Immagini della pagina
PDF
ePub

Codex Mediteus tertius

dem librorum discrimina quot temporum decursu facta sunt, at eadem certe genera ac familiae.

In optimis et antiquissimis codicibus post Memmianum iure censetur Florentinus Mediceus plutei 68 numero 7 (ap. Montfaucon 10) Saec. XI. binis columnis scriptus. Tertium vulgo nominant Mediceorum 12) eorum, quos Iacobus Friderici f. Gronovius ad margines Gryphiani exempli a. 1544 editi collatos possidebat, sed aliqua conscientia praepeditus neque ipse in sua editione adhibuit neque aliis utendos permisit; donec Abrahamus Gronovius patre suo mortuo eas copias Oudendorpio tradidit. Non male collati esse videntur, sed frequenter numeri quibus distinguuntur 1. 2. 3. nescio cuius vitio confusi sunt, qua re eorum librorum auctoritas minus certa fide nititur. Huius igitur tertii praestantiam iam Politianus cognoverat ideoque contulerat a. 1480; nam is Florentinus codex ex D. Marci bibliotheca quem contulisse se ait non alius fuit atque Mediceus 3, id quod ex vitiis illi propriis intelligitur; verba p. 129, 21 ut quidam putant; p. 249, 7 illos sibi reddidisse; p. 250, 22 iusserat deesse Politianus et Gronovius prodiderunt soli. Is igitur liber ad Memmianum proxime 13) accedit ac saepe solus cum eo vel recta servavit vel corruptus est, cfr. p. 21, 30 et vi Nicomedi scriptum; p. 32, 26 et 76, 12 et 92, 31 libris et ingenium et eius omissa. Sed multo saepius a Memmiano desciscit et ad alterum genus, cuius est sque affi- Mediceus primus, deflectit, ut vel cum eo solo peccet, ut p. 19, 36 in dies et p. 104, 14 umquam omittens, vel cum multitudine deteriorum librorum Mediceo primo affinium eadem corruptela laboret: Tornacensem

nes.

12) Novem Suetonii exempla Medicea enumerant et Montfaucon et Bandini, plut. 64, 3-9. 66, 39. 68, 7 (Montf. 10) pleraque saec. XV.

13) Eos dico qui constanter comparati sunt. Nam Parisinum 5804 saec. XV. ubique fere cum Memmiano facere deprehendi. Certe Parisinorum solus cum Memmiano p. 3, 8 Annum agens sextum; p. 53, 3 exempli in perniciem; p. 107 18 eam amplius scriptum habet.

dico, Copesianum, Hulsianum, Bernensem, Palatinos tres, Viterbiensem, Guelferbytanum. primum 14). Hi omnes p. 128, 16 de caelo venit nobis rex et p. 168, 33 rectas facite quasi interpretandi causa interponunt, p. 224, 7 incertum sponte an evocatus scribunt, p. 245, 9 in provinciis omittunt.

14) Mediceus primus, plutei 66 numero 39, saeculi XI Gronovio videbatur; Bandini saec. XIII ineuntis docet. Tornacensem codicem pervetustum e monasterio S. Martini ablatum Gulielmus Montioius Anglus anno circiter 1515 Erasmo, Erasmus a. 1530 Glareano dono dedit. Postea tamen a Tornacensibus reciperatus est, cum et Delrio (ad Senecam tragicum p. 239) eum viderit et Torrentius nova eius collatione usus sit. Desiderabatur in eo Domitiani maxima

pars a cap. 2. Henrici Copesii librum nitidissime scriptum Graevius contulit eademque collatione usus est Burmannus. Ad saeculum XIII retulerunt, sed ad XV vel unum illud quoi pro cui scribi solitum trahit. Hulsii consulis Hagensis libruin, qui item recentioris aetatis fuit, Burmannus adhibuit a Stavereno collatum. Hulsiana bibliotheca cnm a. 1730 Hagae venierit, Haganus ille codex, quem in auctione Longolius emit, postea Harlessius possedit et Wolfius, nunc Berolinensis bibliotheca habet, membraneus foliorum 46 maximorum, idem esse videri potest atque Hulsianus. Mirum tamen quod Wolfius dicit, prima verba esse Annum agens sextum decimum et per omnia codicem Memmiano simillimum esse (intelligebat credo Obsopoei collationem, qua et ipsa utebatur) cum Hulsianus Annum agens Caesar s. d. habuerit. Bernenses (Bremenses nulli sunt) duo saeculi XIV, alter olim Danielis et Bongarsii, nunc numero 104 distinctus, alter no. 206 et originis incertae, a Bremio et Ochsnero Wolfii gratia collati sunt, certe per Divi Iulii vitam. Ego cum Steigeri V. C. benivolentia utrumque domi haberem, priore propter incredibilem litterarum exilitatem prorsus abstinui, posteriorem hic illic inspexi. Is Graeca ubique praetermittit in lacuna. — Palatinorum trium codicum,`qui illo tempore Heidelbergae fuerunt, nunc Romae custodiuntur numeris Palat. 896 sqq. distincti, excerpta quaedam edidit Ianus Gruterus a. 1611, paene inutilia, cum non aequabili diligentia percucurrerit, sed in locis controversis et suspectis modo inspexerit; fuerunt nisi fallor saec. XIV et XV. Viterbiensis libri, quem Italus quidam, cuius nomen elutum est, Perusini aeris fugiens intemperiem... Viterbii in propriis aedibus annum agens aetatis XXVIII

