Immagini della pagina
PDF
ePub

discincti pedibusque nudis, ac Mausoleo condiderunt. Id opus inter Flaminiam viam ripamque Tiberis sexto suo consulatu extruxerat circumiectasque silvas et ambulationes in usum populi iam tum publicarat.

5 Testamentum, L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, 101 ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus, partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu, scriptum depositumque apud se virgines Vestales cum tribus signatis aeque voluminibus protu10 lerunt. Quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt. Heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liviam ex parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit, secundos: Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus virilis, tertio 15 gradu: propinquos amicosque compluris. Legavit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, prae- 2 torianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos: quam summam re- is praesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque 20 habuerat. Reliqua legata varie dedit produxitque quaedam ad vicies sestertium, quibus solvendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate, nec plus perventurum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamvis viginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis ami25 corum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumsisset. Iulias filiam neptemque, si quid iis accidisset, vetuit sepulcro suo inferri. Tribus voluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem 30 vellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breviarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et vectigaliorum residuis. Adiecit et libertorum servorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.

Аграм

C. SUETONI TRANQUILLI

DE VITA CAESARUM

LIBER III.

TIBERIUS.

1 Patricia gens Claudia (fuit enim et alia plebeia, nec po- 5 tentia minor nec dignitate) orta est ex Regillis, oppido Sabinorum. Inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigravit, auctore Tito Tatio consorte Romuli, vel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata, agrum 10 insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice accepit. Deinceps procedente tempore duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ovationes adepta est. Cum praenominibus cognominibusque variis distingueretur, Luci praenomen 15 consensu repudiavit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter convictus est. Inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo significatur lingua Sabina fortis ac strenuus.

2 Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam 20 sequius admissa in rem p. extant. Sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit. Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit. Tib. Nero advenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam 25 Annibali fratri coniungeretur, oppressit. Contra Claudius Regillianus, decemvir legibus scribendis, virginem ingenuam per vim libidinis gratia in servitutem asserere conatus, causa

plebi fuit secedendi rursus a patribus. Claudius Drusus, statua sibi diademata ad Appi Forum posita, Italiam per clientelas occupare temptavit. Claudius Pulcher apud Siciliam, non pascentibus in auspicando pullis ac per contemptum re5 ligionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium navale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, velut iterum inludens discrimini publico, Glician viatorem suum dixit.

Extant et feminarum exempla diversa aeque, siquidem gen10 tis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae navem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino vado extraxit, precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae novo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine 15 aegre procedente carpento palam optaverat, ut frater suus Pulcher revivesceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu mi20 nori in adoptionem se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse, atque adversus plebem adeo violentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare vestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et iurgio tribunos 25 plebi pulsaverint. Etiam virgo Vestalis fratrem, iniussu populi triumphantem, ascenso simul curru, usque in Capitolium prosecuta est, ne vetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.

Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem 3 30 utrumque: paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. Insertus est et Liviorum familiae, adoptato in eam materno avo. Quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit, octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dicta35 tura etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus viris, ac maxime Salinatore Drusisque. Salinator universas tribus in censura notavit levitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent,

4

5

consulem iterum censoremque fecissent. Drusus, hostium duce Drauso comminus trucidato, sibi posterisque suis cognomen invenit. Traditur etiam pro praetore ex provincia Gal lia retulisse aurum, Senonibus olim in obsidione Capitolii datum, nec, ut fama est, extortum a Camillo. Eius abnepos, 5 ob eximiam adversus Gracchos operam patronus senatus dictus, filium reliquit, quem in simili dissensione multa varie molientem diversa factio per fraudem interemit.

Pater Tiberi, quaestor C. Caesaris Alexandrino bello classi praepositus, plurimum ad victoriam contulit. Quare et 10 pontifex in locum P. Scipionis substitutus et ad deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et Arelate erant, missus est. Tamen Caesare occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis tyrannicidarum referendum censuit. Praetura deinde functus, cum exitu anni 15 discordia inter triumviros orta esset; retentis ultra iustum tempus insignibus L. Antonium consulem, triumviri fratrem, ad Perusiam secutus, deditione a ceteris facta, solus permansit in partibus ac primo Praeneste, inde Neapolim evasit, servisque ad pilleum frustra vocatis in Siciliam profugit. Sed 20 indigne ferens, nec statim se in conspectum Sexti Pompei admissum et fascium usu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam. Cum quo, brevi reconciliata inter omnis pace, Romam redit, uxoremque Liviam Drusillam, et tunc gravidam et ante iam apud se filium enixam, petenti Augusto concessit. 25 Nec multo post diem obiit, utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus.

Tiberium quidam Fundis natum existimaverunt, secuti levem coniecturam, quod materna eius avia Fundana fuerit, et quod mox simulacrum Felicitatis ex S. C. publicatum ibi sit. 30 Sed ut plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio Lepido iterum, L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. Sic enim in fastos actaque in publica relatum est. Nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac Pansae, partim insequenti, Ser- 35 vili Isaurici L. que Antonii consulatu, genitum eum scribant. 6 Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitam, comes usque quaque parentum fugae; quos quidem apud Nea

polim sub inruptionem hostis navigium clam petentis vagitu suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas levare onere temptabant. Per Si5 ciliam quoque et per Achaiam circumductus, ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen vitae adiit, flamma repente e silvis undique exorta, adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liviae pars vestis et capilli amburerentur. 10 Munera, quibus a Pompeia, Sex. Pompei sorore, in Sicilia donatus est, clamis et fibula item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais. Post reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus, hereditate adita mox nomine abstinuit, quod Gallius adversarum Augusto partium fuerat.

15

20

Novem natus annos defunctum patrem pro rostris laudavit. Dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octaviae filius dexteriore veheretur. Praesedit et asticis ludis, et Troiam* circensibus, ductor turmae puerorum maiorum.

Virili toga sumpta, adulescentiam omnem spatiumque in- 7 sequentis aetatis usque ad principatus initia per haec fere transegit. Munus gladiatorium in memoriam patris et alterum in avi Drusi dedit, diversis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam 25 revocatis auctoramento centenum milium; dedit et ludos, absens: cuncta magnifice, inpensa matris ac vitrici.

sed

Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis R. ad quem sunt Ciceronis epistolae, duxit uxorem; sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene convenientem 30 rursusque gravidam dimittere, ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere, non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret; ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam vulgo existimabatur. Sed Agrippi35 nam et abegisse post divortium doluit, et semel omnino ex occursu visam adeo contentis et umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei posthac veniret. Cum Iulia primo concorditer et amore mutuo vixit;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »