Immagini della pagina
PDF
ePub

consuetudo ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis. Versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebatur et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species pictu- 5 rae nudabatur interior. . . quod Varro et Suetonius commemorant. Servius ad Verg. Georg. 3, 24.

Primis autem temporibus, ut adserit Tranquillus, omnia quae in scena versantur in comoedia agebantur; nam et pantomimus et pythaules et choraules in comoedia canebant. Sed 10 quia non poterant omnia simul apud omnes artifices pariter excellere, si qui erant inter actores comoediarum pro facultate et arte potiores, principatum sibi artificii vindicabant. Sic factum est, ut nolentibus cedere mimis in artificio suo ceteris separatio fieret reliquorum. Nam dum potiores infe- 15 rioribus, qui in omni ergasterio erant, servire dedignantur, se ipsos a comoedia separaverunt, ac sic factum est ut exemplo semel sumpto unus quisque artis suae rem exequi coeperit neque in comoediam venire. Cuius rei indicia produnt nobis antiquae comoediae, in quibus invenimus; acta tibiis pa- 20 ribus aut imparibus aut sarranis. Quando enim chorus canebat, choricis tibiis, id est choraulicis, artifex concinebat; in cantico autem pythaulicis responsabat. Sed quod paribus tibiis vel imparibus invenimus scriptum, hoc significat: quodsi quando monodio agebat, unam tibiam inflabat; 25 si quando synodio, utrasque. Diomedes III. p. 489 P. cuius totum caput iam inde a p. 482. Suetonio deberi videtur.

Sica a secando dicta ... Tranquillus autem dicit: Cum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvatus fuisset ex acie recta, procurrit unus ad id corrigendum, tumque 30 a pugnante responsum est: sic hac pugnabo. Inde sicae nomen datum est. Isidorus etymol. 18, 6, 8.

Bithus et Bacchius gladiatorum nomina celebrata apud Suetonium Tranquillum sub Augusto. Qui cum multos interemissent, commissi inter se mutuis vulneribus conciderunt. 35 Et cum eodem tempore mulier quae septem extulerat, nuberet ei qui uxores septem amiserat, compositum est epigramma tale✶✶✶ Scholia ad Horat. sat. 1, 7, 20.

III. Περὶ τοῦ κατὰ Ῥωμαίους ἐνιαυτοῦ βιβλίου α'. Suidas.

Annum vertentem Romae Licinius quidem Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensum fuisse scripse5 runt, sed magis Iunio Gracchano et Fulvio et Varroni et Suetonio aliisque credendum, qui decem mensum putaverunt fuisse, ut tunc Albanis erat, unde orti Romani. Censorinus 20, 2.

10

IV. Περὶ τῶν ἐν τοῖς βιβλίοις σημείων α. Inde sunt fortasse excerpta, quae de notis Probianis e codice Parisino 7530 Saec. VIII. edidit Theodorus Mommsen, commentatus est Theodorus Bergk in Zeitschrift f. d. Alterthumswissenschaft 1845. No. 11. 15.

γ. Περὶ τῆς Κικέρωνος πολιτείας α. ἀν 15τιλέγει δὲ τῷ Διδύμῳ. Suidas.

[Inter Alexandrinos] Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae scriptis memorabilis. Qui in illis sex libris, ubi nonnumquam imperfecte Tullium reprehendit sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur ut immania frementem leo20 nem putidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans. Ammianus Marcellinus 22, 16, 16.

25

VI. Περὶ ὀνομάτων καὶ ἰδέας ἐσθημάτων καὶ ὑποδημάτων καὶ τῶν ἄλλων οἷς τις άμ φιέννυται. Suidas.

Νουμᾶς, ὁ καὶ Πομπίλιος, . . δέξαμενος πρεσβευτὰς ἐκ τῆς χώρας τῶν λεγομένων Πελασγών, φοροῦντας χλαμύδας ἐχούσας ταβλία ῥούσεα, καθάπερ οἱ ἀπὸ τῆς Ισαυρίας χώρας, καὶ τερφθεὶς τοῦ σχήματος, ἐπενόησε πρῶτος ἐν τῇ Ῥώμῃ χλαμύδας φορεῖσθαι, τὰς μὲν βασι 30 λικὰς πορφυρας ἐχούσας ταβλία χρυσά, τὰς δὲ τῶν συγκλητικῶν καὶ τῶν ἄλλων τῶν ἐν ἀξίαις καὶ στρα τείαις χλαμύδας ἐχούσας σήμαντρον τῆς βασιλικῆς φο ρεσίας ταβλία πορφυρᾶ, ἀξίαν δηλοῦντα Ῥωμαϊκῆς που λιτείας καὶ ὑποταγήν, κελεύσας μηδένα συγχωρεῖσθαι 35 εἰςελθεῖν εἰς τὸ Παλάτιον δίχα τοῦ σχήματος τῆς αὐτῆς χλαμύδος. καὶ οὐ συνεχώρουν τινὰ εἰςελθεῖν οἱ φυλάττοντες τὸ Παλάτιον, εἰ μὴ ἐφόρει χλαμύδα ἔχουσαν φιλοτιμίαν βασιλικῆς ἐσθῆτος, καθὼς ὁ σοφώτατος Σουη τώνιος Τράγκυλλος Ῥωμαίων ἱστοριογράφος συνεγρά ψατο. Ioannes Malalas p. 33 Bonn. Chronicon paschale