[merged small][ocr errors]

Difficillima res est de Vaticano codice quodam, e quo paucas lectiones a Lipsio collectas Pulmannus a. 1574 edidit. Eiusdem libri Lipsius ipse in Antiquis lectionibus et in Electis mentionem fecit, tresque lectiones a Pulmanno non positas Torrentius protulit 15). Fertur sine distinctione capitum scriptus esse, cum notis (?) et tres priores tantum libros, Divum Iulium Divum Augustum et Tiberium, continuisse, amisso ut videtur altero tomo. Quamquam Lipsiana excerpta tam negligenter facta sunt,

a. 1460 transcripsit, postea I. Ang. Hemandus, tum Io. Ma-
nesserius, nunc Parisina bibliotheca no. 5806 possidet, colla-
tionem Casaubonus a. 1595 Genevae instituit miroque eius
amore captus supparem dicere ausus est Memmiano. Sed con-
venit ei omnium maxime cum Palatinorum primo; nam p. 3, 8
Iulius Caesar Divus annum agens; p. 151, 19 copreis XL tro-
pheis; p. 201, 36 per tres menses; p. 234, 32 e Caesaris mi-
nistris, hi soli codices scriptum habuerunt. Eundem tamen
Palatinum Gruterus quoque plurimi fecit et nominavit aliquando
librum simplicem et innocentem. Fuit tamen secundus ali-
quanto sincerior. Tertius ad codicem aliquem propaginis
Paris. 6116. Med. 2. etc. contaminatus esse videtur, e. gr.
p. 214, 16.
Guelferbytani primi, Gudiani 268. saec. XI (?)
paucas quasdam lectiones Wolfius prodidit a Langero sub-
missas. Sed desidia sensim obrepente in C. Caligulae et Divi
Claudii vitis rarissime, in Neronis semel, in posterioribus ne
semel quidem vel huius libri vel aliorum mentionem fecit.
Torrentianorum codicum unus alterve hic foret commemoran-
dus, si Torrentio codices suos quatuor saepius nominatim di-
stinguere placuisset; iam vero ita loqui solet: codex unus,
haud malus, optimus, noster, pervetustus, libri duo, quatuor'
et similiter, ut eius labor hodie paene inutilis sit. Parisi-
norum codicum praeter Viterbiensem hic nominandi sunt no.
5801 saec. XII optimus, quem Casaubonum quoque inspexisse
probant omissa p. 182, 20 verba alteri pluris aliquanto rosa-
ria; tum Notre-Dame 188 saec. XIII, excerpta continens;
postremo no. 5805. 5810. 6117. saec. XV.

15) Pauculae adnotationes e Vaticano codice a Politiano a. 1480 factae huncne Vaticanum an alium spectent equidem ignoro. Fulvii Ursini e V. C. excerpta, quae dicit, plerumque commenticia sunt, ex Erasmi Stephani Torrentii editionibus conficta. Nimis timide de eius fide dubitarunt Iac. Gronovius et Oudendorpius. Raro non mentitur, ut cum capita commemorat p. 71, 16.

ut saepe per decem vel duodecim deinceps capita ne una
quidem varietas proferatur, in secundo et tertio libro in-
tegrae p. 59-85 et p. 110-118 silentio transeantur, ta-
men vel in his miseris speciminibus vestigia praeclarae
indolis insunt manifesta. Sic p. 38, 16 et 25 magno in-
tervallo per et Aemilio Papo solus utrumque recte habet;
omnium maximum sit, quod p. 12, 1 lacunam explere vi-
detur numero CCCC addito, qui et ipse apud Eutropium
exstat. Operae igitur pretium faceret qui hunc Vaticanum
codicem requireret inventique apices omnes rimaretur et
cum vulgatis componeret. Bibliothecae Vaticanae nu- o
meri ad Suetonium spectantes hi sunt: 1860. 1904-1915.
2966. 3335. 3336.

Codex Pari

sinus 6116

miles.

