibus excepit, velut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra, facili ac prodigo animo. Quam veterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota via caligatorum quoque militum obvios exosculans, perque stabula 10 ac deversoria mulionibus ac viatoribus praeter modum comis, ut mane singulos, iamne ientassent, sciscitaretur seque fe8 cisse ructu quoque ostenderet. Castra vero ingressus nihil cuiquam poscenti negavit atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. Quare vixdum 15 mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam vespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat, in veste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos vicos, strictum Divi Iulii gladium tenens. detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porre-20 ctum sibi quodam; nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine adverso anxiis omnibus, Bono, inquit, animo estote! nobis adluxit; nullo sermone alio apud milites usus. Consentiente deinde etiam superioris provinciae 25 exercitu, qui prius a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab universis cupide recepit, Augusti distu9 lit, Caesaris in perpetuum recusavit. Ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias, quas adversus Othonem praemitteret, quasque ipse per- 30 duceret. Praemisso agmine laetum evenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila advolavit, lustratisque signis ingressos viam sensim antecessit. At contra ipso movente, statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam 35 religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit. Quibus ostentis par respon

dit exitus; nam confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non potuit.

De Betriacensi victoria et Othonis exitu, cum adhuc in 10 Gallia esset, audiit, nihilque cunctatus, quidquid praetoria& narum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctoravit edicto iussas tribunis tradere arma. Centum autem atque viginti, quorum libellos Othoni datos invenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperavit, egregie prorsus atque magnifice 10 et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore vita sua quam ex imperii maiestate gessisset. Namque itinere inchoato, per medias civitates ritu triumphantium vectus est, perque flumina delicatissimis navigiis et variarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos ob15 soniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum vertens; qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, verbera et plagas, saepe vulnera, nonnumquam necem repraesentantes adversantibus. Utque 20 campos, in quibus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadaverum tabem, detestabili voce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem, et melius civem. Nec eo setius ad leniendam gravitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque divisit. Pari vanitate atque insolen25 tia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens, dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. In Appennini quidem iugis etiam pervigilium egit. Urbem denique ad 11 classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa 30 atque vexilla, sagulatis comitibus, ac detectis commilitonum armis.

Magis deinde ac magis omni divino humanoque iure neglecto, Alliensi die pontificatum maximum cepit, comitia in decem annos ordinavit seque perpetuum consulem. Et ne 35 cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit, ac sollemni convivio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico di

« IndietroContinua »