Alexandrinum p. 217 Bonn. Cedrenus I p. 260 Bonn. Suidas s. v. χλαμύς.

Suetonius in libro de genere vestium dicit tria esse genera trabearum: unum diis sacratum, quod est tantum de purpura; aliud regum, quod est purpureum, habet tamen al- 5 bum aliquid; tertium augurale de purpura et cocco. Servius ad Verg. Aen. 7, 612.

Suetonius tria genera pileorum dixit quibus sacerdotes utuntur: apicem, tutulum, galerum; sed apicem pileum sutile, circa medium virga eminente, tutulum pileum lanatum metae 10 figura, galerum pileum ex pelle hostiae caesae. Servius ad Verg. Αen. 2, 683.

VII. Περὶ δυσφήμων λέξεων ἤτοι βλασφη μιῶν καὶ πόθεν ἑκάστη. Suidas.

̓Αρχολίπαρος, ὁ λιπαρῶν ἵνα ἀρχῆς τύχῃ ἢ ἐκ τοῦ 15 ἄρχειν λεπαινόμενος· οὕτω Τραγκυλλος περὶ βλα σφημιῶν. Etymologicum Magnum p. 137 Lips.

...

Τριςάθλιος τριςμάκαρες τριςκακοδαίμων ... τριςόλβιος. Τοιαῦτα δὲ καὶ ἅπερ τῶν τις παλαιῶν ἔθετο παραδείγματα βλασφημιῶν τῶν ἀπὸ ἀριθμοῦ, 20 οἷον τριςεξώλης ὁ πάνυ ἐξώλης, καὶ τριπέδων ὁ πολύ λάκις πεδηθεὶς κακοῦργος δοῦλος, ὃς καὶ πέδων πέδω νος ἐν ἁπλότητι λέγεται, καὶ στίγων εἴτουν στιγματίας. Φέρει δὲ καὶ ἀπὸ χρήσεως τοῦ κωμικοῦ τό· παλίμβολος τρίπρατος καὶ πολλάκις ἀπημπολημένος. Σοφοκλῆς δὲ 25 τρίδουλον τὸν ἐκ προγόνων δοῦλον ἔφη, ̓Ανακρέων δὲ τριςκεκορημένον τὸν πολλάκις ἐκσεσαρωμένον, Αρχί λοχος δὲ τριςοιζυρὴν πόλιν ἔφη τὴν Θάσον, Ιππώναξ δὲ τὸν τρία ὑπεραναβὰς ἀριθμὸν ἑπτάδουλον ἔφη τινά. Eustathius ad Homeri Iliad. 8, 488.

VIII. Περὶ Ῥώμης καὶ τῶν ἐν αὐτῇ νομί μων καὶ ἠθῶν βιβλία β'. Suidas.

30

Triumphus dictus est ἀπὸ τῆς θρίαμβης, id est ab exultatione trina... Tranquillus autem triumphum Latine dicit potius appellatum, quod is qui triumphans urbem ingredere- 35 tur tripertito iudicio honoraretur; nam primum de triumpho duci concedendo exercitum iudicare solitum erat, secundo senatum, tertio populum. Isidorus etymol. 18, 2, 3.

[Ventidium] Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse, et morte obita s publico funere sepultum esse. Gellius 15, 4, 4.

ΙΧ. Συγγενικὸν Καισάρων περιέχει δὲ βίους και διαδοχὰς αὐτῶν ἀπὸ Ἰουλίου ἕως Δομετιανοῦ βιβλία ή. Suidas.

Scribendum arbitror Στέμμα συγγενικὸν Καισάρων, ut pri

10 mum vocabulum Στέμμα ex inferiore versu retrahatur.

Caesarum gentile stemma hoc fere modo dispositum fuerit:

>

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Drusilla,

C.Caesar, uxor L. Caesar Iulia, n. Agrippina, Agrippa Livilla Drusi f.

L. Aemilio n. GerPostuPaulo manico mus

M. Aemilius Lepidus Aemilia Lepida, n.

Germanici f.

M. Iunius Silanus L. Iunius Silanus

Appio Iunio Silano

Iunia Calvina

« IndietroContinua »