Immagini della pagina
PDF
ePub

9

nam, partim subici ac venire imperavit, partim in asperrimas insularum avehi. Utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, vetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi, quaerive de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.

5

Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras servaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamvis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans. Duos patricii generis convictos in adfectatione 10 imperii, nihil amplius quam ut desisterent monuit, docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent, promittens se tributurum; et confestim quidem ad alterius matrem, quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae salvum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari 15 caenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. Dicitur etiam, cognita utriusque genitura, imminere ambobus periculum adfirmasse, verum quandoque et ab alio; sicut evenit.

20

Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseveravit, nonnumquam secreto pre- 25 cibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo 10 vellet esse. Inter haec morte praeventus est, maiore hominum damno quam suo.

Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleverat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod sacrificanti 30 hostia aufugerat quodque tempestate serena tonuerat. Deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi sibi vitam inmerenti; neque enim extare ullum suum factum paenitendum, excepto 35 dum taxat uno. Id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam facile succurrat. Quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris uxore habuerit; sed

nullam habuisse, persancte Domitia iurabat: haud negatura, si qua omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus probris.

Excessit in eadem qua pater villa Id. Septb. post bien- 11 nium ac menses duos diesque XX. quam successerat patri, altero et quadragesimo aetatis anno. Quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto convocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas 10 mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne vivo quidem umquam atque praesenti.

3. 57

81-9

DOMITIANUS.

Domitianus natus est VIIII. Kl. Novemb. patre consule 1 designato inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum 15 gentis Flaviae convertit. Pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum vas in usu haberet. Satisque constat Clodium Pollionem praetorium virum, in quem est poema Neronis quod inscribitur Luscio, chirographum eius conservasse 20 et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerva successore mox suo. Bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus adversariis et ardente templo apud aedituum 25 clam pernoctavit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos vanae superstitionis, cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui vestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit. Post victoriam demum progressus et Caesar consaluta30 tus, honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, (nam iuris dictionem ad collegam proximum

SUETONIUS.

16

transtulit) ceterum omnem vim dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet. Ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus, Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX. officia urbana aut peregrina distri- 5 buit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non 2 et sibi mitteret. Expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis inchoavit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret.

3

10

Ob haec correptus, quo magis et aetatis et conditionis admoneretur, habitabat cum patre una, sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. In sex consulatibus nonnisi unum ordinarium gessit, eumque cedente ac 15 suffragante fratre. Simulavit et ipse mire modestiam, in primisque poeticae studium, tam insuetum antea sibi quam postea spretum et abiectum, recitavitque etiam publice. Nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia adversus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depo- 20 poscisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptavit.

Patre defuncto, diu cunctatus an duplum donativum militi offerret, numquam iactare dubitavit relictum se participem 25 imperii, sed fraudem testamento adhibitam; neque cessavit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum gravi valitudine, prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit; defunctumque nullo praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis 30 orationibus et edictis.

Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat, nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere; ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio 35 Crispo, ne muscam quidem. Deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat *** alteroque anno consalutavit Augustam; eandem, Paridis histrionis amore

deperditam, repudiavit, intraque breve tempus impatiens discidii, quasi efflagitante populo, reduxit.

Circa administrationem autem imperii aliquandiu se varium praestitit, mixtura quoque aequabili vitiorum atque vir5 tutum; donec virtutes quoque in vitia deflexit: quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu

saevus.

Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in 4 amphitheatro modo, verum et in circo; ubi praeter sollemnes 10 bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro navale quoque. Nam venationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos; nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa revocaverat, 15 ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi, eaque novissima aulico apparatu induceret. Ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus parvo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio. Audi20 tus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid sciret, cur sibi visum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Maecium Rufum. Edidit navalis pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectavit.

25

Fecit et ludos Saeculares, computata ratione temporum ad annum non quo Claudius proxime, sed quo olim Augustus ediderat; in iis circensium die, quo facilius centum missus peragerentur, singulos a septenis spatiis ad quina corripuit. 30 Instituit et quinquennale certamen Capitolino Iovi triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto plurium quam nunc est coronarum. Certabant enim et prosa oratione Graece Latineque, ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae; in stadio vero cursu etiam virgines. Cer35 tamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iovis ac Iunonis Minervaeque; adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flavialium pari habitu, nisi quod illorum coronis inerat

5

6

et ipsius imago. Celebrabat et in Albano quot annis Quinquatria Minervae, cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias venationes et scenicos ludos, superque oratorum ac poetarum certamina.

5

Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit, atque inter spectacula muneris largissimum epulum. Septimontiali sacro quidem, senatui equitique panariis, plebei sportellis cum obsonio distributis, initium vescendi primus fecit; dieque proximo omne genus rerum missilia sparsit, et 10 quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiavit.

Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod rursus arserat; sed omnia sub 15 titulo tantum suo ac sine ulla pristini auctoris memoria. Novam autem excitavit aedem in Capitolio, Custodi Iovi, et forum quod nunc Nervae vocatur, item Flaviae templum gentis et stadium et Odium et naumachiam, e cuius postea lapide maximus circus, deustis utrimque lateribus, extru- 20

ctus est.

Expeditiones partim sponte suscepit, partim necessario : sponte in Catthos, necessario unam in Sarmatas, legione cum legato simul caesa, in Dacos duas, primam Oppio Sabino consulari oppresso, secundam Cornelio Fusco, praefe- 25 cto cohortium praetorianarum, cui belli summam commiserat. De Catthis Dacisque post varia proelia duplicem triumphum egit. De Sarmatis lauream modo Capitolino Iovi rettulit.

Bellum civile motum a L. Antonio, superioris Germaniae 30 praeside, confecit absens felicitate mira, cum ipsa dimicationis hora resolutus repente Rhenus transituras ad Antonium copias barbarorum inhibuisset. De qua victoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circum- 35 plexa pinnis clangores laetissimos edidit; pauloque post occisum Antonium adeo vulgatum est, ut caput quoque adportatum eius vidisse se plerique contenderent.

« IndietroContinua »