Interim nou negligendum est tertium codicum genus, ad quod referendi sunt codex Parisinus 6116 a me eiusque sidiligenter examinatus et Mediceus secundus apud Oudendorpium, tum incertae originis excerpta Lislaeana, Cuiaciana, Bongarsiana, Vossiana 16).

16) Codex Parisinus numero nunc 6116, in XII libros divisus, nullis capitum intervallis, incipiens sic: Gaii Suetonii tranquilli de vita cesarum lib. I. Incipit divus Iulius. Annum agens cesar, in fine Sidonii (i. e. Ausonii) versus. Cesareos etc. continens, saeculo XII scriptus, supra versus et in marginibus secunda manu multifariam correctus, ad manum fuisse videtur iam Stephano a. 1543 et Turnebo qui per tota Adversaria multa inde protulit, certe Casaubono, qui ad Divi Iulii cap. 78 perantiquum appellavit. Contuli ego mense Augusto 1855, cum de vetustioribus Parisinis hunc Memmiano dissimillimum esse expertus essem. Codicem Mediceum secundum, plutei 64 numero 8, foliorum quaternariorum 72, variis lectionibus marginalibus oppletum, saec. XIII ineunte scriptum, Iacobus Gronovius contulit, adhibuit Oudendorpius.

[ocr errors]

De Excerptis impedita res est. Primum nominandus est Hier. Groslotius Lislaeus Aurelianensis. Is igitur excerpta e codice aliquo ad Lipsium mittenda curavit, quae ille accepisse negavit a. 1587, vide Syllogen Burmannianam 1 p. 347. 359. Idem Casaubono a. 1595 schedas tradidit, ex eodem ut videtur vetere codice decerptas. Eum codicem Cuiacianum fuisse et a Bongarsio collatum, certis argumentis probari posse confido. Lipsius enim in adnotatis ad Suetonium a Burmanno editis Cuiacii MS. saepius commemorat et superest in Lei

Hoc genus haud dubie vehementer corruptum est, cum intra paucas paginas, ut exemplo utar, p. 244, 23 verba sponte in Catthos et quae sequuntur usque ad duas; p. 249, 5 et p. 250, 3. 4 Graeca omnia; p. 250, 32 commendanti omittat; p. 248, 34 intra urbem interpolet; p. 243, 24 in thermis; p. 247, 34 e remotioribus et tribunos; p. 248, 28 et accusati et accusatores scriptum ostendat. Nihilo minus tamen non plane spernendum est, immo cum antiquissimo per se cohaesisse intelliges, postquam reputaveris non modo Memmiani libri scripturam saepe eo solo confirmari, sed vel Memmiano et

densi bibliotheca Cuiaciani codicis collatio Lipsii manu ad margines editionis 1574 apposita, ut collationem a Groslotio Lipsio transmissam appareat non perisse. Iam et Groslotius (in Burmanni sylloge I p. 358) Bongarsium ait pro senatumque p. 175, 24 coniecisse scenamque, et Casaubonus citharae p. 175, 26 dicit Bongarsium e codice Cuiaciano enotasse (itemque p. 224, 7). Atqui reperio l'o. scenamque et citharae scriptum et incertum sponte deletum in Excerptis Bongarsianis, id est in Bernensi exemplo editionis 1574, cuius ad margines Bongarsius perpetuam collationem codicis alicuius adscripsit. Eum codicem in Bernensi exemplo Bongarsius saepe obscure significat Sic V. C. adscribens, bis tantum ad p. 164, 14 et 24 proxima et gestatione adnotat Sic Cu. Cuiacianum igitur codicem a Bongarsio anno circiter 1580 collatum eiusque collationis exempla ad Groslotium, Lipsium, Casaubonum pervenisse existimo. In tanto testium numero nonnulla turbata esse non est mirandum, sed alter altero propius ad Bongarsiana mea accedere solet. Sic p. 240, 33 Bongarsius e codice excerpserat pellibus al. paludibus; id ipsum refert vetus Lipsii, pedibus vel paludibus habere fertur Cuiacianus, Lislaei codd. pars pellibus pars paludibus. Item p. 139, 23 speculatoribus habet Bongarsii autographon et Cuiacianus apud Casaubonum, saepeculatoribus habere dicuntur excerpta Groslotiana apud Casaubonum et Cuiaciana apud Burmannum. Quidquid id est, is codex multis nominibus nobilitatus simillimus est Parisino 6116 et magis etiam Mediceo secundo. Eademque res est cum excerptis Vossianis, quae Isaacus Vossius ad editionem a. 1592 in Leidensi bibliotheca servatam adscripsit. Ea sive e Mediceo aliquo codice ut Oudendorpius existimavit, sive ut equidem putare malo ex Anglico aliquo desumpta sunt, pertinent ad id tertium genus, de quo dicere instituimus.

« IndietroContinua »